Isaaci Casavboni Epistolæ, quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctim editæ

발행: 1638년

분량: 873페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

ae 1 Is AAc I iC As A ia Bourta , et Ue omnes γνω Gallos in moerorem nulla dicendi copia enarrabilem , ic luctum conjecit: mihi vero non l. lum de manibus calamum excussit , & studiorum meorum tenorem protinus abrupit , sed & mentem malo externatam Confudit , vitamque adeo ipsam acerbam mihi reddidit atque ingratam.

Meritissime id quidem : nam si toto hoc amplissimo regno nemo unus cst repertus , vel mediocri saltem pietatis humanitatisve sim-su , & civilis ossicii intelligentia praeditus , qai nuperi parricidii nuntium sine lamentabili comploratione acciperet : si finitimi omnes populi, si multi etiam longis terrarum spatiis divisi isi omnes tota Europa Principes , tanto casu non secus ac siil-

minis repentini ictu stupefacti ingemuerunt , de doloris ingentis sui significationem dederunt :iquid nobis animi esse debet , quibus Regis incomparabilis augustissiniam majestatem pari

humanitate conditam , mentem divinam , coeleste ingenium ,r,& alias animi corporisque dotes sine exemplo maximas propius nosse ac venerari , numinis immortali beneficio contigit qui bonitatem ipsius, liberalitatem , & in suos indulgentiam , non ex aliorum sermonibus , sed propria tot annorum experientia notam habemusὶ qui sempera Deo non fictis votis, verum affectus sinceri precibus petere soliti suimus, ut vel de nostris annis illi vellet augereὶ sed ut privatas doloris mei caussas omitta,impium in patriam de Gallici ii minis hostem esse juratissimum oportet,quem publice acceptum damnum in unius illius sacri capiti amiisione non commoveat, non squallore luctuque assiciat. Amisimus enim, amisimus, de quidem teterrimo

particidio, ineu seculi infamiami amisimus inquam Christianissimum Regem nostrum Henricum Magnum, Principem Principum, Europae decus, Patrem patriae, bello invictit simum, pacis amantissimum : prorsus ad Homericam persecti regis ideam , , μαλε αγῶ. , scientia bellandi , vel Julio Caesari parem; arte dc peritia regendae Reipublicae , vel Augusto: clementia facilitateque ignoscendi de felicitate perficiendi destinata , omnibus omnium seculorum Principibus aut parem , aut superiorem. Et potuit tamen inveniri , qui talem tantumque Principem , in quo salus commissis nitebatur, in quo tranquillitatis de quietis in Europa spes prudentibus praecipue Vertcbatur, violare scelesti sustineret3 potuit inveniri, qui omnia divina humanaque jura sceleris nova de inaudita immanitate polluens, nefario se patriae parricidio obstrinoeret 3 potuit unius in tamen unius) perditissimi Alastoris mens perveri ι tan- tum, tam inexpiabile concipere . ncc solum mens concipere,

312쪽

sed etiam Oroh dolor i horresco reserens; manus conscelerata ex-lsiqui 3 O prodigium, non hominem l o furiam l Cujus vitae Mars ipse poetis συνμαω 6c inconstans dictus, in belli campo , ubi

ferro cernebatur , constantissime semper pepercerat ; huic illa Erinnys in alta pace non pepercit z & cui tot centena hominum millia vitam debebant . pro quo integri exercitus , urbes integrae populi Galliarum universi mortem alacri animo oppetitissent, isnu vilissimi bipedum & deploratissimi vitam amisit. Illud os augii a sium , illud sacrum caput, per tot bella, tot conspirationes , tot insidias frustra appetitum , unius propudii perfidia atque audacia lucis usura cassum jacet ι Ille magnus bellator , ille magnanimus victor , ille hostium suorum triumphator, inter tubarum clangores, pertantium ac pereuntium clamores , telorum & gladiorum fragores , terrificos tormentorum boatus , semper impavidus, semper securus & tutus sit in media civitate fidelissima , amantissima, in publica omnium talitia , inter gratulantium voces , clandestina unius molitione , spiritu privatus , dc mortalium oculis est creptus, nescio an aliquid sinule visuris. Deum immortalem, v M- εις οια l quod gaudium quanto moerore est mutatum l Ili hanc cogitationem defixo mihi stibiit interdum Veterem magni viri querelam . usurpare . ---ἰ ,-- - , --3ν' quid enim profuit Ioptimo Principum funditus eversam patriam servasse. ut ellet qui ipsum perderetit Sed non ita est : 4iam ut de praemiis apud Deum erepositis nihil nune dicam;,vitam quidem istam caducam , quae ulu non mancupio mortalibus possidetur:, quamque paullo post Rex, etiam si nulla vis esset adhibita , fuit positurus , parricida Tartareus potuit illi eripere : at gloriam virtute rebusque gestis par- .

tam , per quamimagni viri fiunt immortales ,iadeo non ademit, ac ne imminuit quidem , ut eumulatiorem , certe illustriorem ireddiderit. Hic enim tantus omnium gentium & nationum in illiust itu deplorando consensus , quid aliud est , nisi gravissimum a

testimoniam , non gratia aut, metu i sed judicio expressum , ejus lopinionis quam universus pene dixerim orbis terrarum de virtute iipsius admitabili habuit am subditorum amor , quo nihil magno Principi gloriosius , in morte Regis stupendus & vix credendus appatuit. Quod in nullius unquam Principis funere legimus iaccidive, id vidimus in hac regia civitate evenisse, de aliis per pro- tvincias urbibus certa fama accepimus. Simulac de Rege pam Iam faetiim est, noni solum omnis sexus , aetas , conditio, di-: gnitas a Parenti cummuni, planctu , lamentis & pio quodam l. a. i O O sutore

313쪽

suro te in Stygium parricidam parentavit et verum etiam , ceu tonitruenjuldam fragore hibito ac vehemtaue edito, alii repente concidere, alii statim exanimari , vel in morbos incidere, quibus mox sunt exstincti ; qi idam stupere vivi , qui via tandem, aut ne Vix quidem ad se r idi exunt. Quid multa populi per univinam Galliam in huius morte vocem illam mirifici affectus mutato nomine repetere lunt auditi, quς olim ante tot secula ipsius progenitorem Robertum, Regem sapientissimum Hugonis Capeti F. moridum, cita veteres auctores serit lint i

Qui sic desideratur amissus, hunc vivum situle amorem dc delicias suorum, quis non intestigiti vivit igitur Henricus Magnus, tunus Rex

noster, in animis &grata recordationestiorum lubditatum, liram nurula unquam oblivio ob lcarabit. Vivit, aeternumqtae vivet temper' i reus, 1 cmper receiu illius ingens gloria, in memoria hominumide se-:culi hujus de omnium post futurorum ἔ qui praeclara iptias facta , in tuis, praestantissime Thume, Historiis incertum fide an lacundia majore deicripta magno cum stupore sunt lecturia Nemo itaque optimum: Regem, quasi male cum ipso ellet actum, lugeat: tu de in coAis nunc . ut speramus, alterius vitae gaudia delibans, mcliore siti parte Nemus vi- ,

vit, c in tertis quoque licet Ocbi C larissimo dc Gallorum Rei p. suis

parum . sibi iamcii gloriae siue satis vix ira Non enim annorum numero nec spatio aetatis Italantium virorum de Principum vita terminanda; sed utide, sama, Sc perpetiue polleritatis immortalitate. Quin potius Christianorum Principum deplorandam hodie condicionen, miseremur. Nam cupis illorum erit tam vita secura postquam utique in tempora vivi pervenimus epismodi monstrutum seracia, quae caede in Regum, de quidam Regum Chilitiam sit morum , in pat te pietatis exquisitis linis, &Deo, per quem regnant Reges, acceptillimae, sibi preluadent este ponendam. Fuit videlicet illud ol im tempus, cum o- mnes tuae ex ptione Christi .ini , non propter poenae metum , sed propter conscientiam, Principibus etiam malis, etiam paganis, aut haereticis δc impiis, atque adeo Ecclesiae Dei bostibus, parendum cssecro I debam: cum Reges, quorum nomen apud omnes gentes, etiam nactio- ris cultus rudes. aut feras, Sc Deum nescientes. 1emper luit sancti sti- :mum , eo fides ius a cunctis Christianiς colebamur, quo veri m

lior gentium superfinionibus religio est Clixistimas: cum iuuia inan-itium iuuca, secundum pietatem, Reipub. balista si milliauim elle

314쪽

r, in p r m di o et ara IMidamentiim, inconcussare Gmm fide cunctI dinthinn Christi profitentes hiebant pessii asissimum. Quondam igitur, cum Neio - . nes, Domitiani, Severi, Decii . Gallieni, Diocletiani, sat qilae bone

Deus pestes humani generist in in EccIesit greges quςs istinata suppliciis

saeviendo , orbem tararum sanguine piorum inundarent, martyribus coelos complerent, Christianorum repertus nemo, qui Verbo, nedum re aut ferro, imperatorem suum laedere sulcm cogitaret. Nime quamst temporum ratio mutara, duorum Regum , ne alios commemorem, & ne & nomine Christianistimoniis, simili fere caede pcremtorum, sunestissima & tristissima docent exempla. Sed nihil agunt Deo atque hominibus exosi parricidae: nesciter sim mori Christianissimo, Rex Francorum, quem lex Regni perpetuaatque sanctissima secit immortalem. Regnum quoque ipsum commoveri, concuti, impelli ad ruinam potest: sed ea demum lege, ut per hanc agitationem firmius in sua sede stabiliatur. Quis non putabar exstincto Henrico III. una

cum Rege dominationis regiae formam, de universum hoc impetrianias tamentis esse convulsum, nunquam postea instaurandum 3 At via

dimus ipsi postea auspiciis, ductu, atque virtute Henrici IV. Regis

prudentissimi, praeter omnem spem omnia in integrum rostmita: vidimus regnum quod putabatur nullum futurum , velut deposito senio aetati meliori redditum : videm leges patrias, quae aeternum sopitae credebantur, vires paulatim recipere, ac tandem robur strum obtinere: vidimus denique, ubi ad concordiam mentes hominum sinit revocatae, otii & publicae tranquillitatis amorem tam altas regnante opi mo Rege nostro in omnium animis radices agere, ut ne illo quidem sublato, quidquam sit turbatum. Quis credi et tantam in regno mutationem sine ulla ipsius mutatione , atque adeo sine ullo plane strepitu, nisi quem lamentantes edebant, poste contingere i Sed affuit nimirum, amplissime Thuane, hujus potistissimi regni auctor & eonset a-tor Deus opt. Max. assuit oportuno rempore salutaris illius dexteras ct porro semper,ut confidimus,aderit. Ille regnum & regiam domum, qua salva salvi sumus, qua inclinata salutem neque speramus neque optamus, pro sua infinita benignitate,& benevole tia in hanc gente, tot insignibus argumentis declarata, tutam praestabit. Ille Christianissimum Regem nostrum Ludovicum XIII. R gloriosissimam Reginam Mariam Filii imperium singulari prudentia nunc administrantem; tu2- Iusti Angelorum litorum praesidio teget, ac Spiritu suo is Myra r consilia ipsorum reget. Hoc optamus, noc speramus, hoc dies noctesquς a Domino nostro Iesu Christo postulamus atque contendimus. Maneat adamante fixa laec Principum, & regni Pr crum cum ordine amplissi

315쪽

36 6 Is AAcr CAIA ullo NI amplissimo sanctissima concordiar quae in ipso articulo temporis neces larii instinctu quodam repentino sancita , haut line numine profecto; inter pulcerrima fidei de prudentissimae sollertiae exempla, cum aeterna ipsorum de universi Gallici nominis gloria atque admiratione audientium, oli na memorabitur. Vides, amplissi me Thione . quo me vis doloris abripuerit transverium. neque enim hic locus erat harum lacrymarum: at loci temporisve rationem habere , aut modum tenere, non est illius, qui με uod milii nunc ac

cidit. Sed redeo tandem ad propolitum. Ut igitur dicere inceperam, absoluta est variorum Iosephi Scaligeri opusculorum editio, te potis simum auctore, me autem impulsore, heic suscepta. Erat sane optandum, ut qui ista scripsit, , idem recensuisset atque publicasIet. Id vero quum ego multis epistolis ab illo petiissem I quarum una, ut enset impetrabilioris essicaciae, publice eum compellabam ; non aliud nisi hoc responsumtuli: multa se hujusmodi rogatu amicorum scripsisse , quorum exemplum nullum.servare esset lolitus. Postquam ergo semel illae potestate sua exiisent, desinere se in rerum suarum censu ea habere ; eorumque edendi aut non edendi plenum arbitrium Minicis permittere: sibi, utrumutrum secissent, perinde futurum. AG serebat etiam interdum excusetionem aequissimam , quod partim gravioribus studiis Se scriptis seriis nam haec de similia his inter remissiones-oblectamenta sua ponebat) occupatus; partim curis aliis de assidua epistolarum scriptione impeditus, tempore ad ista recognoscenda necessario destitueretur. Et omnino ita se res habebat. Nam ruod amici de familiares ipsius norunt, is erat Scaliger, qui stupena felicitate ingenii de allidua intentione studii quum estet assecutus , ut ingentes rarς doctrinae opes in expromta sua memoria, velut in sanctiore quodam aerario haberex reconditas: ut quaeque sese occasio subita offerebat, sive in communibus colloquiis, sive ad quaesita ab amicis per literas responderet, liberali manu quicquid magno sta.dore quae liverat , promeret. Atque hoc tanta facilitate & promtitu- dipe , ut qui persaepe amicos ea doceret , quae discere ab alio quam ab ipso non poterant; beneficium tamen accipere non conserre sibi videretur. Non enim pluvias, ut ajebat Pindarus, aquas colligebat , sed uno gurgite aut potitu exundabat.

Nihil ea quod discere.quisquam vellet, quod ille docere non poster rnihil legerat, squid autem ille non legerat Z ὶ quod non statim meminisset: nihil tam obscurum aut abditum in ullo vetere scriptore Graeco, Latino vel I lebraeo, de quo interrogatus non statim responderet. Hi storias omnium populorum, omnium aetatum, succcssiones imperio

316쪽

tum, res Ecclesiae vetetis in numerato habebat: animalium, plantariim, metallorum, omniumque rerum naturalium proprietates, differentias,& appellationes, qua veteres, qua recentes, tenebat accurate. Locorum

situs, provinciarum fineis, & varias pro temporibus illarum divisiones ad unguem callebat. Nullam disciplinarum scientiarumve gravio-nim reliquerat intactam. Linguas tam multas tam exacte sciebat , ut vel si hoc unum per totum vitae spatium egisset, digna res miraculo potuerit videri. Omitto Mathematica ipsius studia, Sc nobilissimam temporum disciplinam . qua in parte, ut non assecutus sit semper , quod quaerebat; ea certe praestitit, quae justam admirationem doctis aestimatoribus non possint non exprimere. Quod equidem eo confidentius dico, quia scio Franciscum Vietam, subtilitate dc inventionum acumine mathematicorum nostri seculi facile principem , non

aliud judictile. ad quem aliquando quum venissemus ego de amicus quidam meus, vir optimus & eruditissimus, essetque de Scaligeri id genus scriptis ortus sermo , postquam exposuisIet Vieta quid in iis de- Dderaret; hoc ad extremum tuo candore dignissimum elogium adiecit: Quicquid hujus sit, inquit, tanta me illius porte totissimi ingenii incessit admiratio, ut auctores rerum mathematicarum, praesertim Graecos,

solum Scaligerum persecte putem intelligere. Addidit cliam tunc idem: pluris se Scaligerum vel errantem facere, quam multos L. Quam autem non unius Vietae , sed omnium quos jupiter aequus amabat, ea semper fuerit de summi hujus viri praestantia opinio consentiens : ea ex re illud evenit , ut docti homines , & qui familiariter cum ipso vivebant , & qui ubivis Europae degebant, suas ad ipsum dubitationes referrent , & , quod alibi dicebamus , ceu

κώ - , Tripodem illius considentes , responsa inde peterent. Equidem non verear assirmare , si omnia in unum colligerentur, quae Scaliger in amicorum gratiam scripsit, aut ab itidem consultus respondit: ingens aliquod volumen poste componi. Sed omnia colligere, quae tot locis diversis habentur, M ab hominibus Gallis, Germanis, Anglis, Belgis, aliatum nationum, inter pretiosissima cimelia servantur, noc Vero non unius est hominis. Exsistet fortalle olim aliquis,

qui curae habiturus sit hanc curam. Nos interim quae potuerunt in his locis inveniri, nunc da in iis , & ad simile inceptum fidei ac diligentiae exemplum aliis praebemus, diligetitiae, quia ad omnia investiganda hoc libro comprchensa, non mediocri aut segni opus fuit inquisitione: fidei, quia nihil quicquam huc admissim, de quo non certo lique

nu sua curate descripsit Put nus tims, CL. F. cujus amor in literas

317쪽

, os Is A Ac I CAsAu BONI de cultus erga hunc heroem dum vixit, nunc erga mortui memoriam , hoc quidquid est operis nescio unde ex abdito nobis paravit de concinnavit. Pleraque enim istorum edita ante hunc diem non fuerunt, quaedam ante publicata , nunc illius studio pleniora de emendatiora prodeunt. Constat nobis, nihil istis esse admixtum, quod aut Scaligori non esset, aut quod si reviviscat idem , publicatum fuit te moleste sit

laturus. Summa enim cautio adhibita, ne alterutro genere peccaretur ; quod a sordi lis typographis, aut inverecundis literarum institoribus in magnorum virorum scriptis passim fieri videmus de dolemus. Ne de aliis dicam , in unius Jacobi Culacii, Iurisconsultorum hujus

aetat is nominatissimi, monumentis, utrumque est admissum: nam Sc

multa illius sunt edita, quae edi vetuerat: de quaedam sub ejus nomine sunt publicata, de quibus ille uir e; unquam cogitavit. Ejusmodi est illa Graecarum epistolarum Latin interpretatio , quam inaudita mentiendi de falsa fingendi licentia Cujacio quidam adscripserunt, dc sub tam illustri nomine obscuri cujusdam de mediocriter docti Germani versionem publicarunt; quum V. C L. Franciscus Pithoeus, a quo illi habuerunt, eam saepe mihi in bibliotheca sua ostenderit, de Bam leae nescio quo casu sibi repertam dixerit. Porro etsi non multum so rasse interest, quo ordine opuscula haec sint edita; pollunt tamen utiliter de haec dc quaecunque alia his similia restant edenda, ad quatuor veluti classes referri: ita ut prima animadversiones contineat in scriptores antiquos: secunda, diatribas philologicas, Sc de rebus variis dii tationes : tertia poemata quae vel fecit auctor, vel e Graecis vertit: quarta, epistolas. Ad primum ordinem in hac editione, pertinent Notae

in Plinium, in Caesarem, in Senecam Tragoedum, de eum quem falso ac ridicule Asinium Cornelium Gallum dixerunt. Notis in Plinium praebuit occasionem Melchioris Guillandini verbosissimus in capita de papyro Commentarius. Hic Guillandinus me adolescente in magna fuit apud plerosque literatorum exquisitae cujusdam doctrinae opinio ne & fama: idque vel eo maxime, quod per AEgyptum & Asiam dicebatut peregrinatus. Nam quia oculi creduntur elle H eme splerumque fieri videas, ut plurimum fidei iis habeatur, qui plurimum

ter remotas terras errarunt si modo aliquam doctrinae Ipeciem prae se ferant. Exemplo sit Andreas Thevetus , homo nullarum literarum . nullius doctrinae, nullius iudicii, denique ne communis quidem tensus satis particeps : qui per varias Orbis utriusque partes circumlatuM, ac demde hi storias scribere aggressus, multis etiam eruditis viris imposuit. eratque adeo verendum, ne apud posteros quoque levillimus futilillimuique scalptor de nomen & locum honestum obtineret: nis tu,

318쪽

doctissime Thuane, qui tuus est insignis amor veritatis & fiagrans bene de literis merendi cupiditas, hominis tibi noti vanitatem detegendo& sui erroris eruditos admonendo, veri patrocinium hac etiam in parte ultro isses susceptum. Longe alius vir fuit Guill. indinus; qui pr tetmedicae artis δc praesertim botanicae peritiam non vulgarem, ne meliorum quidem literarum notitia caruit. Iccirco, ubi primum prodiit il-hu; in locum Plinii de papyro, planta AEgyptiaca, Commentarius; ea secuta est doctorum approbatio ut celebris nominis vir Dalecampius, in eundem locum Plinii postea scribens, Guillandinum, propter istud scriptum maxime, mira laudatione assiceret: alii vero oui de charta &toto illo argumento scripserunt, id demum apud Plinium probarent, quod Meleniori esset probatum. Adeo fit saepe in literis , ut pro aureis vulgo habeantur, quae tantum lunt de felle lita. Nam serio docti & judicio instructi ecquod recondite eruditionis indicium in tam prolixo Commentario potuerint deprehendere , equidem fateor me ignorare. nulla quippe rei qua de agebatur singularis notitia,& frustra calcata AEgyptus , nulla vetustatis lolida cognitio ; auctorum Latinorum intelligentia mediocris λ Graecorum ne mediocris quidem. quippe in Graeca lingua totum se de Lexico suo pependisse, neque ipse dissitetur, Se res clamat ipsa. Adde levitatem iudiciorum; ut cum multa corrigit integerrima: cum auctores, praesertim veteres, temere desine ulla ratione reprehendit. Ut cum exempli gratia Suetonius dat illi poenas, quod eburtam plumbeam dixerit: quum nos id alibi non solum sed etiam elegantissime dictum este probaverimus, de Lysimaelium vetustissimum scriptorem laudaverimus, qui multo ante Suetonium μsλaAνους dixerat: Guillandinum vero non puduit docere Romanum hominem, de quidem adeo doctum de castigatum, Romane loqui, de jubere ut potius diceret, plumbeam pantam; quod est ineptissimum. Omitto plane desultoriam scriptionem ; in qua auctor prorsus, quodajebat philosophus, πιτ μιν λινιι M pMerito igitur Iosepho Scaligero doluit, Guillandinum, qui tam male Plinium acceperat, tanto cum plausu passim ab omnibus accipi. Atque hoc suit m judicium jam olim scribens in Festum , quum paucis verbis indicallet; ut rationes quibus movebatur scripto brevi complecteretiu, postea ab ipso impetravit vir clarissimus atque integerrimus Senator, Claudius Putemus; cujus mores dc doctrina ita Scaliger probavit, ut&conjunctissime cum illo semper vixerit, & omnia sua studia familiarissime communicaverit Illi viro doctissimo, quem suorum sibi scriptorum Aristarchum filisse, ipse Scaliger scribit, debetur haec eruditissima contra Guillandinum dilputatio. Notae in Caesarem

P p α Notitiae

319쪽

Notitiae Galliarum, velut auctarii jure accesserunt , de qua dicemus paulo post. Certum est editionem Julii Cariatis saepe illum cogitasse: nam etiam in scriptis suis non semel ejus spem facit, de deuderium

commovet. Sed incerta dc semper vaga ipsius vita, priusquam in Hollandiam concederet, de Caesaris l& Plauti de aliorum plurium veterum auctorum esitiones, de quibus serio cogitaverat, nobis invidit. Prodiit tamen ante paucos annos Lugduno Batavorum Cς saris editio, quam scimus, licet frons libri dissimulet, pumice critico magni illius Censoris suisse expolitam. De Notis in Senecam Tragicum nuper scribebat Daniel Heliasius, arte dc ingenio vir excellens, de omnium doctorum gratiam Vel eo meritus nomine , quod Iosepho Scaligero , quem parentis loco vivum coluerat; postquam est fato senetiis, omnia

pii filii ossicia abunde praestitit; in bibliotheca T A visu eas sibi esse

inventas. Solebat hic literarum parens relaxandi animi gratia, de sicut olim de Origene& alumnis ejus disciplinae est dictum, - νωι. -- ita illi nata haec opella est, multa continens tam illustri ingenio dignissima. Apparet autem, typographi alicujus rogatu , qui illatum Tragoediarum editionem parabat , has

Notas suisse exaratas. Puteanus Vero noster quum exemplar illarum

depravatissimum dc longe corruptissimum fuisset nactus, Josias Me cerus I. F. Graece Latineque vir doctissimus sua illas manu descripsit

atque emendavit. Juvabit probos de φου a Ms adolescentes, has obtervationes cum illis conferre ; quas in eosdem auctores justus Lipsius, literarum dum vixit columen, olim edidit. deprehendent enim judiciorum quidem atque opinionum diversitatem non parvam, ,

invidi , livoris, nullum vel levissime impressum vestigium in animo probissimi senis nostri, qui posterior scripsit. discent igitur hoc exemplo , ita servandam in literarum mi diis judiciorum libertatem, ut omnis absit malignitas, omnis alienς famae obtrectatio. Pseudogaui elegiam Itali Critici pro germano poemate Cornelii Galli aequalis Augusti,& cujus mortem Virgilius deflevit, venditabant. Consultus super eo hic nostri secuti Varro a C L. Puteano, cui de fraude suboluerat, re- onsi loco Notulas misit, quae heic habentur. Ad secundam classem referri debent hoc volumine comprehensae diatribae istae: De Judcorum decimis; Notitia Galliae; de linguis Europq , de dialectis Francorum ;item de pronunciatione quarundam literarum; Judicium de thesi chro- nologica: Constantiniani numismatis explicatio, de 'usdam aliae Gallice conscripta. Pulcerrimam atque eruditissimam dissertationem de decimis in Lege Dei, viro nobilissimo, tibi conjunistissimo debemus. C

solo I Iarlato, fratri magni illius Achillis Harieti, quo principe Sena us

320쪽

loriatur hodie ordo amplissimus; atque utinam glorietur diu. Ille a-iquid explicati sibi petierat, quod ad decimas sudaicas spectabat; Scaliger antiquum obtinens totam illam partem juris antiqui Judaeorum, doctissimis etiam viris minus bene cxpositam, paucis verbis est complexus. Notitiam Galliae non haberemus , nisi venisset in mentem Paulo Merulae, viro juxta probo de erudito , in opere suo Geographi co Gallias nostras describere , eamque ad rem opem dc subsidium , ac velut Ariadnae filum ab hoc Theseo petere. Videtur autem vir undecumque doctissimus, quando illam Galliarum in partes suas tributionem exaravit, de eodem , quod ajunt, oleo de apud Iulium Caesarem elucidalle, & de hodiernis linguis illa disseruisse, quae Notitiae sunt subjecta. Eodem & observatio illa referenda qua de legi tima aliquot literarum pronuntiatione agitur : quae ita est a Puteano edita, ut est inventa, non ut optaremus. Judicium de thesi chronologica, ut illa tam multa quae de hoc argumento in opere magno , de emcnda tione temporum de ad Eusebii Chronicon observavit atque etiam ali- bi, peritiam exactam hi storiarum, quς sacris literis continentur, arguit; in quo plus elle dissicultatis quam scioli quidam arbitrentur, mortalia nemo ita clare ostendit, ut hic noster Polyhistor. At in lectione Patrum quantam . ρ -- habuerit iis,& rituum veteris Ecclesiς quantam notitiam, optime omnium declarat nummi Constantiniani accurat illima interpretatio, ad virum antiquitatis peritissimum missa, Marquardum Frelierum I. C. quam spondeo, Ecclesiasticae in M. γαι studiosum neminem sine mictu&voluptate lecturum. Ad tertium ordinem refercis da sunt poemata, quae in hoc volumine continentur, qu que his addi Possunt compluria, duum generum; aliorum auctor est Scaliger, alior ii dumtaxat interpres. lusus ipse juveniles suos, aut senilis insomniae solatium appellitabat: nunquam enim inter serias curas suas versus a se co- positos de a numeravit: nunquam exorari potuit, ut suos poeticos foetus tollere mallet, quam exponere.qui tamen ea facultate quantum in utraque lingua excelleret, Graece Latineque docti, de poeticorum sacrorum mystc satis norunt: tu omnisi optime, clarissime Thume;qui Grecos de Latinos scriptores habens famili ares, poetarum

sacra Opertanea, a quoru aditu profani arcentur, non nota habes, Verum ut epopta, ad intima quςque illorum arcanorum penetralia dudum admissus. Inveni post impositum huic editioni colophonem, Psalmos aliquot Davidis Gr ce a Scaligero Versos: quos, ubi primu fuerit occasio, no patiar intercidere: meretur enim ut in fronte primma hujus tertiς classis locetur. InitiaOrphei adolesces olim vertit, qua-do & Lycophronis Cassandram, geminu huic opus, doctis niiqua satis

SEARCH

MENU NAVIGATION