Isaaci Casavboni Epistolæ, quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctim editæ

발행: 1638년

분량: 873페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

& graviores de meliores. Eusebium enim recoqui nune a te ex tuis ad amplissimum G illo tum cognovimus. Felicem scriptorem qui tot obscoenis vulneribus consectus, tandem a Midi. Tu illi vetusetis AEsculapius, tu illum Virbium . ms praestabis. Utinam de Graecum exemplar Chronici Eusebiani tibi contigisset nancisci. Habui

olim in manibus Graecum is, unde multa aliud agens restitueram. Commentarios panepistemonis tui Parentis, quanta iam anxietate animi exspectemus, nulla verborum copia satis ex prellerit: Scribit ille semo, totum ferme Galenum sua se manu descripsisse. quod equidem saepe : nec minus tamen quod scribis tu et post incepti operis profligationem, describendis patris commentariis Op ram te daturum. Hoc illud est quod in utroque vestium μου uad stuporem me dedit: in divino ingenio supra hominem Ego si isthic essem assiduis precibus te expugnarem, ut in partem pulcherrimi & utilissimi laboris me patereris venire. fero enim animo periniquo tantum temporis gravissimis tuis occupationibus perire.

Oro autem te atque adeo obtestor, tanti operis aut potius thesauri publicationem qua poteris cunque via & ratione procures, promoveas, lugeas. De notis in Novum Foedus, multum te amo. tua enim

diligentia molestissimum mihi scrupulum exemit. Ante multos annos invito dc reluctanti, λὸς ν Typographus qui Strabonem erat editurus, hanc opellam nobis extorsit. Quod si ita Deo fuerit visum , observationes nostras in libros sacros aliquando sum edituri. Scripsit ad me Daniel Heinsius tuus: quem eruditissimum adolescentem, de merito ipsius de ex tuis literis non mediocri amore sum complexus. Nemo jam dubitat, te cum isthuc venisti omnes tocum Musas abduxiste,& in Batavis Ut mirum non sit, tantam isthic eruditissimorum juvenum copiam paucis annis exstitisse: quanta hic conspicitur culpa docentium in juventute δε no pia. Quae mea est in patriam pietas, non postum quin exclamem: o Gallia maxim rum ingeniorum quondam parens foecundissima, ἐ- οἷα ιξ οἰ-l Etiam nuper novum monstrum est editum ; Mapsilacas quidam gouyobombix, qui veterem jurisprudentiam recenti scripto conspurcavit, praemium maledicentiae, improbitatis & illius vitiorum, quaeipiti in nobilitavit, hoc est consecutus, ut inter regios Proselibres as- scriberetur. Et erunt qui me hortemur ad provinciam eandem QRipiendami mihi vero vel potius quam ut collega talis viri audiam. Constantiae meae in vera religione fruetiam hunc percipio . quod nihil hactenus mihi cu istis negotii intercessit. μὴ M Mo,ὐδ' Vale, Scaliger. famae merito pars maxima nostrae. Lutetiae Parisiorum

522쪽

E P I s T O 2 AE. Fnim prid. Kal. Ian. z I a I a C. Deum supplex veneror ut&proximum annum & multos deinceps alios exigas quam felicissimus.

It illustrissime , hodie tuas novissimas de Manilium quem dono misisti, accepi. Habeo tibi agoque non quas debeo, sed quantas

maximas possum gratias. Etsi sum occupatissimus , paucis tamen horis magnam partem operis-devoravi. Nae tu iure Virbium vocas. Quanta cum voluptate & --& caetera omnia legerim,frustra coner tibi verbis explicare. Nunquam experior acerbius, quanta sit mea infantia, quam cum de te aut s criptis tuis loquor. Sed eximis & s- νυν exhilaravit me illa pars epistolae tuae, qua ad monebas me de commissa transpositione in quarto Athenaei. Menses sunt amplius septem cum ea de re iudicium nostrum dc voce proba vimus amplissimo Vicquio, de scripto exposuimus diatribarum no stitium libro i v. cap. xxv. Quibus igitur laetitiis incessere me nunc credis, cum tibi quoque idem videri intelligam. Idem sere accidit de in Senatus-Consulto Lacedaemoniorum, quod a te emendatum est in notis ad Manilium . nam de nos idem tentavimus libri Vm. cap. XI. quo successu scibo , cum tuas divinationes diligentius contulero , cum meis dubitatiunculis. Bone Deus, quoties ego dum versor in hoc molestissimo opere, optavi aut tibi se is, aut propius a te ab

ni tui ingenii fuisset sublevata, non desperasIem potuisse a nobis ali quid proficisci dignum, quod vel in arce poneretur. Sed haec studio rum meorum infelicitas non minoribus aliis incommodis juncta est: de quibus non est hie dicendi locus. Raptim enim haec scribo. tantum ut scires non periisse munus tuum, sed post longas moras tandem no bis esse redditum. Caetera ut spero brevi pluribus, ex minus remoto loco. Lutetiam enim cogitabam cum haec scriberem: non ut ibi lares figam, sed potius ut ostensae a o conditioni semel renivitiem. Nam quod ex literis amicissimi Vicquit non unis cognovi, omnia illa manifica promissa --: quoniam ii qui nos amant serio m e 'ν . m. λήδὼ UM. Iraque de futui a sede omnia incertiora qua unquam. Sed Deus, spero providubit, Vale Lugduni xvi. Kal.Mart.

523쪽

. AE

ea PISTOLA CCCCXXXII.

EIDEM.EN tibi, vir inlustris, rerum humanarum Nuper enim cum ad te Lugduno scriberem , de conditione Parisiensi omnia deplorata & extra spem posita nunciabam. Vix eas literas exarare desieram, cum evocatus sum in aulam iussus e velis remis Lutetiam contendere. Veni igitur re ut ne longum faciam, iterum-gno regis & omnium procerum favore sumus excepti. Aequidem caeterum cur hujuε consilii nos poeniteat, caussam adhuc habemus nullam. Crabrones, quos nosti, irritare non est Mnimus : etsi non semel demonstrarit nobis princepsitoster voluntatem saam opera nostra utendi in restauranda hae schola. Nos eontra abeo consilio sumus quam alienissimi. ea me in remori simam ab ea quae sui olim Academia, nobis partem concessimus. Vt

si fieri possit inter illosne nomen quidem nostrum audiatur. Si ex his tenebris in lucem mihi prodeundum erit, tute, magne Soli-ger, hanc molestiam mihi creaveris qui vehementia amoris tui erga me dum honorem: imo Vero quo ne opprimamur metus est. Nam Rex, etsi uiscis quod olim de Hadriano dictum, illis tuis fidem veri excedentibus elogiis adductus,qin sentilli quotidie in ore, nihil mediocre de nci audiis sibi pollicetur. Jure igitur, nisi descendere in nos nescimus, nobis Mτήλαι uinari. Haec vel maxima caussa est, eur uxore, liberis, ac libris carere adhuc constituerim. Videndum enim quorsum haec evadent : & quam bene sustinendae ei personae quam tu nobis imposuisti, pares simus futuri. Interea librorum aliquot lectione otium notatin oblectabim . Manilium tuum hicprimum serio tractavimus. Qua istis quid censeam Z quod olim de Gregorio Basilius et ire eo RFq. e. άψ . mi ἀπ-- A Nath. Deus bone i quantus in eo libro, qui mihi quam sus est, abstius arum & reconditatum rerum thesaurus: Catonem etiam tuum his diebus incredibili cum voluptate dc legimus Ec legendum aliis dedimus. Etsi mirabilis quaedam est τημ α Iambocinii suavitas: plus tamen Graecos tuos miratus sum : rhai enim cum stalegerem obstupui, ut ne verbiam quidem possem hiscere. Atqui pa-tabam omnem tuorum scriptorum admirationem in animo meo dudum elle consumptam. quod tamen aliter esse tum maxime sum cx- Pertus.

524쪽

pertus. heensinus hesterna die cum Orpheum tram Latine loquentem audirem ,εc alia quaedam legerem, qua Graeca qua Latina, quae nisi tu brevi edis, nos faciemus, haud dubie de' posteritate melius merituri. quam si rudes conatus nostros illi exhibuerimus. Quod si per amicos mutis nobis esse licet, post diatribas in A thenaeum editas, pausam saciemus, &in penitissimum museum nos abdemus. Ita simiislix, ut haec fere votorum meorum summa est. Vale decus nostium,oc nos constanter ama. Lutetiae Paris. prid. Eid. Apr. C I olo c. Audio isthic esse sausandum juvenem eruditissimum de mihi amicissimum, qui Lugdunum bis ad me scripsit, ut 6 μἁ a me impetr ret ad amicorum meorum principem, te nempe. Si ille tibi aliunde innotuit, fac ut meam commendationem apud te ponderis aliquid habuisse cranos eat. Hoc accesserit caeteris tuis in nos meritis. Si

certo scissem illum isthie esse, scripsissem & ad ipsum, saetiitus

eum rescivero. Iterum vale. : ab M C . . I .. in

EIDEM.DE altero libri tui exemplari, quod ante aliquot dies accepi munus a re, maximas tibi grates. Ex quo primum in meas manus venit ia tuum scriptum, nullus dies abiit, cujus magnam partem in ejus lectione non posuerim. quo sepius enim illud repeto, eo magis me rapit. utinam plura hujusmodi abs te habeamus. ea tamen lege, ut Eus lanae curae tuae caeteras Omnes antevertant. En erit ille dies cum devorabo corporis mentisque oculis tantopere exspectariim opus. Pu sillum de Olympiadibus libellum quin acceperis, nullum mihi dubium. Temporario enim ante dies oppido multos tradidi. Magna cura me liberaveris , si eo fasciculo quid factum sit, literis tuis significaveris, quod ut sacias, etiam & etiam te vehementer oro. Scripsi raptim. Lutetiae Paris proprid. Kal. Iun. c et oi a c. Amplissimo Burin vallio, de viris clarissimis Baudio atque Heliasio, si seret occaso, plurimam verbis meis salutem ut nunties, te rogo.

. EPISTOLA CCCCXXXIV.

Diatribas in Athenaeum nostras, in manus tuas, vir illustris me. puto jam pervenisse. Simul enim lento A infortunato operi co-

525쪽

sis Is AAcis C AS AMBO Nilophon est impositus, dicatum tibi exemplar Francos dum ad ci ii mum Bonsutam mis, qui id perserendum isthinc curaret. Fides hominis saepe mihi pς specta ne tibi quidem ut arbitror est ignota.

Quare non dubito, conullum meum, cum viam hanc clegi, tibi quoque iti probatam. Utinam de quod misimus opus exacti timo judicio uo probetur. Sed iam, praestantissime Scaliger, tironibus ac similiabus nostii eo scripto voluimus consultum. ciuiliti homines neque -- bis opus hinent doctoribus, neque nos ipsis lectoribus. Te vero, doctorum doctissime, libelli nostri, ει ἐν sine ri borc nunquam aspicient. Verum age, Per D cum immortalem te oro atque obtestor, rudes conatus nostros adiuva: δε hoc mihi praesta, ut ope tua assequamur in scriptore difficillimo , quae ne proprio intelligeremus Marte, frigidus obstitit circum praecordia sanguis. Eo eupidissimu discendi discipulum. Tu modo

Testor supremum numen. prae tanto bono omnia mihi φλαο fore non nauci. Scito autem Lutetiam tandem reversos este nos cum uxore, liberis, de libris. Diu multumque exercui n*s haec cura , v niremus huc nec tae. Vicit demum eorum sententia , qui audendi erant autores. Itaque decimum. jam diem in urbe agimus,

A . -- - ἔ Sin re . Caeternm quam spem habeamus in Iosterum, nondum satis exploratum nobis . adhac enim liceret niis inter spem metumque ancepsanimus. De his igitur alias: de quidem serio, ut puto, brevi. Quod scribis de congressu Diomedis cum Glauco: sic cst omnino, ut tu audicas recte. Vir optimus, si eum sua prudentia, Orbi Gallico satis explorata, non defecisset, nunquam

ejus certaminis aleam subtillet. Nuncaea cciderunt, quae verissime dictum arguant a divino vate, πιιν ΔΝ --ὶπ- tu. Nam in hoc negotio toto a principio ad exitum usiue μ' .,η- φνυ

hoc amplius in hanc unicam curam insumpserat, ut si quid in eo libro vel , πιι vel φα νήμως μεμα G, inesset, id omne rimaretus & in gloriae suae materiem verteret. Equidem in lacrimas prope adducor, quoties subit animo tristissima illius diei species, cum de ingenua nobilitate, de excellenti ingenio , de ipsa denique veritate pompatice adeo vidi triumphatum. Non desunt, qui hic accusent: sed neque patroni illi desunt. Nos quoties apud ipsum amici viri caussam agore instituimus , responsum hoc tulimus: Fi in plui: Ego quia Dei e Atque haec, mi scaliger, quia valde velle vii 4 G, scribo ad te proo

526쪽

E p r x x o in in AE. 1r' invitus. Nam de memoriam illius rei luctu refugit animus , Sc propter hoc negotium tot calumniis nostra integritas est appetita, ut se- euli infelicitatem&metsi a simplici vero ingenia hoc maxime cxpea rimento cognoverim. Itaque -κ αλονον ne a nobis exspectes. Deus Opta Max. languentis Ecclesiae sive miscreatur. Sed nos, nisi vanum augurium est, tenebrae manent clansissimae . de ex quorundam imperitia aut perverse aliorum scientia errores G

rum x. Kal. Oct. C in c. De Eusebio quae icriptilii a LG il- Iotum, incredibili cum animi voluptate legi.

EO ISTOLA CCCCXXXV.

EIDEM.

DE recepto Chtotiologo seci te statim eertiorem, praestantissime Scaliget, illo epistolio, quod liberandae apud te fidei suae

caussa exegit a me is,qui librum attulerat. Sed dolet mihi αv non esse a te seivatas eas schedas cuicuimodi illaesint, quandiu salte in Eusebio tuo es futurus. nam piose santi norrest iste B -yum , ut in eodescribendis vel minimam temporis tui patrem poneres. quod cum debeatur totum melioribus curis & exercitationibus illis nobilioribus, quibus divinum ingenium tuum quos sie bccupatur, magni criminis se obligat, qui ut vel tantillum e stibi pereat, quoquo modo est in caussa. Equidem , si is hie essem, antiquius nihil haberem, quam ut tibi vir. - , de opera meatuum possem laborem sublevare. absens quoque si quid tuis studiis possinit commodare, με ινλ--: cernisque esto, nihil ni quam te mihi imperaturum adeo durum, ut ego tuum detrectem imperium. De proverbiis Arabicis quod autem vellis altera epistola, quam his diebus accepi, sic habe: non illa selum , sed de musta alia missurum me ad te sitille, si nactiis estem cui recte darem. cupio enim vehementer librum illuni de anno Persico videas, quo de plura nuper ad te scripsi. Fallor aut erit aliquid in opere sitis magno, quod nolis non legisse. Quare etiam non exspectato responso ad postremas mearum, si aliqua se occasio tuta obtulisset , essem illa uis. Sed constet mihi de illius fide necesse est, cuira in adeo sum commissurus. Velim agas ea de re

cum amplissimo Legato : qui etsi isthic positus, sociasse tamen prosita α is de rerum usii aliquem inveniet. Si quod pridem

527쪽

principis vidua, tam bonam occasonem non praetermittemus. Notae in historiam Augustain nostrae quotidie eduntur , sed lente, ut non totum praelum sibi vindicent. Enitemur ut ad vernas nundinas ex stet opus prostetque: vereor tamen ut possimus, vel propter istas tot& tam frequentes H , quae me jam enecant. secit nos Di titudo operarum praeter voluntatem nescio quomodo in eo Opere Institueramus criticas serme notas: exibit, πι-M -- , prope legitimus commentarius libcr. Commentarium de Critica pridem affectum habemus: sed labore isto prius defungamur necesse est, quam aliud quid suscipimus. De illo igitur tecum plura: neque enim leviter traeclaram illam hypothesin sumus tractaturi. fi dabinit nobis τυ perficere quod instituimus. Vale illustrim me S caliger. Imo vero exspecta dum quaeso te, de nisi grave est. Ne M. Legebamus hodie ego de eruditissimus atque optimus ille iuvenis Flesingensis , quem ante menses aliquot mihi commendasti, in Arabe Geographo V. Climatis Sestionem se latam. Ubi cum alia multa offendimus ignara nobis , tum illud quid sit nescimus nam in eo tractu quem describit nullum locum ejus nominis meminimus. Putabam ego perperam scriptum' pro a & Visontionem intclligebam , quam ille aut hor B osen hodierno indigerat nomine. Ut Lugdunum idem parue in eadem pagina mari interpretamur

Genevam , cujus nomen ut in tam bono autore non repeliremus ,

nihil esset suave meritum. miri Laussanna opinor in naa, videtur esse Langtes: sed vix alii loci patiantur. Mons da nescio quid st. Iuram postulat loci ratio h ῆν. Quod autem Alemanos in finisbus illis statuat, videtur cum vetustioribus sentire, qui ibi primum

. ..u re eos locant. Oro te, mi praeceptor, atque obtestor, legas mea caussa eam .paginam de obscuriores appellationes ibi nominatorum locorum mihi explanes. Ego interea, quod facio pro tua quam longissima vita . de persecta felicitate Deum Opt. Max. supplex orabo.Iterum vale. Lutetiae Paris. a.d. m. Kal. Oct. salo c.

528쪽

DE epistolis ut si tui parentis, ago tibi, praestantissime Scaliger, gratias immortales. Iam antequam in manus nostras mo iis tuum pervcniret , librum totum is pellegeram. Utinam de caetera omnia semonis illius scripta e tenebris in lucem hanc tandem protrahantur. Qua de re quid spei sit reliquum, scire ex te caveo. Nuper quidem incredibili gaudio literis suis Thompson nosternos affecit: quibus significabat commentarios panepistemonis illitis sophi in De Histolia Animalium opera tua isthic edi. Id vero gaudium an solidum sit futurum, non aute , incertus adhuc animi pendeo. Nam desiderium quidem meum illius operis legendi, verbis exprimere non queam. Hoc igitur nos tu proximis tuis,la grave non est, docebis. Sed habeo dc aliud quod te rogem , atque oblectem. Nam cum hesterna die Francfordiensis mercatus indicem percurrerem, inter libros qui ad proximas nundinas ostenduntur, Novum Foedus inveni cum nostris notis. Eum librum pollicetur Raphelangius vester. Obstupui, mihi crede, icissime vir, ad tituli illius conspectum. Nam quae iniquitas est- μή - - .is, me inconsulto, ne dicam invito abortivam illam opellam sub incudem velle revocare ὶ significaret saltem conssilium suum, Se detrahendi adiiciendive,quae desunt aut superfluunt, saceret potestatem. Taceo publicum odium quod mihi hisce in locis conflatura est repetita temporo alienissimo notarum illarum editio. Si tam infelix unquam scriptiunculacilla suit, ut in manus tuas incideret, non dubito lucri/- O .. πιλ . Q inmobrem, illustrissime scaliger, si nos, si studia nostra, si salus denique mea ad curam tuam pertinet, noli, amabo, permittere, ut tam insignita injuria nobis isthic fiat. Sin mi-

nus, persuasum habeat tuus familiaris, omnia me experturum, qui insum iniqui adeo poeniteat incepti. Vale --, de an superiores meas, ante mensem scriptas, acceperis fac me certiorem. Luta Paris. x. Kal. Nov. c I o I ac. De rebus nostris, quia novi nihil

est quod scribam, nihil nunc ad te. studia quidem plane languent adhuc de catomis istud ob puriorem religionem odium non mediocri tet noο sollicitat.

529쪽

e I DE M.

HEri demum , magne amice, tuae litetae mihi siti reddi , qu

rum etsi diu me cruciavit exspectatio , opportunius tamen in meas manus venire non poterant. Eram enim eum illas accepi animi

aeger, & curis conseimis. At tuarum lectio omnem prope mihi do loris sensum abstersit: certe quidem lenivit mirum in modum m. Omnium primum quod vales de Gui uλῶς, incredibili cum gaudio intellexi. Nam qui religionem manat in scriptione literarum probe novi, diuturnius illentium tuum mirari iam incipiebam, eramque de tua valetudine anxius de sollicitus. Noni vetus verbum, Res esse Pitiplena timoris antar. Sustilli igitur in coelum manus de quod laeta omnia de te intelligerem, Deo Opt. Max. grates e gratissimas. quem etiam supplices veneramur, ut tuum illud quod scripsisse ais testamentum, per lustia adhuc multa maneat irritum. Diatribas nostras in Athenaeum legisse te sane quam mirati sumus vehementer. Quid Z tantumne tibi ab rebus tuis esse otii. Quod autem non obscure significas multa tibi inter legeiactum in mentem venisse quibus nostri conatus emendari de corrigi possint: ita vivam ut mihi is nuntius fuit jucundus. Eni vero quid D r ' inpigratius accidere queat, quam ut errore lioeretur, de in veritatis indagine

adiuvetur utique a te, divine scaliger, cui ego A No gestivi semper: de ut aliquando possem a Deo saepissime petii. Testis mei hujus

voti amplissimus vir, tuarum virtutum maximus admirator Iacobus Thuanus: quicum serio nuper egi, ut per regis voluntatem liceret mihi isthue proficisci, &per aliquod saltem menses tibi operam dare. A tq; hujus rei facultate cum ab aequissimo rege adhuc impetrare non simus quis: ab iniquissimo quaestorum praesecto jam ferme consecuti sumus. Nam ut ne te lateat rerum nostrarum status, scito luctari nos hic cum iis incommodis, quae ante annum litiis non unis ob

oculos nobis posuisti. Itaque si dis sis non ex animi levitate, sed j iistis necessariisque de caudis, cogitamus. Omnino eniti de studii nostris est actum, si cum hoc genus hominibus diutius nobis res est.

futura. Et tamen de Principis benevolentia erga nos certi semus. Sed longe nobis favor regis, quoties ad illum accedendum est, qui in aerarii administratione omnes pariter, dignos, indignos , bonos, malos, bene aut secus merito , magnos, p rvos, eodem loco habet, eadem vultu

530쪽

vultus truculentia excipit, aut fastidit potius. Quamobrem nisi huic incommodo regii consiliarii, qui & literas & nos amant, brevi prospexerint, certum est, studi is meis quietem alibi gentium quaerere :& aliquo migrare, ubi quod superest vitae procul ab aulico strepitu

possim exigere. Non dubitamus multis e proceribus molestum hoc nostrum consilliina suturum : sed enim, mi Scaliger,ex eorum numero qui nos ament, atque etiam sortasse aestiment. multi sunt; qui juvare nos aut possint aut curent, pudet dicere quam pauci. Trisam opinor verorum amicorum hic habemus, Harlaeum --- , Tnua-num, de Petavium, caeteri omnes u- -, linsua factiosi, inertes opera;omnium autem maxime is qui Eusebium tibi. Sed contine- ho me. - -- ,-; Di. Eusebio tuo moram esse injectam iniquissimo serimus animo. Quod autem ais non ex ullo Ms. exemplari petendam esse illius operis illustrationem , equidem nunquam aliter j dicavi, ac memini serio me ante mensem cum nescio quo jurgatum

esse verbis, qui absque libro optimi viri Petavit editionem tuam fu- tutam prope nihil audebat dicere. Nos contra qui in legendis tuis scriptis operae plus posuimus constanter assirmabamus, nihil adeo exquisitum ex ullo diis. posse afferri, quod cum una aut altera tuarum prosundissimarum observationum mereretur comparari. Sed profecto ita est, qui magnitudinem ingenii tui, & praestantiam tuo rum in rempub. literatiam meritorum justis ponderibus aestimaret,& tuorum immortalium laborum sensum haberet, hic adhuc reperi optimum , sapientissimum doctissimumque Thumum cui tamen illustrissimum Hallaeum merito adjunxero. Graecus de quo nuper scripseram, in Palatina Bisliotheca assi atur, nisi fallor, aut inter libros Sylburgii τὸ ψωρι- alicubi latet. Ante annos,

opinor xv r a I. vivo adhuc parente meo , emeram eum codicem a

Graeculo quodam ; qui nactiis cupidum emptorem non prius a me discessit, quam aureis prope trecentis me emunxiisset. Sed vita suncto optimo parre,& per bellicos tumultus parte maxima bonorum illius direpta, cum ipsi interea literas Graecas Genevae nullis in γη nostipendiis publice doceremus, ea mox tempora inciderunt, quae me coge rent libris parum necessariis ad ea studia, in quibus tum eramus, alios libros plane mihi necessivios anteponere. Itaque & aliquot alios ad Frid. Sylburgium misimus, qui eorum loco alios libros no bis Francosunt comparavit. Sed narrabat nobis idem Sylburgius, cum paulo post animi caussa in Germaniam essemus profecti, ple rosque libros, quos a me acceperat, in Palatinam Bibliothecam esse

SEARCH

MENU NAVIGATION