Joannis Antonii Vulpii liber de utilitate poetices. Adduntur in calce Orationes tres pro litteris humanioribus adversus earum contemtores, ab ipso habitae in Gymnasio Patavino

발행: 1743년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

α86 PRO LITTERIS HUMANIORIBUstura honestum esse, Vel turpe: Nullius auctoritati quicquam tribuendum: Utilitatem solam legum ac justitiae sontem esse: A rerum naturae ignoratione, & qui hanc neces.sario consequitur stulto pavore, religionem omnem prosectam : Μundum esse Deum, atque ab omni aeternitate fuisse r Animorum immortalitatem in fabulis anilibus& visis inanibus numerandam : Nos nobis

ipsis falsa libertatis specie blandiri , quum

omnia fato & necessitate eveniant i Qui strenue voluptati operam dederit, ac fanda nefanda rei augendae, potentiaeque amplificandae caussa secerit , hunc sapientissimum

habendum . En quot, inquiunt, & quam

magna incommoda per eloquenteS atque eis

legantes homines invecta sunt: quibus non solum virtus & honestas omnis , sed praeterea humana societas, & rerumpublicarum fundamenta penitus convellantur. Quid vobis videtur, auditores, de hac tam gravitamque infesta adversus humaniores litteras accusatione Τ Paullisper assensum sustinete , ac perendie frequentes rursum adeste , ut quid adversariis communibus respondendumst, a nobis accipiatis.

302쪽

IOANNIS ANTONII

PRO LIΤTERIS HUΜANIORIBUS ADUERSUS EARUM CONTEM TORES ORATIO ALTERA

HABITA IN GYMNASIO PATAVINO

R Idus Martias Anno Μ DCC xv M.

UPERIORE schola, brevibus argumenta proposuimus quibus, tamquam Veinnenatis telis, adversus eloquentiam & humaniores litis teras uti solent barbari quidam homines , magna in oculis gravitate, magna frontis contractione, quasi nudae ac germanae philosophiae patrocinio suscepto edictitantes videlicet , sermonis ornatum ,

303쪽

188 PRO LITTERIS HUMANIORIBUI

verborum delectum , figurarum concinnitatem , numerolam compolitionem , carminum

rationem, poeticas fabulas, res esse philosopho & Christiano prorsus indignas . Occurram igitur hodie ac perendie, quantum potero, levissimae factioni, atque ineptas calumnias , non ab ullo veritatis amore aut

studio , verum ab inscitia, ighavia, stupore, agresti rudique natura, desiderio denique suam bonarum artium inopiam & jejunitatem obtegendi prosectas, infirmabo &resutabo. Et hodierno quidem die, politi

rem humanitatem cum philosophia mirum in modum consentire, ostendam: proxima disputatione ostensurus, neque Christianae rei, neque Theologiae, neque Divinarum Litterarum solidae interpretationi eloquentiam Meruditionem quicquam ossicere, immo vero prodesse plurimum; ac, si quis ea non abutatur , non mediocri ornamento & praesidio esse . Primum igitur de duobus propositis aggrediamur. Quodcuinque rectum est, laudabile, honestum, id ad pravum semper aliquid, minus decorum , turpe , quodammodo accedere videtur : & quamvis ejus dissimilli. mum sit , nihilominus ab imperitis judia cibus

304쪽

ORATIO SECUNDA . 289 cibus idem omnino existimatur , & in eo, rum reprehensiones facile incurrit. Propterea parcum hominem & Dugi , familiae suae consulentem, ii qui parsimoniam ab avaritia internoscere non possunt, a Varum appellant e contra , benignum , liberali sumtu gaudentem , a sordibus alienum , magnificum , splendidum , prodigi ac nepotis nomine infamant: etenim benefacere, de suo indigentibus largiri, non amare pecuniam, nihil aliud esse putant quam rem prodigere, ac patrimonium dissipare. Ita mulierem pudicam & probam, rusticitatis crimine acincusant : eleganti ac venustae , impudicitiae notam inurunt . Haec judiciorum perversitas ad elegantiores etiam litteras elevandas& improbandas translata est. Quum enim aliud omnino sit propria & commoda locutio , aliud exquisitus orationis ornatus;

homines malevoli, aut similitudine quadam decepti, statim ut audiunt philosophum Latine loquentem, hoc est propriis & ad rem significandam idoneis verbis utentem , Ornatui nimio indulgere dicunt, philosophicae gravitatis & dignitatis oblitum . Solam enim barbariem, quae tabernam , culinam, stabulum oleat: solam stribliginem horrido- T rum

305쪽

rum & ineptorum verborum: solam Getarum , Vel psittacorum potius eloquentiam

scholis philosophorum convenire existimant. Atqui commoda propriaque locutione uti certe debent qui graviores etiam disciplinas profitentur, & de loco superiore adolescentibus tradunt: ornata, comta , fucata , non item . Longe autem distat nitidum a fucato . Quemadmodum enim saltant matronae , saltant & meretrices ; matronalis tamen saltatio differt a meretricia saltatione: nam & Africanus ille major triumphale

Corpus movit ad numeros , neque tamen

dignitatem amisit : eodem pacto a Verborum sordibus possumus in oratione abstinere, & nihilominus ejus castitatem, ut ita loquar , integram & incorruptam servare. Proprietas Vero ac nitor Verborum pertinent primum ad veritatem : deinde ad intelligentiam . Nam qui profitetur, se Latine locuturum aut scripturum, is ne falsus deprehendatur , non debet certe Gothicas , vel Sarmaticas, vel belluarum potius quam hominum voces usi pare. Quomodo autem scire poterunt juvenes , quid unaquaeque vox a magistro prolata significet, nisi magister eas voces adhibeat quae a probatis scri-

306쪽

ORATIO SECUNDA . ast Iscriptoribus olim receptae sunt , atque usi tritae λ Iccirco verba obscurae, Vagae, incertae significationis procul abjicere oportet. definitis porro & perspicuis utendum est. bonae enim rerum definitiones a rectis verisborum definitionibus pendere solent. Confugiendum igitur ad Lexica , sed multo magis ad classicos Latinitatis auctores, ut inde Ueram & legitimam verborum significationem

hauriamus : neque grammaticorum labores Contemnendi sunt: quum turpe omnino ac

ridiculum sit, eum qui grammaticam Vix alimine salutaverit, illotis manibus ad rerum sublimium tractationem accedere. Ex Vocum igitur proprietate, & apta collocatione oriis tur sermonis perspicuitas. Nisi autem fueris in dicendo perspicuus , alios docere non poteris : & praeterea in suspicionem merito

venies, ea te minus intelligere atque comprehendere quae , praeterquam obscuris Verbis , & perplexo confusoque eorumdem amobitu , explicare nesciveris . Ut enim ait

Horatius in Epistola ad Pisones: Scribendi recte ,sapere e s m principium oe fons

Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae. Verbaque provisam rem non invita sequentur.

Quod non solum ad scriptionem , sed et-T a bini

307쪽

iam ad sermonem & dictionem accommodari potest . Certe nihil tam furiosum, quam Verborum Vel optimorum sonitus inanis , nulla subjecta sententia nec scientia , teste Cicerone lib. de Oratore :quid si verba fuerint horrida, e trivio aris repta , a rudibus hominibus & litteraturae Omnis e Xpertibus excogitata ; dubiae plerumque atque obscurae significationis; ne ab

ipsis quidem utentibus satis intellecta λ Dicemusne , eum qui ita loquatur , philosophorum inventa didicisse λ cum Platone , Aristotele , Theophrasto familiariter versatum fuisse , quibus nihil uberius , nihil

pressus, nihil elegantius, aut eruditum ma gis λ Dicemusne, hosce homines, balbutienteS Verius quam loquentes, rem providisse λAt si providissent , verba sequerentur non invita : verba , inquam , non voces barbarae , sonique inconditi : rectae verborum comprehensiones, non acervi quidam enoris mes, & scopae dissolutae. Μiseret me nonnullorum qui se Peripateticos profitentur, quum sint scholae Aristoteleae dedecora & carcinomata . nimirum doctrinam Aristotelis non ex purissimis sontibus, verum e turbidis lacunis hauseruui : non ipsa philosophi

308쪽

scripta legerunt, non Graecos interpretes optimos, sed vel Arabes , vel nescio quos Europeos: quid enim dicam Latinos, quum in iis nec vola nec vestigium Latinitatis deprehendatur λ Ignorant scilicet hujuscemodi homines, aut non meminerunt, Aristotelem quum sapientiae omnis, tum etiam rhetoricae artis summum fuisse magistrum. Propterea illos infantiae suae minus pudet, quum tamen se tanti philosophi discipulos appellare non dubitent . Non igitur Epicurum pessimae caussae defensorem ad Uocent, qui artem dicendi , & poetarum libros omneS, tamquam puerilium animorum Oblectamenta , fertur contemsisse. Nam Epicurus videte hominis vecordiam & insaniam dialecticam quoque, & mathematicas disciplinas contemsit : quamobrem in pudendos admodum & philosopho indignos errores incidit. Verum quem mihi Epicurum narrant λ Consulite, si vobis lubet, aliquas ejus Epistolas quas Diogenes Laertius posteritati servavit libro x. de Vitis eorum qui in philosophia claruerunt. Invenietis, eum non quidem aureum orationis flumen effundere, ut Aristotelem: non sublimi &Platonico dicendi genere uti: sed tamen aT 3 Verm

309쪽

ip. PRO LITTERIS HUMANIORIBUs

verborum proprietate non abhorrere , nec

se barbarum, & elinguem omnino praebere. At pauca sapientes loquuntur, brevia, Ca-sigata : inani omni loquacitate circumcisa& abjecta : in acie enim quam in pompa spectari malunt . Fatemur, id plerumque fieri a sapientibus: nonnumquam tamen ad sermonis copiam & suavitatem descendunt, praesertim si cum populo agant, qui disputationes nimis acutas percipere non potest . Nonne Homerus inducit Nestorem atque Ulixem , viros praestanti sapientia & eloquentia , orationem fundentes melle dulcio. rem, qua scilicet audientium animi permoverentur , & quo ipsi vellent, blande perducerentur Τ Μelius profecto de posteritate meritus fuisset Plotinus, doctissimus ille Platonicus , si planius aliquanto scribere voluisset , neque obscuritatem Orationis adaismasset , & quasi dedita opera consectatus esset . Possumus igitur , optimi adolescentes, immo debemus, & veritati rerum studere, & proprietatem Verborum non asperinnari r neque enim haec duo pugnant inter se; Verum alterius Altera poscit opem res, o conjurat amice. Graeci veteres eodem vocabulo rationem &

310쪽

ORATIO SECUNDA .

orationem significaverunt: eam λογον appellantes . λογν nimirum , id est ratione & oratione, maxime distamus a seris. siuid voveat dulci nutricula majus alumno,

Quam sapere , fari ut possis quae sentiat P - Haec duo excellentissima bona, & hominis propria , nobis diligenter excolenda sunt.

Nolim vero existimetis, me quum proprietatem Verborum , & emendatum quemdam illorum ambitum laudo , nimium etiam Orationis ornatum suadere velle . Hic sane molestus 3c anxius ornatus tantum abest ut philosophum deceat, ut ne in oratore qui dem , aut poeta qui frugi esse velit, tolerabilis esse videatur. Est ubi nullis ornamentis uti oporteat, quum videlicet ornari res ipsa negat, contenta doceri est ubi paucis & modicis : numquam ta

men arculas omnes effundere , numquam pigmenta omnia consumere debemus. Nam

ut in pictura & architectura quicquid nimium & coacervatum est,.ab oculorum judicio respuitur: sobria vero & parca delectant magis i ita in dicendo flosculi, veneres , deliciae nimis crebrae & exquisitae sa. tietatem pariunt , ac praeterea sententiam 3c rem subjectam obscurant , ut intelligi

T 4 vix

SEARCH

MENU NAVIGATION