Isaaci Casavboni Epistolæ, quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctim editæ

발행: 1638년

분량: 873페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

821쪽

8o1 Is AAci CAs Aunoni tuam ini M accepi. non possum nunc respondere. Videbis ea de re, quae observamus in hoc opere, si volet Deus. Peto a te, ut amplissimum virum Velserum meis verbis quam officiosissime salutes. Scripsi nuper, neque scio, an offende lim. Vale. Londini. vi. Eid. A ug. c I I I c x i I. Obitum Bongarsii credo ab aliis te accepisse. E casus me gravissime perculit.

IN frequentiam mearum desine mirari, vir optime & clarissim: Occupatissimus enim sum, ut si unquam sui. scripsi tamen nuper, cum literas dedi ad virum magnificum Vel serum. Eae literae an suerint ipsi redditae, nescio: nihil enim postea ab illo accepi. Et sunt, qui dicant , ipsum nonnihil a me esse abalienatum propter epistolam ad Frontonem. Vir sum mus duram mihi legem imponit, si ut illius gratiam teneam, queri de parricidio Regis mei non possum. Ego scel tis admissi auctores nunquam dixi esse illos, quos ipse tantum amat. Hoc dixi, semper dicam: Doctrinam, quam Ietuitae tuentur, esse caussam illius parricidii. Sed haec querela non est hujus loci. Scito,

me in opere suscepto Dei beneficio strenue pergere. Pars jam non o-- .nitenda editioni parata est. ibi videbis Q 6s-- nos quidem non rixamur : sed doctrinam veteris Ecesesiae cum cura proferimus in lucem. Spero, te illam disputationem non improbaturum. Auxilia librorum ms. noli a me sperare. hic Londini vix ulla est bibliotheca , in qua extet aliquid manu exaratum Graece. Oxonii esse quaedam intellexi: sortasse etiam Cantabrigiae. Sed quid illis inlocis habeatur, nescio. Oro Deum immortalem , ut tuis centis benedicat. Vale. Londini. v I I. Eid. Fcb. cIPI CXI 1 I. Jam erant clausae sere hae literae, cum accepi epistolam Velseri, cui rescripsi

EPISTOLA LXXVI.

V Ir clarissime, sperabam me tibi missuruin brevem responsionem

ad calumnias νιξωλι ι τη-α , IKρ τὸς. diu est, cum ea Opella raucarum horarum sum de nectus. Sed me tamen graves caullae

retinent

822쪽

EpIs TOLAE. to 3 retinent, quo minus eam responsionem nunc publicem. OV in Galliis nunc est. ut non sit consultum pestes illas initare. Quin etiam ut apud te hoc arcanum habeas, te vehementer rogo. Scito autem operis suscepti partem aliquam prelis jam esse expositam. Qui putant, me hic artem desiisse, de voluptatibus me dedisse , intelligent, quantum eos sua opinio fefellerit. nec minus illi, qui existimant, totam aetatem in Grammaticis egisse me. Anni sunt decem, cum ego veniam petii ab Henrico Magno tale quid publicandi. Sed non putabat summus Princeps rebus suis tum id expedire. utinam alia potius occasio, quam caedes tanti Principis, libertatem mihi attulistet meas in hoc genere meditationes publicandit Tu vir doctissime, quid agas scire cupio. Deus immortalis te servet, ac ceptis tuis benedicat. Vale. Londini. v. Eid. Aug. cIo I cxI II.

ΕΡ ISTOLA LXXVII.

e I D E M. SAlve charissime Hoescheli. Mirari saepe subiit, quod nihil a te li

terarum tot mensibus accepi. ne proximis quidem nundini, prancosiardiensibus quicquam literaru a te mihi est allatum. Cogitanti igitur mihi humanos casus, saepe venit in mentem metuere, ne gravis aliquis te morbus occupasset , . μη γ ε οε μήν . Accipe operis mei partem, quae est edita. Prolegomena. tantum desunt, quae nondum plane erant edita. Lege, judica, me ama, mone & doce. Vale. Nonis Mart. c Oc XIV.

EPISTOLA LX XVIII. DANIELI TI LENO.

EPistolae tuae plurium paginarum , quae tua est facundia ac δωρος,

praestantissime Tilene, paucis Verbis respondebo. Scito igitur eos qui tibi narrarunt me vel metu famis, sic enim ais, vel ex indignatione adversus N. N. animum in causa Religionis mutat se, rem salsiissimam de a moribus meis alienissimam , tibi retulisse. Verum quidem est id sedulo egille N. N. ut ego & omnes mei quantum in ipsis seret Omnibus nostris: fortunis eversi: experiremur. nihil enim boni illi viri secerunt reliqui, quo mihi meisque modis omni bus nocerent. mihi qui - - λωνῶν parentis loco semper il-

823쪽

ῖο Is AAca C As Au g ΟΜ ilos colueram. sed propterea coepisse me de religione quam N. N. profitentur deterius sentire, ain loqui, hoc vero salsum est, commentitium est, diabolicum est quod ii libertatem dicti pateris, te miror, clarissime Tilene, potuille adduci, ut eiusmodi aliquid sineres tibi persuaderi. non enim video , quo illa pertineant quae in eam rem scripsisti mihi, nisi ut nutantem ex illa causa confirmares. Laudo quod rumasculos illos non plane contempseris: & quod amici ossicio si, unctus habeo dc ago gratiam : sed potuitne fieri ut ipse crederes, id genus argumenta vel tantillum apud me habere ponderis λ Egone alicujus inopiae metu commovear, qui didici a puero Si. - . ὲ--οεινὶ qui opes, honores, & quicquid vulgus miratur, tanti nunquam seci , ut eorum caussa vel manum vertere dignarer Τ qiii sortunam auream toties in meos lares irrumpere conantem dc tantum non

fores effringentem, fortiter & irretortis oculis sunt Deo sit laus &gloria semper expulerim i sciunt hoc amici mei omnes, quibus utor familiarius: scit in primis . a s ης Deus.

ΡRo eximio munere, quod superioribus nundinis misisti ad me,

gratias ago tibi maximas. sed magis pro amore non vulgari tuo in me, cujus mihi testes literae, quas muneri adjunxisti. amo hune aD sectum tuum , de sincere atque ex animo ἀνῖφ λῶ. At caussas amoris, quas allegas , non admitto, neque agnoseo, humanitati tuae acceptum sero , non merito ulli meo, quod meam notitiam & amicitiam expetieris. Habet hoc eommunio studiorum, ut & animos jungat, & ignotos atque in diversissimis oris positos conciliet invicem atque devinciat. Ex eo factum, ut tu me, simul nosti de libelli, nostris, amare coeperis. idem & nos facturi eramus, etiamsi lacessiti a te non siilllemus, postquam nuperum illud γ m tuorum studiorum vidissemus. Cum igitur constent nobis causiae institutae internos amicitiae, superest ut ossiciis inter nos certemus. 'ς Tu ubi locorum sis futurus, & quo meas sim missurus, sic me ut sciam. Vale. Gen vae I v. Kal. Sept. c Id xcv.

824쪽

TEmas a te lateras, doctissime Lindelabrogi, accepi, cum totidem eximiis de gratisimis muneribus tuis. Primis respondi pridem, tibique gratias egi pro carmine, quod primum fuit ex muneribus4llis, quibus sum a te provocatus. Vinculum obligationis elus nondum exolveram, cum ecce iterum atque iterum adstringis me novis

beneficiis. Si ita pergis, non poterit, quin tui tandem sim juris &mancipii ελ . . Veruntamen si offert se occasio, certabo tecum iis artibus, quibus me primum es aggi essus. Igitur alia alias cum Deo. nunc mitto tibi, quae olim in Theocritum scripsim iis, & nuper rescripsimus. tenue & levidense prorsus munus, sed quod gratum fore spero, vel co nomine, quia viris magnis id velut tirocinium nostrorum studiorum non di licuisse icimus. Si de tuo consito edendi Pauli Diaconi prius ellem factus certior, iuvisIem te m. codice, quem habeo non pessimae notae. De Isidoro fac amabo opus appareat, dc illas tandem Glossas publica, quarum dc siderio pene contasui. Glossarii editionem parari a Vulcanio, viro doctissimo , lubens intellexi . liberatus sum cura pridem mihi curata maxima ex parte. Fuit enim animus non semel idem Conari, & in ea palaestra sudatum mihi non leviter : sed nec cum Vulcanio igne congredi libet, nec ita asotus extitimationis meae sum , ut Apollinis ejus, qui Delphis relictis sutim isthie tripodem collocavit, respectum non habeam. ut iunios, ut Douzas , ut alios taceam. Theodoreti locum, de quo per opiliolam quaeris, attigimus ad librum primum Suetonii. sed scito quod sugit nos tum

monere, ut alia multa, non primum Theodoretum ita locutum. Dio

Chrysostomus: Q. ἡψ- loquitur de Platone )

τῶν παιῶm, . t e loco Suetonii e Claudio cap. xxx III. Vi-d rimus alibi. Tertullianus in Apologetico cum scribit: nam Granis ιχ morem a paret: tangit veterem aliquem ritum circa mortuorum solemnia , quem ut obirent de exsequerentur aruspices, moris erat. id , quale sit, alibi non meminimus pressum. Arnobii locus 'uterque , de quo me consuluisti, manifesto corruptus est, nec prius

explicari potest, aut debet, quam emendari. nihil nunc succurrit, quo me teque expediam. Tu quem solis nostri radii propius tangunt, cur aliunde lucem quaesitas i illum adi sodes. poste i toris lanc Arnobiani

825쪽

loci mens non est obscura. Habes--ς non απταρ se, sed euὐαποι iris .neas. vale Fridelice eruditissime. Genevae Idibus Mart.

EPISTOLA LXXXI.

EIDEM.CVm ante mensem, opinor, tuae mihi sunt reddite, in quibus tuum

nomen non erat adscriptum , Venit quidem mihi in mentem non semel, esse illas a te profectas. quia tamen subverebar, ne vanus conjector essem, a sci ibendo supersedi. Nunc cum auctorem te illarum profitearis eo schedio, quod modo traditum cst, nolui committere, ut ollicium meum in scribendo diutius desiderares. Scito autem, postquam semel relicta Geneva pedem in Gallia posui, ne quidem lis terarum a te ad nos pervenisse. Quas dedisse ais Servino, nullus vidi,& miror quid illis factum. Librum etiam illum, cujus facis mentionem, neque recepi, neque in ullo Lugdunensi bibliopolio invenire potui. Cupio tamen mirum in modum videre, ut qui omnia tua plurimi faciam. Igitur nisi grave est, sitim hanc meam quam primum s da. Nos in editione Animadvertionum in Athenaeum toti nunc sumus. est enim & longum & molestum opus. Sudavimus in eo plus satis. Fidem credo de diligentiam m nostram omnibus bonis & aequis viris probabimus. Vulgus istud imperitum quid sit judicaturum , v Habemus alia prope dixeram' per hos annos nobis instituta aut consummata. Sed de iis, absoluto quod nunc in manibus est opere, Viderimus: imo potius ille H i , qtii η m ιλβ ra. Historiae Romanae scriptores m- Τια- . M., in manibus nosti iS haerent adhuc. Si tu aut alius tibi simili, ante vel terit, habeo gratiam. Tu quid moliaris, fac me ut sciam. δε-le. Lugduni xv I. Kal. NOVembr. c I a I P I c.

EPISTOLA LXXXII. EIDEM.A Micus quidam meus, singularis vir probitatis de pietatis, cujus

causa fortunas suas omnes amisit in Lotharingia, homo & natalium & facultatum honestarum et is igitur rogavit me, ut sibi de conditione aliqua prospicerem, ubi ministerio non prorsus vili occupari cum

826쪽

eum aliquo commodo suo pollet. recepi cum amicis ea de re actui rumine, & pro virili operam daturum, uti illi aliquis alicubi pateat locus. Ea propter constitueram ad amplissimum Calignonem adire, ut egenum hominem, sed fidei plenum, ipsi commendarem. Cum autem per negotia non licuerit ili huc venire, famulum ad te misi, qui rem omnem tibi aperiet. Oro autem te, si potes aliquid huius causa, velis & illum & me aeterno beneficio tibi devincirc. in primis autem illud, ut meis verbis hoc ipsum mη Calignonem roges. Vale.

EPISTOLA LXXXIII. EIDEM. Postquam Lutetia discessisti, neque quo esses proscistus, neque ubi

locorum ageres, scivi, neque quicquam omnino literarum a te accepi. ante paucos menses enim eae lunt mihi redaitae, qim superiore Aprili ad me dederas. Ut valde mihi illius tuae epistolae principium mirum sit visum. Sic enim scribis, quasi de satigatus tot literis ad me exarandis, quarum nullum responsum tuleris. Ego iterum tibi siniste& liquido juro, ut semel hinc abiisti, neque epistolam tuam mihi elle

ullam allatam , ac ne salutem quidem unquam abs te nuntiatam. denique plane ignorasse me,quae te haberent terrae, quidve consilii cepisses. Meministi enim accidisse casu nescio quo, ut ne de profectione quidem tua prius quidquam cognoscerem, quam urbe excessisses. quod ego sic sum interpretatus, ut vel mea negotia, Vel tua accusarem, per quae nctum esset, ut vale mihi dicere non posses. De animo quidem tuo in me nunquam dubitavi : qui conscius mihi sim, sedulo cavisse me semper, ne de meo posses dubitare. Itaque gi atae mihi supra modum tuae literae fuerunt, quas longo intervallo tandem accepi. Scito, mi Friderice, semper in amore mutuo paria me tecum factarum. Pars probitatis est, me judice , in suscepto semel amore praebete se constantem. quod ego faciam, σαο Θεύειπειν, dum terras colam. Ad tua, quia iam serum est , dc tuae notae jam , ut opinor , prodierunt, nihil respondebo. fecissem autem, si vel tantillum vacui temporis habuissem. Polybius, quem videbis, de meis occupationibus tibi testimonium dicet : ct si quota pars mei temporis est quam studia sibi vindicant Z sed in hac urbe, ut scis , non aliter vivitur. Calignonii fratres te salutant. quum paucos menses apud me se i sseni: rogatu

827쪽

363 Is AAcr CAsAu BONI ferebant. De viro clarissimo N. N. nihil te scripsisse miratus sum ille per aliquot annos silet. tu de eo ne sile, & meis verbis ipsum saluta. Uale eruditissime vir. Lutetiae Parisiorum v I. EM. Septembr.

EPISTOLA LXXXIV. FRONTONI D V C O.

Sic est profecto , ut scribis tu, eruditissime Ducaee : inter illos qui

de literis hac aetate bene merentur, non postremi, πημηγε Φλει, cens endi sint, qui in Graecorii Patrum illustratione operam ponunt suam. Quo in genere si nostrorum hominum pr clara ingenia hodie occuparentur, haut paullo fortalle meliore loco orbis Christiani res sient. Nunc tam honesti studii, tam utilis, tam denique suavis ac jucundi quam paucos amor teneat, omnes videmus. Q Io magis te ex animo, vir doctissime, pridem amo, qui multorum beatissimi Chrysostomi scriptorum publicatione omnes meliorum literarum amantes aeterno beneficio tibi devinxisti. Sed perge, obsecro te, in hoc praeclaro incepto : de si quid aliud vel illius magni Patris vel aliorum vel rum penes te latet, publice adhuc invisum, id ne invide nobis. Nasero autem tibi, si sorte nescis: Henricum Savilum excellentis ingenii de admirandae cruditionis virum , in eo nunc esse, ut omnia τπειθειν clεινοτατου Παπὲι opera, Graece Latineque in hac urbe edenda curet. Egit ille mecum per literas, ut si quid possim ad tantum, opus symbolam conserrem, seque aut re aut consilio irem adjutum.

Magna illi ex Angliae, Galliet Je Germani e bibliothecis parata subsidia. Tibi quoque si quid compertum fuerit, quod scire illum melius sit

quam ignorare, oro quaesoque velis ipsum admonitum. Feceris rem non minus publice utilem, quam illi gratam, & hac tua humanitate dignam. Vale Ducaee cruditissime -- Lutet. Paris. Eid. Majis ci oi DCI I.

EPISTOLA LXXXV. si EORGIO MICHAELI LINGE LS HEMIO.

V Idi tandem infames strenas nebulonis infamis, de quibus ad me paullo anile scripseras, praestantissime Lingelsi emi. Vidi, de pauca, paginas d libavi, avidus cognoscendi quid sibi pestis illa jam vellet;

828쪽

let; erinem post illustrissimum heroem Josephum scaligerum, coelis dudum receptum , rabiosis su is latratibus, canis impurus sibi delegisset invadendum. Pergit nimirum Alastor in suscepto semel scelere,

mutavit adversarium, non mutarit ingenium t eadem vaecordia, idem

ror. Qui doctrinae, virtuti , pietati in Scaligero bellum indixit,

oppugnare easdem ne nunc quidem cessat, neque porro cessabit, me vide. est hoc -s . Deum deserere tum coepit, cum veritati. μ. χrim coepit. Nosti vocem terribilem; . ---- επ. Quod quidem miser iste vespillonis filius strenue nunc facit. contra scientiam enim suam, contra costientiam, si tamen restat

illi jam aliquid verae conscientiae ) veritatem conatur opprimere , alia quidem fortasse impulsiis mercede; sed nullus dubito praecipuam illi mercedem esse sceleris , scelus ipsum. Solet laesa veritas ab osolibus sitis has primum poenas expetere: ut qui semel ad se oppugnandam certo consilio animum appulit , postea ne si velit quidem redire

cum ipsa in gratiam queat. Paucissimis, quos Deus aequus amavit, ex illo barathro datur emergere. Nam ubi semel ατ est contractum, gliscit malum in dies, iatque prius desinit, quam ad ultimam impudentiae atque lineam sit perventum. Furere tum miseri , & diro agitati cestro ad exscindendum ipsum veritatis nomen , si possent, totis viribus, coeco impetu serri. Vidit nostra haec aetas ejus vaecordiae exempla aliquot illustria. Sed ex omnibus nullum illustrius, quam quod in vespillonis filio videmus iam edi. Ut canis rabiosus vagans huc illuc obvios mordet, ac veneno suo inficit: sic iste surore quodam Cecbereo bonos quaerit , in quos Virus evomat suum: non adeo hominum ductus odio, a quibus nulla unquam in juria, ne minima quidem fuit lacessitus: sed virtutis ipsius, atque veritatis , quas extinctas quum cupiat, bellumque illis indixerit, earundem cultores pro inimicis habet. Primus illius impetus fuit ante aliquot annos adversus Iosephum Soligerum vitae innocentissimae virum , de de republica literaria sic excellenter meritum, tanto patre prognatum , tam illustribus majoribus, ut etiam privatas simultates, si quae intercessistent, tantis inliteras & universum genus humanum meritis fuerint condonandae. Dedit quidem, dedit nebulo poenas justissimas suae illius immanitatis: notis infamiae propterea inullus, quas nulla unquam delebit aetas. Sed sunt ingenia quaedam adeo sinistra,

ut sua ipsos oblectet infamia. Igitur Scaligero succedit nobilissimus Plenaeus ; quicum sic agit filius iste Belial, ut miserationem illius potius quam iram videatur excitaturus. nam quis homini non

suae ipontis, sed certissime incutienti irascatur aeger animi est, oculis

mentis

829쪽

8io Is AAcr CAs Auno NI mentis non utitur, rationis usum morbi vis eripuit. quis non miser turὶ Serenissimus certe Magnae Britanniae Rex, cognito suum quoque nomen a vespillonis filio esse usurpatum, de chartis suis insertum , bellive illius vaesaniam dc miratus , & laeculi licentiam detest tus, qua abutens hic scelestus, genimen viperarum, foetor orbis, spurcitia saeculi, tantum audet; ubi paucis obiter inspectis pagellis genium scriptoris 6c scriptionis genus cognovit: Omittamu, inquit. palam furentem: neque enim meretur, qui talia scribit, ut uda vel minima ipsimhabeatur iratio. UM ed uina miserum hulet,sed violenta.

simul infames libcllos abiici cias, conspectu suo posthac se quicquam unquam soro dignaturum n avit, quod ab illa Stryge& mendaciorum cloaca esset profectum. Enimvero etsi veritati magnisque virtutibus plerique hominum parum sunt aequi: non tamen ita male cum humano genere agitur , ut metuere tantus Rex debeat, ne aliquid gloriae Majesti is suae vilis adeo homuncio, bipedum postremissimus, perditorum perditi iiimus, detrahat. Scribat filius vespillonis, dicat, agat quicquid suror & insita animo suaserit. Regis maximi& lapient illi mi, addam etiam doctissimi, fama in tuto est: nullis c Dum latratibus, nullis viperarum morsibus obnoxia. Sublime tanti Principis fastigium , & vespillonis filii, tot praesertim criminibus ii famati , proiectissima vilitas malore disjunguntur intervallo, quam ut iacta ab isto tela ad Regis Majestatem possint pertingere. Erat facile Regi e corona doctissimorum hominum, qua solet Maiestas eius cingi , aliquem deligere, cui respondendi munus demandaret. verum nocille adeo non fecit, ut assirmare ausim , nunquam Rege auctore simile quid quenquam fore aggressiirum . Mendacia mera sunt, metae sycophantiae, aut nugae certe merae, quicquid scribit . Ne τοτ ληρι- νικρο απὶου-. Quid igitur responsione ulla opus λ Ne nos quidem, nobilissime Lingelfhemi, maledicentissimi hominis convitiis movemur, quae plena manu in nos effudit. redeat in caput auctoris maledietiim necesse est, quod generoso animo fuerit spretum. Sit Deo gratia, non veremur nos, ne quis aut generis sordes , aut juventutemper flagitia transactam vere possit nobis objicere. Parentibus nati sumus, quorum excellentissimam pietatem, probitatem,& prudentiam, ne nunc quidem satis positimus admirari. Inter bellorum civilium

furores nati, studio optimi parentis qui juvenis Burdigalae praece-yroribus erat usus Gelida, Goveano, Mureto summis eorum temporum viris in literis instituti, quum ille viveret semper in negotiis

830쪽

E P I s T O .L M sit publicis occupatissimus, maximamque temporis partem domo abeste cogeretur; profecimus scilicet non quantum aut pius parens optabat, aut ego vellem; sed quantum per temporum iniquitatem fieri poterat. Longum facerem, vir amplissime , si totam studiorum meoruma rationem, & impedimenta , quae meum juVenis cursum remorat sunt, instituerem tibi hoc loco narrare: et si vere pollum G Κνειε so riari, mereri patris mei absolutam virtutem Sc exquisitam eruditionem, ut cognoscatur ejus vita: quod quidem si ambitiosus esIem jampridem per me oportuit esse praestitum. Quum igitur Thersitae illius

maledicentiam, Dei virtute, possimus jure contemnere ; insignitam injuriam quam fecit nobis , tacere non possumus , nec debemus. Nactus enim epistolam quam ad magnum Scaligerum pro mutua conjunctione nostra aliquando scripsimus, prostituti pudoris nebulo nobis inconsultis partem illius edidit. Non cogitavit Alastor, epistolam alienam proferre se non posse, quin furti manifesti, & quidem turpissimi, reum sese ipse perageret. Nam unde habet Z quis illi dedit 3 aut quid surtum est aliud, nili alienae rei invito domino tractatio λ Didicer m ex gravissimorum scriptis felem hanc librariam viri clari lii mi Oberti Gitanii scrinia olim in iuventute sua nefarie compilasse. Nunc prodit se indicio suo sorex. Fur igitur est iste surcifer, re quidem in maxime infami furti genere deprehensus. Literae ad familiares scriptae, juris publici non sunt, privati juris, privatae possessionis sunt. Itaque olim quum inter paganos Graecos & Romanos virtus vigeret, quam in falsis Christianis cogimur hodie desiderare, magni duces captas suorum hostium literas inspicere noluerunt. recte. Nam qui ius literarum violat, jus gentium violat, humanae totius so cietatis sura contui bat. Scelestus igitur est , & piaculiaris,

Ad tantum scelus accedit belluae istius incredibilis ignorantia. Et audet homo vaecors agere mentis meae interpretem i qui priusquam mea verba interpretetur, hoc est, suis spurcitiis contaminet, turpi flagitio illa corrumpit: sive ea simplex ignorantia est, Graecarum praeser tim literarum, live malitia plus quam diabolica. Scripseram sic: Nunc

ea acciderunt qui verissime dictum arguant a div vute: ον ιπ' ατ -. ille asinus ita postrema verba descripsit: hi se - θ. vertit autem, qualem Dens nobis immittit. En qualem nactus sum interpretem l & audebit de meis scriptis tanquam novus Aristarchus, pronuntiare, qui nullius ope Lexici nam inde sapit miser &rOtus pendet) versum Homericum in subitanea scriptione mihi usurpatum, potuit intelligere i Si quam habet lagacem dexteram in sub-

SEARCH

MENU NAVIGATION