In epistolam Q. Horatii Flaci De arte poëtica Iasonis de Nores Ciprij ex quotidianis Tryphonis Cabrielij sermonibus interpretatio

발행: 1554년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

2ς DE ARTE POETICA

vel cantus dulcedine illectus .Est autem merula aula nigra ad rubedinem quadam accedens, aestate cantu se demulcens, hominumque vocem aemulari studes, quae etialatinu nome adhuc retinet per θncopen. Merius enim appellatur. Dicta est aute merula quasi mera &Pla vo-Ians,ut ait Varro. Haec enim est eius natura, ut sola volet. Nescio quid sibi vult Grifolus, dum allegorice Horatis sententiam interpretetur, clim ex adhibita Empedoclis similitudine rem aperte explicet Horatius. Licet. Reeurrite longum clamet is elues Hortatur ne huiusmodi hominibus opem feramus,etiam si a nobis eam implorent. Hoc autem per parenthesim dictum est,quae est 1niectio orationis in sermone,ut ait Laurentius Valla: quare mota sermo remanet integer. Atque ideo his verbis

per parenthesim dictis no respondet in sequentibus carminibus Horatius: aliter sibi ipsi aduersaretur, cum dicat paulo post:qui scis an prudes huc se deiecerit, atque se uari nolit 3 &inuitum qui seruat idem facit occidenti. Quoi nodo enim inuitus aliquis seruaretur,si a nobis ope atque auxilium imploraret & longum succurrite ciues conclamaret Quare cum per parenthesim illa verba: li.

cet succurrite longum clamet i O ciues, acta quam rem

ta a reliqua oratione legantur,ut parenthesis ipsa requirit, nihil certe videtur esse absurdum,atque contrarium. Si quis curret opem ferre Sensus est: ego hortor,ne huic poetarum generi quisquam opem ferat,si quis autem reperiatur,qui me dehortante opem ferre voluerit, atque dimittere funem, ego iterum dehortans illum, dica quomodo scis o amice3 Qui scis an prudens huc se deiecerit& seruari nolit3 & narrabo interitum poetae Siculi. Ope ferre,aut dimitterefunem)Hoc est,dimittens funem opem serat. Dum vero ait dimittere funem,significat foueae &putei altitudinem & profunditatem ut fecit Virgilius, qui tacite equi Troiani altitudinem significauit,ctim dixit,dimissum lapsi per funem. quod notat Quintilianus libro octauo capite tertio. Frudens bue se deiecerito Hoc

est, dedita opera & consulto in puteum foveamve se de-

262쪽

INTERPRETATIO. 2siecerit & nolit seruari. D uliquepoeta narrabo interiis

tum Quoniam incredibile videri posset, atque absurdu,

poetas conssilio se & dedita opera in puteum, foveamve deiicere.probat id Empedoclis poetae exemplo. Poetam vero appellat Empedoclem, quia versibus res naturales conscripserit, etsi Aristoteles negat appellandum filisse poetam, sed potius physicum. Quem vero poetam Siculum intellexerit,mox distinguit nomine proprio,ne de Epicharmo, aut Theocrito dictum putaretur, qui Mipsi Siculi poetae fuerunt. Dixit autem poetae, ut osten-ceret rei similitudinem , probaretque poetas aliquando consulto se in puteum , foveamve deicere. Tacite vero v itur argumento a pari, hoc modo : si Empedocles gloriae cupiditate in AElnam se praecipitem dedit, hunc etiaeadem ratione se in puteum dὸ iecisse credibile est. Demim mortalis haberi dum cupit tam edocles,ardentem frigidus Etuam insiluit Vt si nullo ini loco ipsius corpus viseretur, neque in terris ipsius serulchrum extaret,deus, quod in coelum euolasset, omnino putaretur. Frigiodus sunt qui frigidii pro stolidά&negligenti accipianr, ruod qui in frigidiori coeli pla a editi sunt, inconsultint ae stolidit sicciori vero & calidiori, prudentiores ex Heracliti sententia atque Aristotelis in Problematis parte a I. problemate 46. Sunt & cui frigidum ideo stolidum interpretantur , quia frigido sanguine praeditos desipere, calido vero sapere arbitrentur, Virgilianum illud asserentes,

o Gu bas ne psim natura accedere partes,

, , Frigidus obsiteris eircum praeordiasanguis. Sisim N- άtque perire poetis Conclusio post allatam Empedoclis poetae similitudinem. Inuitum qui seruat idem facit occidenti) Ratio, quare nullum auxilium ferendum sit sui ipsius homicidae, quia scilicet vel non mereatur.

vel nulla habeat tibi gratiam. Nam siquis seipsum perdat dem ille erit & occidens ti occisus. Hune igitur si

seruaueris non solum eum seruabis qui occidebatur, sed

eum quos qui occidebat, hoc est, homicidam sit ipsius,

263쪽

Neesatis apparet, eur versu factitet, virzm miaxeris in patrios cineres θ Alia ratio quare non sit seruandusi quia sceleratus est, & incestuosius, & impius.Huiusmodi autem hominibus nullam opem serre debemus. Impleistatis vero indicium ostendit poenas a diis datas sita impietate no indignas: hoc est insaniam & furorem comis ponendorum carminum. Est autem sensus mec satis apparet, cur versus factitet:quare in componendoru versuum furorem incidetit. Vtriim minxerit in patrios cineres,aut ille incestuosus mouerit bidental triste, quod nefas erat contingere, nis prius colligeretur a sacerdote. Certe iste furit, & si velut ursus valuit frangere es thros obiectos cauear, factus recitator acerbus fugat indoctum, doctumque, quem vero arripuit, si quem sugientem arripuit tenet,& occidit legendo,tanquam hirudo non missura cutem, nisi plena cruoris. Utrum minxerit in patrios eineres Dubitat de furoris causa, an ideo illi a diis immissus fuerit. quod sepulchrum patris violauerit, an quod bidental coligerit antequam expiaretur a sacerdote. Honor olim praecipuus parentum re liquiis habebatur. Vnde & qui semper aduersam fortunam habuissent,in uixisse in patrios cineres dicebantur, quasi seriis poenisque parentum, quorum sepulchra in quibus eorum cineres erant reconditi, violassent,vexa rentur, quae inter res sacras & religiosas habebantur. AntriRe bidental mouerit) Bidental locus erat fulmine ictus,ita appellatus, quod hostis bidentibus a sacerdote expiaretutiquem locum antequam purgatus esset,nefas erat nisi sacerdoti contingere,qui vero aliter fecis et in signiori poena damnove vel ab omnibus, vel idiis affieiebatur. Triste autem appellat, quod in malorum procuratione fieret. eodem epitheto & apud Persum, , , TriRe iaces lucis , euitandumque bidental. Uouerit Perturbauerit,contigerit,quod non licebat. Vnde & Persius euitandum appellauit. Certesurit

Si dubia est, inquit, furoris a diis immissi causa, certe suror apparet. clathras o sepimenta sunt tam fer

SEARCH

MENU NAVIGATION