Isaaci Casavboni Epistolæ, quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctim editæ

발행: 1638년

분량: 873페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Is AAer C As Au BONI voluntate longe aliquando rationes aliae reVocant, quas ut nunc enumerare longum esset, brevi Θ p pluribus tecum acturo. Vt paucis absolvam, summa consiliorum meorum est , quietem de necessaria ad vitam proelidia optare me, ut quod supererit vitae studiis possim impendere, & de eorum studiosis pro virili bene mereri. Hoc poste me isthic melius rebus pacatis de tranquillis certum est. - - ν α δεῖ --. Quod superest, te, Praeses amplissime, consilium peto atque opem equid mihi studiisque meis sit optabilius, non erit tibi dissicile statuere

hoc usu rerum viro&σθαι ri ἐπισυ hῶ I. Da igitur hoc mihi , veteri tuo clienti, ut expendere rationes dubitandi meas digneris, & ad extremum pronuntiare ivx- νιπιν . Mihi id videbitur optimum & tuti sesimum quod tibi fuerit probatum. Quare in hoc negotio a tuo iudicio postliac pendebo. Epistolam ad V-Card. nuper jussu Regis misi ipsi. illud unum exemplar adhuc e manibus meis exiit, nisi quod Rex alterum describi curavit & ad Legatum suum mitti. Optavi unum ad te, sed non ausus sum, ne animum ἔ- v offenderem, qui fortasse copiam sui tibi faciet si putas esse tanti. Mihi ejus scripti causa sexies minimum fuit peteda aula, unde nuper sum reversus ἡ μωρον. Primae simplicior erat manus, sed postea multa sunt adjecta. Vtinam non plane sit inutilis Ecclesiae Dei hic Serenissimi Regis labor. Plura de id genus rebus olim, si Deus voluerit , coram. duo tantum breviter dicam, si quis putat Magnae Britanniae Regem in ejus generis scriptis aliena industria opus habere, fallitur. ipse harum controversiarum pseritillimus est, & in sacris literis versatissimus. Etiam illi falluntur qui scissurae hujus causas aliunde repetunt, quam ex horribili depravatione

omnium fere rerum ante Re formationem institutam. Qu ae si non probatur, age melior instituatur. De ophitonibus recentiorum .inon contendent. concedatur modo Reformatione elle Opus ,ratque

illa praestetur. Qui hac via omitia eo vires ingenii conserunt, ut quicquid fit hodie defendant de cavillis tanquam praestigiis oculorum usum hominibus eripiant, ii frustra laborant, & tandem experientur quod Polybius ait, μisrta Equidem dum attentius lego id genus scripta, hoc assequor, non ut doctior ab eorum lectione discedam, sed ut peritior fraudum stupciidarum, quibus illi utuntur, ut simplicium animos a Veritatis notitia quam longissime arceant. Vale vir illustrissime de me ama. Londini pridie Kal. Jan. cI o I C x I.

332쪽

EPISTOLA CCLXIX.

EIDEM.M Inuus sum quod nuper ad me scripsit sororis meae filius, neque

te, vir amplissime, neque se quicquam literarum mearum a D. Bradetiano Legato hic nuper Regis Christianissimi accepisse. Atqui binas illi dedi ad te. unas quas justu Regis scripseram , & Regi ostenderam : alterae familiari - erant exaratae. Exspecto ad illas responsum. neque possum adhuc in animum inducere periisse eas epistolas . rei veritatem e proximis meorum literis spero me intellecturum. Interim quia se offerebat occasio pauca haec scripsi ;ut scires non cessasse me , neque officio meo defuit se , ut ut lit rae fortasse perierint. Ego Vero multo ante scripturus sui, nisi perdiu abitum D. Bauderiani essem praestolatus. Novissimis literis spem tibi feci Commentariorum, quos Rex ad te mittere cogitat, rerum ad Matrem pertinentium, Non fallet Rex tuam exspectationem. Vidi partem operis quod ita contextum est , ut ad legitimam histo- clam rerum Elisabethae quid in eo esiderari possit vix intelligam. Per annos narratio est distincta a principio regni Elizabethae. Vidi adhuc paucos annos. sed ex quibus de operis pretio feci conjectu

tam . De meis rebus multa haberem quae ad te scriberem. ledexspectabo reditum ad Vos uxoris , quae brevi isthuc reditura, ut nostras reculas componat, S g. Vale vir amplissimcide me amaqui te aetemum colam. Lond. V. Eid. Apr. CI o IDC xi.

EPISTOLA CCLXX. EIDEM.

AMplissime Praeses, etsi magno repetate asse mas sum dolore, qui

meus in te amor est & observantia cum intellexi non eam elle habitam tuς dignitatis rationem, quam tua in Remp. summa merita postulabant haberi, boni omnes cupiebant L sperabant: mox tame, tibi ex illa indignatione colligere me coepi, & prςsentem rerum in patria statum apud me reputare institui ; rationibus ut mihi qui dem videbatur, non levibus iam adductus , ut tecum aetiim non male putarem , dc dictum vetus usurparem: ----- - - ., Fateor durum esse ea spe excidere, quae non exinani arrogantia , sedlex merito concepta primum,si erit

333쪽

deinde ab iis toties firmata, quorum in potestate erat essicere, ne verisba viro gravi videri possent dedit se. At non clani te est, vir sapientissime, rerum humanarum eam esse conditionem, ut ea saepius eveniant

quae nemo futura aut fieri debere putaverat , quam quae . λόν suadebat eventura. Hoc cum in aliis Vitae partibus potest observati tum in honorum vel maxime tributione. qui ad aulicorum saepius usluntatem, quam Principum, qui sere in suorum potestate sunt, Orto dicio deferuntur. Vt igitur nemo prudens mirabimr, hisce praesertim moribus, eaculam aliquem militarem,cocum aut senonem vese

jam archilenonem ad amplissimam fortimam & provinciarum etiam praesecturas potuisse pervenire; ita profecto mirari nemo debet, bonis, integris, doctis aut quavis alia virtute excellenti x ad summox dignitates aditum non patere,'re debita ipsis praemia terrae filiis deserri. Quid querimur aut miramur ὶ --, hac inquam lege & conditione nati sumus, neque huic malo remedium, dum stabunt res humanae, unquam afferetur. Fcramus, vir amplissime, & feramus aequo animo, quod per rerum humanarum naturam emendari non potest. simul providentiam divinam η contemplemur Ze admir

mur. Nam quum susque deque serri omnia forte fortuna videantur , Deo tamen optimo maximo sin lorum quae fiunt ratio constat , ne que aliquid fit,quod non ei sit mulio ante praevisum, Ze ανι -- . decretum ut fieret. Sic igitur--ς oderimus, udi in sapientia impervestigabili ἔ-- aequiescamus. Tu vero, illustrillime vir, tot veris bonis, quae nulla Vis auferre unquam tibi poterit , a superis ornatus, si te ipsum potius quam patriam, si tuos, si studia quibus delectaris, si denique rem familiarem tuam respicis, e magnopere gaudeas, justissimam, nisi fallor, caussam habes. Quid putas ne te eo loco politum , vel unum diem quiqtum suisse habitorum , quum ad te vexandum omnes certatim operam studiumque suum conferrent, qui te propter pietatem sue & caeteram vi tutem tuam cane & angue peius oderunt 2 illine permitterent ut moribus tuis Remp. regeres, quibus est propositum quocunque tandem pacto eos de medio tollere, qui nefariis ipsorum consiliis siue opposuerint 3 Quod equidem eo confidentius dico , quod recens sum a te ctione multorum librorum ab illis pestibus prosectorum, hac Satan ca doctrina plenorum. Horret animus meminisse corum quae legi , quaeque pro fidei articulis docentur. Et crescit tamen furor quotidie, crescit audacia , quam alit successiis. Ea doctrina Regem maximum nuper nobis eripuit. eadem tamen doctrina &ejus desenseres in illaien urbe, ubi tantus Rex in .s, estoc si propugnatores hin

334쪽

E p i s τ' o G AE. Inam, qui libris editis, vobis omnibus conluventibus qui ad clavum

Reip. sedetis, Marianam quidem verbo tenus damnant, at reliquos omnes perfidiae, rebellionis&parricidii magistros palam laudant, ne dici excusarit. O tempora, o morest Et erit aliquis vir cordatus,qui pro mχ-gno ducat principem locum inter eos obtincre, quibus haec sunt seren da: de suo silentio comprobandal Platonem ferunt dicere solitum, cum apud bonos se excusaret quod Resii p. non attigillet, certo consilio sex publicis curis abstinuisse, ubi animadvertisset iis legibus Jc institutis patriam regi , quibus mores sui congruere non postent. Enimvero contra torrentem jugiter niti, quis sine certa pernicie diutius potest Haec de similia his alia sive exempla sive documenta ut revocares ad animum, te rogarem, vir amplissime, si quod sepe multis viris bonis ac cidit, ab omisi cura Reip. ines sum motus Nunc quid opus8 Nam si vera sunt quae mihi narrantur, η αβας ανυM, dc meliore loco res tuae jam sunt . quam essent futurae si alit FntigisIet. Opto ita esse. &Deum veneror, ita velit esse saxitque. sinas tuarum nudiusquartus accepi ; alteras earum ad Retem misi, de de tua integritate prolixe ad ipsum scripsi. Cottonus nobilis Anglus in historia pergit ad te mittenda. De meis rebus nihil jam scribam; omnia enim narrabit uxor quam propitio numine brevi isthic videbis. Vale. Londini x i. Kal. flaias Cici I aQx I. Puteanos fratres Ac Rigallium, viros optimo. de eruditissimos, hic ut salvere mihi fas sit te oro.

liba

EPISTOLA CCLXX l. '

EIDEM.

IJ uitri: Iime Piases, beasti metuis opistolis, quibus tamen athuerct Pondere non palabam, tertiana impeditus quae magnum mihi a Dfert languorem. Scd venit nunc a Serenissimo Rege qui librum Dio-millae historiae vel ejus partem deserret, ut illum ad te curarem ; simuli ullit ut te verbis suis monerem atque adeo rogarem etiam atque Et jam, huic histori et fidem tribueres. Non potes ulla ratione tuum cIIa Regem Optimum atque tui amantissimum probare animum, quam si ejias Majestati in hac te morem gesseris. Exspectabo literas a te de coargumento, quas ipsi sim indicaturus. Pervenit rumor ad Regis aurcs vclle Reginam me revocarci, quod ille statim in contumeliam suam fieri dirui. sulpicatus est tamen postea malevolos meos id conli-

335쪽

116 Is AAer CasAπBONI haberem quae tibi scriberem, si nunc haberem tempus. Ego sancte juro me in eotestate Reginae semper laturum. Oraturum tamen ne

me velities le κνων οιών. πτη κ 'A . . nam ut illi doetiinae consentiam

aut desinam detcstari , nulla vis me adegerit. i, verum de his alias. Quod superest, commendo tibi , vis illustrissime, non aliquem aralaorum meorum , quod saepe seci , sed uxorem Omnium mearum Mrumnarum fideliuimam consortem. non deerunt illi , scio , doloris causae dum isthic erit. tu quaelo te taminam rerum aulieartim rudem subleva quod in te erit. Ita filius Dei viventis tibi benedicat. Vale. Londini piidie Kal. Nov. CIO IOC XI.

EPISTOLA CCLXXII.

VIr illustrissime,lieri tuas accepi , & quas ad me scripseras, & quas

ad amplissimum Legatum, nec non ad Emanuelem Demetrium. Illas statim reddidi: has ante diem crastinum non queo. tu tamen factum puta. Video te in praediis tuis adhuc haerere. de quo tuo consilio quid videatur Dom. Legato,ex ejus literis intelliges. nam ego ἀῆ. v -- - - is qui ausus tamen tum binis literis de eo negotio tecum agere. Serenissimus Rex e venationibus reversus ut me primum vidit de tuis rebus sollicite interrogavit: nee obscuram significationem dedit suae erga te benevolentiae. Historiam cujus spes est facta, scito quotidie conscribi. sed quum imstituisset auctor brevem in tuam gratiam , exiit opus grande . de fere justa historia rerum Elizabethae. nihil ibi studio partium datum. Urget Rex propositum, sed rempore est opus. Domeis rebu4 omnia, ut spero , jam narravit uxor, cui dedi in mandatis ut tuo consilio se regeret , si modo tu, amplissime Praeses, ejus copiam illi facere sueris dignatus. Postquam ab illa literas accepero . pluribus ad te de meis consiliis scribam. Deum veneror te servet, vir illustrissime,& una tecum nobilissimam conjugem eum pignoribus vestris. Scripsi raptim Londini i v. Non. Mans

336쪽

EIDEM.VIr illastrissime, qui has tibi tradidit vir bonus est, pro Ione

Τheologus & sacerdos. is in patriam cogitans , quo posset tibi innotescere, exegit a me pro ea quae intercedit inter nos notitia, ut haec ad te scriberem. Puto accepisse te quas ante discessum uxoris , quas ea discedente , quas post discessum ad te scripsi. Ego ex literis meorum cognovi te ad Fontem Eblaudi elle prosectum. utinam illud iter felix de faustum fuerit. Hoc velim tibi persuadeas, meam fortunam ex tua pendere. tuis enim consiliis regi eu μι cupio, qua de re plura uxorem tibi puto dixisse. Promissum a re-ycommentarium noli adhuc exspectare. Magnum enim id futurum est opus, ut Rex mihi non semel significavit , & ipse judico ex iis quae vidi.hVale amplissime Praeles de quam diutissime vive felix cum nobilissima uxore de liberis. Londini Eidibus Maii. clui cxI.

EPISTOLA CCLXXIV.

e I D E M.

ΙLlustrissime Praeses, quia non eonstat mihi,an meas omnes acceperis , ideo crebras ad te mittere non vereor, ut scias respondiste me ad omnes tuas. nam post uxoris discessum ad te jam ternas M. Tuae ad Demetrium probe sunt curatae & ipsi in manus tr duae. Filium meum ut auctoritate tua in ossicio retineas,& lasciviem tem in studiis devita, neque certum ullum sibi scopum proponen rem jubeas meminisse sortis suae & voluntatis meae, supplex te oro. Vale vir amplissime, Ze me ama, qui dies noctesque tibi de universe domui tuae Leta omnia opto, de a Deo opta Max. peto. Londinix via. Kal. uni M. CIo Ioc XI.

337쪽

nes qitas ab uxore aecipio literae de tua 'humanitate , quam ipsi

praestas, Se assiduis ossiciis certiorem me faelint. Quod etsi mihi ita gratum accidit, ut gratius nihil 'iteat, percipio tamen in sum mo gaudio hunc dolorem . quod eo iplo admoneor a quo dc quanto amico sim divulsus. Nam etsi laudare comitatem illorum, inter quos hodie versor, jute possum & debeo , non tamen ita sum amens aut ' , ut Thuanum aliquem me hic sese reperturum autumem. Ita que tui desidetium vix iam seriem, nisi putarem Um contigisse quicquid contigit. Illi ego me totum permitto , dc divinae eius Pro, videntiae, quae non dicam , ut est in proverbio de casu , sed semper is, λλι--Non potest male notuscum agi , si ut spoxamus Deum consilii hujus auctorem habemus. Caeterum Hscito plane certi constitutum nihil nobis esse, ut qui secundum Deum Opt. Max. a tuis fidelissimis consiliis pendeamus. quo vehementius peto a te, vir amplissa me, ut nos in clientelam tuam dudum receptos, tua cura ligueris . & qtue sutura sint ex ti su monere ne graveris. Spero uxoresti cum adveniet, multa mihi monita atque praecepta esse allaturam. Nos enim qui patria procul absumus vetitatem de plerisque rebus patriae ignoramus, ac proinde quid porro sit aut

sperandum aut metuendum nescimus. Scito autem l ibrum αυς τ Φρον-

simul ac eonvalui esse absolutum. Habet illum Rex, a quo postquam recepero, videro quid sim acturus, Sc cum D. Legato consilium eapiam. Serentisimus Rex audito accepisse te historiam a se missam, laetus eo nuncio, iussi fetio tibi confirmare, omnia elle vera quae decem illis libris continentur. etera brevi promittit se missurum. Deus reservet, vir illultriis me, & quicquid tibi chariun. Lond. v. Eid. sal

EIDE M. II lustrissime vir, scripsi nuper ad te, renuntiasse me Remi serenissimo quq ex tuis didiceram dςaccepto libro quem miserar ipsius Ma-jςstas. Spero te post menso oppido paucos tomum alterum, qui pertingit

338쪽

'E O s ro L fingit usque ad iam Mariae , esk habiturum. Nam de Rex id me jussit ad te scribere; dc auehor ejus iustoriae vir nobilis Cotton eonfirmavit pene jam ad umbilicum eam partem ine adductnm. Tuae postea partes erunt, postquam omnia eonsecutus fueris quae hinc sperare potes , ita rem temperare ut neque Veritatem prodas & ostendas tamen habuisse te magni hujus Regis rationem. Is milii non semel sancte astirmavit , non permisturum se ut aliquid hinc ad te mittatur, de quo non constet sibi liquido id esse verissimum. Memini tamen eo rum quae nuper in quadam familiari epistola scribebasi neque dubito plus satis fore tibi negotii ut A si fiat satis. sed facile inveniet qua prudentia esse κ' , Ego in ea απιυ incidi unde nullum video exitum. neque putes hoc me dicere prae animi mollitie, quod meis tam diu caream, quorum desiderium , modo intelligam valere omnes, patientissime ut si quis alius sero & semper feram. At libris meis carere me tam diu, hoc ego nulla ratione pati possum. Itaque dies noctesque angor dum cogito quantum mihi temporis pereat , quod melius potuit collocari in perpoliendis tot inceptis, quae alioquin su

tura sunt me mortuo H Utinam potuissem -'--υ πυ-

Non hoc dico, quia de Principe omnium optimo possim ullo pacto conqueri: sed amor literarum & cupiditas perficiendi quae institueram, misere me excruciant. Nam dum libris careo nihil possum. itaque vere irai a- γ'. oro Deum immortalem, liberet me

ab hac anxietate & inopia consilii. non enim statuere possum quid agere 4ebeam , incertus quam diu hic sim futurus. Sed de meis rebus brevi plura. Quod superest te rogo, Praeses amplissime , cures hunc fasciculum uxori per aliquem tuorum famulorum reddendum. Ego sit ipsa in urbe nee ne ignoro. Filium in Navarreno collegio habitare didici ab aliis : curarum mearum pars non minima is filius est, qui nisi tuis salutaribus consiliis morigerum se praebuerit, nulla de eo spes mihi reliqua. ., si era. Veneror Filium Dei φ Θια Θρο- Dominum nostrum ut tibi, vir illustrissime, omnia laeta largiatur. Lond. v II. I. Aug. his Lilano G Io si x I.

EPISTOLA CCLXIV.

E IDEM.

ILIustrissime vir, etsi vereor ne mearum αλή in literarum frequentia, siquidem illae isthuc omnes perseruntur, tibi iam incipiat esse molesta s

339쪽

33 Is a Aer C As Auso NI molesta: dabit tamen, spero , mihi humanitas singularis tua hane veniam, ut vel solarii mei caussa liceat te essui in hac mea solitudine& a meis separatione. quae res quantum mihi dolorem afferat, nihil necesse est pluribus hoc loco exponere. Ego ut valeat uxor, ut libeii , a duobus sere mensibus ignoro. a libris autem meis abel Ie me tamdiu, vix sine lacrymis recordari positim. Uxor se partem aliquam l brorum mi si uram spem fecerat . cuius promissi exspectatione quum recreassem me aliquamdiu; nunc ea spe amissa, nec quid dicam scio, nec quid metuam aut sperem, Certe mea studia non jacent sed exuncta lunt. quid sacerem a λ - . Me in tanto dolore hoc unum aliquo modo solatur, quod sciam unν-αγιε, mileris mortalibus evenire. Quaero avocamenta a sensu doloris , qtiae

nisi in meditatione de voluntate divina & precibus ad P ,- - nulla invenio. Est in hoc regno adinrandae vir pietatis & doctrinae E Deopus Eliensis & magnus Regis Eleemosynarius. Hic praesul optimus de mei amantissimus in hyc loca sui Episcopatus me adduxit , ubi sermonibus cum ipso & librorum quos hic nancisci possum lemone me sustento. Heri perlegi vitam Melanchionis a Camerario seri iaptam, eo quidem libentius, quia subinde tui memoriam ea lectio in animum mihi revocabat. quaeris quomodo λ non sane quod illarum rerum quas ipse describit συηγ. aliquid sere in tuis historiis legissem , sed quia solet Camerarius in contexenda illa vita omnium doctorum meministe,qui iisdem floruere temporibus. quod etiam a te factum laetantur boni, improbi dolent. Quas his adjeci, velim nisi grave est, illustrissime Praeses, ad uxorem cures deferendas. Ego pro hac benignitate tua Sc tot beneficiis, quibus me tibi aeternum i nes obstrictum, debitorem tibi Deum Opr. Max. delego, qui te servet cum illustri semina Do m. uxore tua &quicquid vobis charum. Vale. Ad Eliam in aedibus D. Episcopi qui te summopere veneratur.

Epis T OL in C C LMX VIII. 1ῖ. . ia AE IDEM.

ILlustrissime vir, heri Loiadinum redii ab Elia de Episcopo Eliensi,

qui ipsos dies xxvi r i me tenuit, de vix tandem discedendi a se potestatem secit. Est omnino vir ille ejusmodi quem si notum habe-rcs, vehementer adamares. Dies totos cum illo de literis praesertim sacris stare disserui: neque pollum verbis exprimere quantum probitatis

340쪽

E O s T. o L m 3 3 itatis de veri pietatis in eo Praesiile observave imi Utinam Ac vestri AeProtestantes ejus ingenii dc doctrinae phires haberent Episcopos: sperarem ad concordiam sore viam planam de facilem, qtiae nunc culpa hominum non dicam dissicilis,sed plane jam patet nulla. τοῦ καὶ -ν ἡ ρ M. Dum eram Eliis, ne sederem semper otiosus , regionem lustravi, multaque observavi quae cogito, si Deus animum aliquando dederit ad studia tranquillum, integra epistola tibi exponere. Ibi etiam alia quaedam sum meditatus, quae ubi prodierint tii tamen hoc Deus dabit in spero fore tibi non ingrata neque viro Optimo & doctissimo Domino Fabro. Quod miraris nec dum misisse me imite δ rem v Φρ,--α πιε ληri, scito Pranes Amplissime, nulla id accidisse culpa me : qui ubi primum tertiana me rcliquit, paucillimis diebus ei libello finem impo uti, eamqtie accurate descripta

manu sacellani Domini Episcopi Eliensis Serenissimo Regi tradidi. Qui altero sere mense post Salisberia per certum hominem Eliam uique mihi remisit, iubens id agere, ut liber sibi, ut quidem scribebatur ad

me, mirifice probatus quam primum ederetur. Erat animus de nunc quoque est, tibi & aliis e Procerum ordine copiam et tis scriptionis facere, ut si quid minus commode' dictum esset, judicio vestio ementiaretur. neque enim improbavit credo quisquam . me in causa tegia liberius aliquanto Versarum , dc parricidiorum auctoribus detraxi fle. hoc si mihi conceditur nihil erit spero quo offendantur ιι --δε ἰπιπιυι α , λῆς, sin aliter ipsis placet, ego tamen honesti facti conscientia me solabor. Volui inquam hoc facere , Ne clipio etiam nunc:

sed me describendi labor terret; qui postquam aliqua desummis sum

cura, aegerrime ad illam redeo. Sperabam meum Chabanaeum venturum , de opera ejus me usurum. Sed vides, vir maxime, cui mi aserem meam , qui totum jam annum libris careo de familia mea, nequo tamen cori aliquid habeo, quod de uxoris adventu de ii orum mihi spondeam: itaque angor animi, ac dies noctesque crucior ut Olirri Pellerophon de ut Turnus apud Poetam , amisi,

pugnandi facultate linam sibi optat tellurem dehiscere. Sic ego , quoties subit animum cogitatio de meis priori biis inceptis & sturudiis, vitae hujus lucem prope jam habeo exosam. vivere enim corda tis hominibus agere est. ero autem nihil ago , dc vivo tamen. Quid uxorem iam isthic detineat nono scio, S: in oram illius incipio mirari.

etsi scio culpam illius nullam esse, mitteret saltesn libros, quibus carcte diutius instar mortis mihi est. Finem sectam si hoc unum addidero, post longam expectationem allatam mihi este a Domino Cardinali Perronio Euistolam multarum chartarum de docte dc cleganter scrip-S c tana.

SEARCH

MENU NAVIGATION