Isaaci Casavboni Epistolæ, quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctim editæ

발행: 1638년

분량: 873페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

gonius ,rideor κ μ κNero cap. xxv I I. Indicebat γ familiaribus carnas quorum uia me ID ta quadragies confiterinit, alteri pluris aliquanto ab Syrtis rosaria. Haec lectio commentum est Italorum. Nam in omnibus libris veri: est constanter: mitellita, non messita; repperi & MIuesica. Sed& reliqua corrupta. Oro, obsecro , adiuVa me. Plura parabam: sed qui laturus erat literas, pipulo eas stagitabat petasatus , ocreatus. Tu si quid dignaris respondere, propera: nam liber sub praelo est per mensem jam integrum. Tuas litio.

EPISTOLA CCCCXIII.

EIDEM.Ρ Romissum Suetonium anno, ecce mitto tibi, vir maxime: opus

exspectatione tua tanto inserius quanto amor tuus in me major est meritis meis non dicam in te, quae nulla sunt, nec possunt esse :Sed in rempublicam literariam, quae sunt oppido tenuia. Quid facerem λ vetus dictum est: αει κως Aram Θμὶ. Tu vero tibi

imputa , doctissime virorum, si opinione tua falsus es: non enim ego autor tibi majoris spei, si quam forte de nostro hoc sertu conceperas, qui ramen poterat paullo saltem politior in vulgus exire, nisi imposita fuisset mihi brevi absolvendi necessitas, quam pluribus exponere supersedeo. nisi quod brevi me iturum in Gallias, ut matrem visam & quaedam negotia conficiam , nolo te fugiat: ne silentium meum sorte mireris tantisper dum domo abero. Poli reditum animus est, si Deus dabit, de Athenaeo fidem liberare: ne malae fidei debitores amantibus harum literarum videri queamus. Peto autem a te, nobilissime Scaliger, ut si quid in eo scriptore eruditissimo vel

zm vel , i os emendasti, observasti, id mecum communicare ne graveris. Sane si quis est ex veteribus autoribus, qui tuum aut tuo par ingenium desideret, ille prosecto est. in quo sexcenta sunt ita affecta, ut nihil aliud quam divinare, & velut in tenebris micare supe sit. de quibus opinibus si non obstarent referrem ad te,qui solus o, meo quidem animo , ulcera ista desperantia solitus sanare. quae quidem plebeii Medici qua selicitate attingant, testis sit vel nuperus interpres Lugdunensis, vir, fateor, doctissimus, Ger; το-- ου quare nusquam minus mihi satisfacit, quam

l. ubi

502쪽

ubi maxime ingenio est usus. Sentire te mecum, si quando tantum tibi abs re tua ruit otii ut quaedam illius expenderes, non dubito. mihi ne idem eveniat cautio est. malo desideres in me acumen & ingenium, quam temeritatem accuses. Atqui si propius a te abessem, poteram de tuo solvere quod domi deest. Verum obsecro, illustrissime scaliger, juva conatus nostros, & per otium impende aliquot horas emendandis aliquot ejus Scriptoris locis, quibus nulla nisi , ' Φει enκηι spes salutis. Hoc si me a te siveris impetrare, coelum te mihi dedisse putabo. Interea quod solum tua caussa possiam, Deum orabo ut te quam diutissime salvum de incolumem nobis praestet. Vale & me

ama. Gen. a. d. I V. Kal. Sept. C Oxcv. Jam clausae erant, deprope Commetrio traditae hae literae, cum allatae sunt mihi quas dederas iv. Non. Iul. ex iis cognovi non pessime fortunam mecum agere quae tuas omnes paullo quidem serius , sed tamen mihi omnes servat de perserendas curat: meas ut puto non omnes tibi reddit. Sed mearum levis jaetiara: nisi quod totidem pignora meae in te observantiae tibi pereunt: imo mihi cujus plurimum interest, ut exstent quam frequentissima devoti animi mei virtutibus tuis testimonia.

cum omnia fecero nullam partem assecuriis suero tuorum in rempublicam literariam, de privatim in me maximorum meritorum. Quod mihi trinis tuis gratias agis, desine, obsecro, talium termonum. non ita duriam mihi os, ut vel minimam gratiarum actionem meritum

propterea me existimem. Eoo scio re profiteor ingenue, tantum me π ραγ-- parenti tuo & tibi debere, cum omnibus qui literas amant, ut neque ego neque quisquam alius celebrando nomini vestio sit is secturus. Quod Plato de virtute solitus dicere, id ego in te experior: quem invisum sic veneror, ut virtutem ipsam par est. Sub finem epistolae tuae spem meliorem facere videtis;curae certar esse tibi me Sc studia mea indicas. testatur idem studium tuum opera quam in W. negotio posuisti maximam. ago tibi, vir nobilissime, gratias quantas possum maximas. Jc quia senerat facultates meas haec tua ingens Itbenignitas, qua me lateor indignum, quid aliud possiim quam Deum tibi debitorem delegare, quem precor ut gratiam tibi pro me reserat Z Caeterum permitto me tibi, Sc in clientelam trado lubem merito. Vale.

503쪽

EPISTOLA CCCCXIV

SEmestre hoc silentium tuum mirarer, nobilissime Soliger, nisi

conscius mihi essem, caussam ei esse a me ipso praebitam. Memini enim ante menses, opinor, septem seripsisse ad te de itinere in Gal- .lias quod tum parabam. Eo factum suspicor, ut cum huc literas d res post paullo ad Bezam Sc Goulardum, nullas ad me adjiceres, quem absentem putares. Ego vero mensem tantum sui: postea enim quam matrem visi, quae non procul Valentia habet, e vestigio pedem retuli, nec iter institutum ad virum amplissimum Philippum Canajum a Fr xinis perfeci. Fueram ab eo non unis literis vocatus , ut quod adhuc persuadere per epistolas non potuerat, de migratione in urbem Mo . tispessuli verbis coram esticeret. Mihi ea conditio multis de caussis nondum satis probari potuit. Sum enim otii amantissimus: neque aliud a Deo Opt. Max. expeto, quam ut in alta & profunda quiete quod superest vitae exigere possim , & simul charissimis pignoribus meis' consulere, non ut divitias illis congeram: abest a me illa cura: sed ut olim post simus nostoem sit, unde honeste dc liberaliter educari possint. Tu , vir summe , qui nostrorum Gallorum Gis , quid suades λ stabo enim libentissime etiam in his rebus, judicio tuo. Magnam quidem benevolentiam erga nos duabus

legationibus Monspelienses ostenderunt: conditio tamen non adeo lauta, aureorum ducentorum cum aedibus, & nescio quibus aliis rebus. Noster hic Senatus . ni deessent nervi non belli tantum, sed omnium fere rerum, facile illos in hac contentione superaverit. nunc in angustissimum locum redactae sunt res hic nostrae publicae. Caeterum scripsit ad me nuper Commelinus noster autorem te sibi fuisse, ut in Theocriti quam parabat editionς veteres quasdam nugas nostras non omitteret. Nae tu oculos habes Lyncaeos, qui latitantem inter sentes & rubos libellum inveneris. Ea fuit caussa, cur denuo eam opellam retexuerimus: sed profecto non majore otio quam ante texuer mus. vale- μῶκαγ. Dciis te servet rei literariae culmen& columen. Gen. Idib. Mart. C OXCVI.

504쪽

EPISTOLA CCCCXV.

EIDEM.NVdliis quintus eum ad te scriberem, vir illustrissime, & animum

variis curis i , καν, -- haberem, duo praetermisi, de quibus vel maxime institueram tecum agere. Alterum filii, ut gratias tibi agerem maximas, quod ad propositas tibi a me e Suetonio dubitationes respondere non insuper habueris: sed novissimis tuis abunde mihi satisfeceris. quae etsi serius ad me sunt perlatae, quam ut benemeio tuo possem in hac editione, quae jam ad umbilicum erat perducta, uti: constabit tamen nihilominus tibi operae tuae fructus. Alterum erat, ut novum a te beneficium, si pateris, extorquerem. Cupio enim s& cupio sic, ut nihil unquam vehementi mecum a te com municari, quae haud dubie in Athenaeo olim observasti. Hoc mihi te non esse denegaturum, quae tua est humanitas & amor in me singularis, spero equidem atque adeo confido. Caeterum qui has tibi tradet , per est honestus adolescens , bono genere prognatus. Is cum isthuc se conferre madiorum caussa cogitaret, per me voluit tibi innotescere. Quare rogo te etiam atqueetiam, ut tua illum benevolentia, vel meo nomine digneris. Vale M vive diu quam felicissime. '-Gem a. d. x II I. Kalend.

EPISTOLA CCCCVL . . :

ECquas tibi, vir praestantissime, pro nuperis tuis adeo eruditis literis gratias referam s docuisti enim me , quod suspicanis ex tuis scriptis pridem eram: sed de quo judicium serre & pronuntiare πώκι --ν meum non erat.Tu fecisti de vera tanti principis -- privatim docere me sustinuisti: ego statim postea alios: satis vel hoc nomi- 'quod ista occasione tuus in me amor omnibus notus erat scaligero divinitus concederetur sed nos talatici lydere nati non sumus. Atqui sic habe, si me pia erga uxoremoc liberos non teneret, pridem factum soret cum tuus essem. ita mihi animus est vere eruditionis si re-: qua etia in hac ingenii te'

505쪽

s Is A Ac I Cas Au BONI nuitate videor mihi polia consequi non mediocrem tanto magiam. Tu me per avia Athenaei, ubi nunc nihil aliud quam erro, duceres inoffenso pede. Tu Polybii obscura , in quibus vetus amicus nostermisere deliravit nuper, plana mihi redderes. Tu mihi Tertullianum de pallio explicares. Ta denique infinitis Graecorum, Latinorum,Heoraeorum locis, ubi nunc erro aut haereo, luce illius divini ingenii quod a Deo accepisti, mihi allaceres. Sed quid ego frustra; tantum enim boni optare nobis licet, sperare non licet. Amare eerre, colere , Venerarique abseluem nihil vetat. Id saciam dum vi-uam summa fide&, ita dicam, teligione. Vale Scaliger saeculi decus,& libellum quem mitto, ut summae observantiae pignus tenue sed

accipe. Gen. a. d. VI. ΚΔ Sept. c I o I xcv I. Per ego

te Dei hominumque fidem obtestor.quae habes in Athenaeum & sit bonem , ea nobiscum communices. Quod possum pretium summum, id offero tibi, me ipsum aeternum suturum tuum. Suscepi de Spartiani, Capitolini ac caeterorum editionem, non sane viribus propriis fretus, sed Doctorum adminiculationibus. Appello igitur tua fidem, mi Scaliger: firma nutantem & labanti manum Porrige. . i

EPISTOLA CCCC xvii.

EIDEM. Novissimis tuis, vir praestistissime , quas ante mensem & quod

excurrit, reddidit mihi Iohannes a Wou eren adolescens tui observantissimus, respondi non multo post, measque literas Petro Brederodio Belgae Lutetiam pergenti commisi. Ex eo tempore accepi a Thomsone nostro Amenaei mechanicα ; libellum paucularum

chartarum, imo. ut dicam cum antiquis criticis , Οχων ἔλεγ o ; vel eo tamen nomine quod lucem necdum vidit, πιλν προν 3e vere

o. Quare multum me doctissimo Thomsoni debere fateor, qui eo munere me donaverit. Egit autem ille mecum per literas, ut illud scriptum quam primum ad te mitteremi te enim, qui eo careres, hoc vehementer velle. Mihi vero, Scaliger illustrissime, hac re nulla erit unquam μαπιν , quam ut tibi, quibus rebus cunque potero, gratificer. Mittam igitur simul nactus fuero cui possim tum d re. Si nosti aliquam saris certam viam, illam mihi, quaeso te, signifiea.

nam ut rem ita charam periculis itinerum temere exponam, consul tum non est. Opus de emendatione temporum te recentatum exspecto adhue. Quod si mittere exemplar etit animus siduupera quadam

506쪽

siensium mercatorum opera uti. nos quoque nisi certior offeratur tabellarius , illis committemus quae isthuc ad te perferri volemus. Sed nostrarum quidem curarum nihil adhuc pollum polliceri. Nam quia Typographo hic caremus, lente in iis poliendis pergimus , qtiae aliquando δε lo- sumus edituri. Adde quod instituta pridem Athenaei emendatio dii licilior indies nobis videtur. non enim leviter oca. παρερρο ea cura defungitur. Sed erat istud omis tuarum, magne Scaliger, non nostrarum virium. Tu facile omnia confecisses, quae ego nullo labore possum allequi. quia tamen non e portu solum exiimus Se oram solvimus: velum etiam in altum jam samus provecti, idque autore & shasore te, - πλῆν abio is, s ea tamen lege, ut liceat mini brevi, de iis omnibus locis te consulere ad quos mea adh.esit navis. in te Doctore non dubito, fore omnia plana, quae quidem sint . . Vale illustrissime Scaliger, & me ama ex asse

tuum. Mompelli. a. d. v I. Kal. Ian. CIPII XCvo.

EPISTOLA CCCCXVIII.

EIDEM.QVod mihi meisque, de civitati huic felix faustumque Deus Opt.

Max. Eine Velit, tuo, Scaliger, Musarum decus, consilio usus lum. Paucis enim diebus postquam tuas accepi literas, quibus de conditione Monspeliensi quid sentires amice significabas , lares meos in eam urbem transtuli, eamque sedem studiorum meorum elegi. Imo illi me potius elegerunt, nonestissimisque conditionibus ad linguarum & humaniorum literarum professionem ad se vocarunt. Spero equidem cum Volente propitioque Deo institutam hanc a nobis migrationem , se reque nunquam ut me consilii poeniteat. Quia tamenn n , quicunq, nos deinceps manet status, solatio certe illud semper futurum , quod in hoc tanti momenti negotio, te mere aut propere aut inconsulte nihil a nobis factu. Et si scio non plane mecum sentire amicos de familiares meos, qui me inviti invitum a se dimiserunt. Sed cum annos ipsos x I v. steriles ibi Camoenas coluissem, essetque omnis in posterum spes meliorum amilla, si meis me rumque commodis statui tandem consulere, ecquae, obsecro te, Vir aequissime, invidia est aut quid hic a me peccatum Z At illos de qui bus me loqui nosti, viros sane optimos, dc mei amantissimos, amo iis erga me vehementia, iniquiores mihi reddidit. Caeterum animi

507쪽

omnia. Mihi crede, vir maxime λ cum ob alias caussas molestissimus fuit nobis ab illis locis discessiis, tum quod tangius a te eram asuturus. Nam si auspiciis meis vitam possim instituere, nullus mihi gratior, i mo nullus aeque gratus esse queat locus, ut ille esset, qui te & omnes una te cum Musas haberet. Id quia eventurum nobis unquam plane desperamus, dolorem quem ex ea re capimus hac maxime cogitatione levare solemus, quod olim certe mam una sumus futuri. Me quidem ejus optatae mansionis corpusculum hoc subinde admonet. eitatum prope jam, semperque languidum , & superiore anno gravissimos ac fere continuos morbos expertum. Novus hic annus quae secum fata vehat, Principium quidem non nimis laetum ob distillationem μι et atque ii teriora vererem & oppido contumacem. Vexavit meis morbus per

hos dies vehementissime: nunc Dei beneficio habebam meliuscule,& iter ad sanitatem videbamur ingressi. Itaque licet semiaegri, aud mus Casseronem ad amplissimum praesidem a Fraxinis media anni hyeme, perque obscoenissimas tempestates prostationem suscipere. Inde simul reversi cum Deo fuerimus, conabimur cum Musis , quasi ridem ne salutavimus quidem, in gratiam redire. Vale de me, Sc iget illiustrissime amare perge qui te unice veneror. Monspelii, a. d. x iv. Kal. Feb. CII xcvr I. Lugduno discedenti nuper redditae mihi literae sunt ab amplissimo viro Emerio Thumo, quibus dei sithoei & Fl. Christiani obitu faciebat me certiorem,qui nuntius tantum moeroris nobis attulit, ut ne nunc quidem siccis oculis ejus meminisse possimus. dubitandum vero videtur quidem de omni ervi ditione actum esse in Galliis.

ACcepi tandem quas ad me vii. Idus Feb. dedisti literas, scaliger praestantissime, & cum illis tuas in aliquot veteres Scriptores notas. Beasti me isto munere, tibique sic obstrinxisti, vix ut queas magis: animum etiam adiecisti, ut jam suscipere editionem eorum scriptorum , ad quos illustrandos me hortaris, non verear. utut enim parum aut nihil niturum est, quod meopte ingenio sum praestitur . quia tamen tuum illustre nomen Opus nostrum est exornaturum, haud aberit, quin doctis id placeat. me certe tua cohortatio

508쪽

EPIs TOLAE. 49 cum notis tuis . Sed rursus animo deficio, cum cogito quam bonam discendi occasionem amiserim , qui tam longe a 'te abierim; praesertim quoties cogito ea tempora imminere , exigua ut spes sit aut nulla potius exercendi inter nos literarum commercium. Itaque in solas terras venisse mihi videor: cum magnam quotidie Magalonensum nostrorum in me benevolentiam experiar, tui tamen desiderio aut certe literarum tuarum sic crucior , ut ipsa prope vita mihi sit acerba, Adjice eo quod nulla hic prorsiis librorum edendorum facultas. cogitabam de Lugduno aut Geneva: sed & locorum intervallum magnum & pericula multa. Ut taceam , sic tractari eam artem in utroque loco, ut abstinere satius sit, quam typographorum hoc genus opera uti. Verumtamen si minus aliis canere pollumus, nobis certe& Musis. Quarum amor in nobis non ante minuet, quam desinemus ipsi esse. Hic erit quem exuemus postquam hora decretoria advenerit. Ianum Douiam juniorem abiisse ex tuis literis primum didici , atque utinam quidvis aliud nuntiasses mihi potius quam hoc. O casum gravem l o funus vere acerbum i nempe ita est, mi Scaliger, quod tu olim scripsisti, vergunt doctae artes ad interitum, estque omnis jam in Europa eruditio vera re sta Conclamata. Parum erat quod Mars ubique pridem furens Musarum cultum & amorem ex animis fore omnium sustulit: parum erat quod verae doctrinae loco u m σν ris κὲ σκώψ--- ῆ regnum hodie obtinet. Hoc supererat, ut si qui restarent--οφῆς , ii mature raperentur, dc mitionem desererent. Flevi ergo dc fleo adhue tantae spei juvenem, cui equidem ex universa iuventute literis operata parem novi neminem. Sed feramus necesse est quod mutari non potest. neque euim tarte aut casu ista evenerer sed voluntate dc am.

Illum Obsecro de supplex veneror , Scaliger praestantissime , servet te nobis, & valere nunc ac semper velit. Tuum de emendatione temporum opus non exspectra sed i V. Athenaei notas ut hactenus detex rim, valetudo non sivit: quae ne nunc quidem bona est. nisi quod graviter amems sanitatis loco est bona remissio. Vale, vir illustristi ne prorsusque a QVχῆι mihi παγλ. i. quod si me salvum cupis, noli committere ut tuum in scribendo officium jure desiderem. Iterum vale. Mompelli VI i. Eid. Jun. c ia i a xC V 11. raptim dc languente animo.

509쪽

EIDEM.

LIteris tuis mense Februario scriptis statim respondi, mi Scaliger,

cum exeunte Malo eas accepissem. Egi autem tibi pro tuis notis non quas debui, sed quas potui gratias. Docuisti nos multa, de quibus absq; te esset in mentem fortasse nunquam venillet nobis. Ea non prememus, sed brevi proferemus . tibique morem geremus, qui ad editionem illorum autorum tantopere nos hortaris. Animus certe non deest, licet valetudine pridem utimur parum firma. Typographum tantum desideramus, qui in Volcis Arecomicis nullus est. Itaque Lugdunum aut Lutetiam nostra mittamus necesse. quod de longum & periculosae plenum aleae eth. Sed haec videbimus. Opus tuum de emendatione temporum avidissime exspecto. Non dubito suturam illius ααλ omnibus ingenue doctis admirationi: cujus quidem prior editio vel eruditissimis expressit hanc confessionem ,

unum Scaligerum , caeteros At perge oblecro te, vir maxime, ea nos docere quae potes unus. Nam

linguae Arabicae, de Persicae item promissas dudum institutiones, a quo exspectabimus, si tu cellas s Si propius a te abessem , orandi finem non ante facerem, quam te exorassem. Quae de nominibus Persicis de Chaldaicis a te disputantur, satis magno argumento sunt, qua tum earum linguarum cognitio hominibus verae eruditionis oestro

Percitis in queis ego nomen profiteor meum ) sit necessaria. Et quaeso te, vir magne, unde illa tibi eruta i quis tibi πίοι haec arc na απτ ἐυξα ; non enim ab Hebraeis magistris illa habes: qui siue unius periti. aliarum omnium imperiti fere sunt omnes. Nostra autem memoria qui eas linguas vel quod aiunt AH attigerit, novi neminem; nisi quod Postellum nescio quid muginatum este de lingua Arabica memini. Sed illa quam tenuia, quam exilia Z de Persica quod equidem sciam, neque ille neque alius ouisquam vel A. αἰMiror igitur ecqua tibi απιι fuerit illa studia primum tentanti. Sed nae ego stultus, qui tuum ingenium ex meo aut aliorum metior. quasi nesciam uni Scaligero , quae aliis , uni quae caeloris fruere, vir illustrissime, tanto bono. fruere, de ad publicam literarum utilitatem diu illo urere. Vale dc nos amare perge. Monspo

510쪽

EIDEM. Non si mihi ννα essent, possem tamen

satis exprimere tibi quibus incellerim laetitiis, cum binas tuas eodem tempore, praestantissime Scaliger, accepi. Aliis quid soleat evenire cum tuas literas legunt, non scio: equidem ita semper assici earum lectione soleo, ut ei voluptati qua tum fruor nullam possim

comparare. Utinam propius a te abessem , nulla dies abiret, qua non ed studiose agerem , ut tuas elicerem. Nullum huic nectar, nullam Ambrosiam contulero. Sed de nostra migratione ex his locis, qua nunc cum maxime erat in spe, scribam ad te σ- νύ alias. Nunc scire

te hoc volo, legisse me per hos dies libros Theophrasti de caussis

, paullo diligentius. Visus sum non pauca in eum scriptorem emendare, quae divino viro, Τῆ tuo parenti, foeerunt negotium. Sed cum ille in suburbano suo, grassante pestilentia, eos Commentarios consciipserit, mirandum non est si quid ipsius diligentiam sugerit. Equidem qui omnia illius demirer, id tamen opus praecipue soleo. Hunc animi mei sensum esse hoc judicium, faxo omnes intelligant, si quando illa edemus , quae nuper in

eum praestantissimum scriptorem exarare coepi. Sed testor e . non aliter de ejus lucubratiunculae editione me esse cogitaturum quam si tibi ita placere intellexero. Si dabit Deus, ut Lutetiam aliquando Veniam , dc tu nostras nugas putabis esse tanti, mittam ad te quae in hoc genere sumus meditati. Tu eris, si tanto honore nos dignatus fueris, nostrorum scriptorum non solum , sed etiam

μι. Atque ego non dubito fore plura relinquendis tollenda. Sed bene mecum agi putabo, si meorum aliquid fuerit, quod iudicio tuo stet. Accidit autem mihi, ut recreandi animi caussa fessiis ex lectione subtilissimorum philosophorum Theophrasti, dc tui parentis, Cice- rohis ad Atticum epistolas in manus sumerem. Spes mihi facta codicis cujusdam non pessimikquae spes si non decollaverit, audiimus &nos nostras divinationes publicare: quando uti video, Omnia nunc omnibus licent. Sed abutor patientia tua. Uale igitur , vir sum me, Mepistolae hujus atq; omnium mearu inelegantiam & -ουσνιαν boni consule. No enim quia te parum revereor, sic scribo ad te-η, - να μινα sed quia diligentius & elegantius aut non possiim aut nescio. Vale iterum. MonspeL a. d. vi. Kal. Ian. CIo Iax CVI II.

SEARCH

MENU NAVIGATION