In epistolam Q. Horatii Flaci De arte poëtica Iasonis de Nores Ciprij ex quotidianis Tryphonis Cabrielij sermonibus interpretatio

발행: 1554년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

DE ARTE PO ET IC A

tum hilaritate motus animorum significamus. Est autem pulcherrima lachrymae circumscriptio,oculorum ros. Sallet,lundet pede terram) Quod attinet ad reliquum motum corporis. Haec vero omnia prudenter & artificiose adhibuit Horatius, ut veram adulatorum formam ostenderet, difficultatem que distinguendi ab amico adulatoris,cum 3c ipse se magis amicum praeseserat voce, vultu,

oculis & reliqua corporis significatione. Ut qui eo ducti plorant iu suuere) Comparat adulatores iis qui in funeribus ad fletum mercede conducuntur, qui quide adeo luctum naturalem simulant,ut plus dolere credantur vere dolentibus. Inquit enim derisorem & assentatore his exterioribus signis, quasi ex intimo sensu prouenientibus, maiori fingere se Letitia comoueri, quam verum laudatorem. Est autem ordo: Vt qui conducti plorant in funere dicunt & faciunt prope plura his qui vere ex animo contristantur ita derisor & fictus laudator mouetur,fino git se moueri plus vero laudatore. Dicunt Quod attinet ad verba querimoniis plena. Et faciunt Quod attinet ad frontis Ze pectoris percussionem & reliqua huiusin odi. Mouetur plici vero laudatore ) Hoc est, maiores prae se fert animor ii motus, quam verus laudator. Appellat aute adulatore derisorem, quia laudat ea etiam, quae videntur vituperanda, atque ita huiusmodi poetas deridet. dicuntur Resum exeplo Pisones admonet,

ut neminem admittant ad suorum carminu emendationem, nisi prius optime cognitu, atque perspectum. Hoc autem ex Platone mutuatus est in sine primi libri de Le gibus, ubi ait nullum esse maius experimetum, quo hominum ingenia explorare possiimus sine periculo, vino& ebrietate. Nam cum biberit quis, primo alacrior fit quam prius erat. Deinde quo plus biberit, eo maiore &meliore spe est 3c fortius de se sentit. Tandem Ouasi sapiens homo ea considentia, libertate, audaciaque repletur, v t intrepide &dicat & faciat quicquid placet,ex quo nascitur periculum vitae illius,atque naturae. Vnde extat

Theognidis illud non ab re alienum,

252쪽

INTERPRETATIO. 2 ,7 Argentum O fulvum spectatur in ignibus aurum

, , mna animos hominism nora moderata probant.

Est autem sensus: reges, hoc est, viri regis & summi prino cipes dictitur premere dc urgere quem perspexisse laboret an sit amicitia dignus multis cuiuilis, multis proculis. Est enim poculi genus de quo & in odis, i ,

, , Drues aureis is Mercator ex ecet eurullisis Vina ora reparata merae.

Retes vel viri regi 3, vel eerte reges,quos magis quam reliquos verisimile est ingenia hominum explorare,an fideles & probi illi sint quos in amicitiam recipere voluerint: quia ij pr cipue ab omnibus sibi maxime timeat,

ne ab his, quos amicissimos credunt,vel veneno,vel aliqua alia vi tollantur, ut saepissime iam factum est. Unde ait Plutarchus,ut nummum, ita amicum habendum, nepe probatum antequam eo sit opus,alioquin idem nobis accidere quod solet, his qui lethale venenum non aliter sentiunt nisi cum praegustarent suo exitio iudicantes. ne torquere mero Eadem elocutione & in Epistolis vino tortum dixit. Ebrietas enim,ut ille ait, cogit secreta fateri, quibus de eorum moribus, quos asciscere sibi in amicitiam voluerint reges instructi solent iudicare, an scilicet probi illi sint, in eorumque amicitiam admittendi, an mali 3e improbi ab eaque repudiandi. Si earmina eo des Si earmina,inquit Horatius, composueris, nunquam fallant te adulatorum animi sub vulpe latentes id est, astuti& eallidi, qui saepe ad propriam utilitatε ea laudant ata;

extollunt,quae videntur vituperanda. Nunquam te fal-

Iaut auimi sub v v e latentes Cave ne unquam malitio issi, blanditiis & assentationibus te decipiant adulatores, dum se tibi blandiores offerunt, ut vulpium est natura atque ingenium, quae sui commodi causa beniuolentiam simulant, ut ex prouerbio notum est, benignior pellace vulpe , quod in adulatores maximE quadrar,

qui ad vulpium similitudinem benigniori extrinsecus fronte ac vultu interiorem teguut & quasi velis qui-

253쪽

216 DE ARTE POETICAbusdam obtendunt animoru improbitatem. Videtur autem alludere ad AE pi vulpem, quae & ipsa benignitatis simulatione coruum fefellit.

Quintilis si quid recitares,corrige sodes

Hoc aiebat booemelius reposse negares Eu terque expertumfrustra, delere iubebat, Ee male tornatos incudi reddere Persus, si defendere delictum,quam)errere malles, Nustum )ltra erbum, aut operam sumebat inanem, Quin sine riuali reque tuasses amares. Vir bonusinprudens Perse s reprehendet

inertes,

Culpabit duros,incomptis aulinet atrum Transuerso calamosignu ambitiosa recidet ornamenta larum claris lucem dare coget, Arguet ambigue dictum, uranda notabit, Fiet Aristarchias,nec dice cur ego amicum

endam in nugis ae nugaeseria ducent In male derisumseme exceptumquesios . Vt mala quem scabies , aut morbus regius

Vesanum tetigisse timento PMntq; poeta,

Qui piunt, agitant pueri, incasHque se

quuntur.

254쪽

INTERPRETATIO.

me dir sublimis Persus rufiatu inerrat: Si γeluti merulis intentus decidit auceps Iu putei. oue Pecliseisuccurrite logum Clamet io ciues non si qui tollere curet. Si quis curet opem ferre, dimitterefunercui, cis an prudens huc se deiecerit,atque Seruari nolitidicam, Siculique poetae Narrabo interitu: Deus immortalis haberi Dum cupit Empedocles ardentemfrigidus

Insiluit istius, liciatque perire poetis. Inuitum qui seruat,idem facit Occidenti. Nec et hoc fecit: nec si retra Zus erit ariet homo,inponet famose mortis amore

Nec tis apparet,cur Persus D titet, tris Minxerit ι patrios cineres, an tripe biderat Mouerit incentus certesurit,ac )elut )rsus

obieritis caueae aluit rangere clathros, diductu doctumq; fugat recitator acerbus: Quem Pero arripuit tene occidisq; lege Arm missura cute,nsplena cruoris hirudo.

Descriptis adulatorum moribus & cosuetudine, affert optimi Sc sapientissimi iudicis exemplum: Quintilis sci

licet, qui tantae erat authoritatis apud Romanos,ute1 Virgilii opera Augustus tradiderit emedanda. meais-bat, in boe si quid scilicet vel durum,uel inane,vel inornatum vel ambitiosum,vel obscurum, vel ambiguum

vidcbatur,ut dicet paulo post.Ostendebat autem digito,

255쪽

218 DE ARTE POETICA

quae minime probarentur,quam rem per illud: hoc aiebat. 6c hoc, significauit Horatius. Delere iubebat Illos

versus,tanquam vitiosos, atque eorum loco alios refingere: hoc est,& male tornatos incudi reddere versus, tanquam informem materiam reformare. Plura autem

vitia fuisse demonstrat,cam & male tornatos , & incudi reddere dixerit,quam si non limatos dixisset. Pauciores enim errores,&levores sign ificasset: ut qui limula facile corrigi at que elimari potuissent. Cum verὁ dc male tot natos, & incudi reddere dixerit,innumerabiles, ac pene infinitos significauit, ut necessarium fuerit illos reforismate atque resingere. Vtrunque Ovidius de libris Metamorphoseos in primo de Tristibus, is Ablatum mediis opus es incudibuι illud, o Defuit inscriptis vltima lima meis. Haec autem translatio a fabris ferrariis sumpta est. si defendere aute malles,inquit, tua delicta, qu am immutare,ut admonebat, ille nullu praeter ea quae dixerat addebat verbu. Aut nullamsumebat operam ι --m Ruga nihil profecisset, ut eius admonitione malus poeta reii pisceret. Gliusne riuali te que, tuas amaru I lli sine riuali dicuntur amare sua carmina,qui soli a m at, soli admirantur,seli perlegunt,praeterea nemo,quod ab amatoribus ductum est. Significat autem inculta de inornata eius poemata , quae si ornatiora Sc elegantiora fuissent plures habuissent amatores, nec riuali proprius author

caruisset. Vir bonus oe prudes versus reprehendetinertes λRatio,quare Ouintilius optimi &sapientissimi iudicis

munere fungebatur in iis rebus emendandis,quae star fidei atque iudicio committebantur. Quia ita,inquit oleant facere summae probitatis doctriniaeque homines: hoc est,commedare,quq commendanda, emendare quae emendanda videantur. Vir bonus Quod attinet ad mores: hoc est, non assentator, sed iudex seuerus, vereque amicus. Prudens ) Quod attinet ad artis poeticae facultatem. Neque enim tantummodo probitas in hac re,sed

etiam scientia, atque doctrina requiritur, quartamen si

256쪽

probitate careat,fungitur adulatoris, no veri iudicis,verique laudatoris officio. Uersus reprehedet inertes Octo

sos,ae nihil significantes, cuiusmodi videri possent apud Franciscum Petrarcham illius Odes,

etsi id consulto fecisse existimatur. Sunt enim nonnulli eius ingenii,qui modo verba coniungat inter se metrica ratione,nihil praeterea curent, an significantia illa sint, an potius inania,nihilque praeter carminis consonantia continentia. Hoc idem vituperat M.Tullius libro primo de Oratore,cum ait, Nihil est enim tam furiosum,quam verborum, vel etiam optimorum atque ornatissimorum sonitus nulla subiecta scientia,neque sententia. Sunt autem versus inertes & ociosi , quibus sublatis remanet Gliam integra sententia. Duros Id est,asperos, in quibus dc verba,& elocutiones ex sua asperitate non parum leo gentium 3c audientium animos, atque aures offendunt. Hoc in Danthe Aligerio maximE reprehenditur.Vtitur enim pluribus asperioribus & durioribus verbis Sc elocutionibus, quo vitii genere apud Latinos notatus est Lucilius ab Horatio emunctae naris duros componere versus. Vnde in Epistolis idem admonet, clim ait, nimis aspera sano leuabit cultu. Inremptis In quibus non sine ornamenta,quae non parum splendoris affer ut orationi. Neque enim in poemate sollim verba, & metrorum rea

ἔuiritur ratio, sed etiam ornatus & elegantiae, qui si ab-nt,etsi culpam vitamus, non tamen meremur laudem.

Huiusmodi sunt triuphi Francisci Petrarchae de Amore, de Fama,in quibus sine artificio sine ornamento historitquamplurimae congeruntur. Hoc inornati carminis viatio Choerilum notat Horatius in Epistolis in Cratus Elexandro regi magno fuis ille M Cboerilus,ioeultis qui versibus, O malὸ natiui, Retulit acceptos regati num ma Nilippos. Quare in secundo etiam epistolarum hortatur dimouenda quaecunque parum splendoris habebunt, & sino pondere erunt, & honore indigna feretur. cmbitiosa

257쪽

26o D E A R. T E POETICA

ree;det ornamenta Resecabit ornamenta, quae ambitiose 'aucupamur: quod ibidem admodet in Epistolis, dum ait, luxuriantiacompescet. Vbi luxuriantia appellat ambitiosa hec ornamenta. Quemadmodum enim sunt qui nihil ornam ementorum adhibent in scribendo , ita etiam reperiuntur,qui adeo affectant,ut nihil curent pr terea, ex quibus tam est in vitio qui non adhibet,quam qui nimium ad bibet. Est enim modus seruandus, quem ultra, citraque nequit consistere rectum. Hoc genere viiij notatur Franciscus Petrarcha in ea Ode,quae incipit, or baposio come signo astrale. Quae quidem sicut abundat ornamentis δέ figuris orationis: ita caret rerum grauitate. Nullam enim habent pene subiectam sententiam, ubi ornameta illa nitantur. Paris' et πιι Nam quemadmodum in perspicuitate

verborum omnis laus, ita in contrario vitio summa vituperatio posita est. Qu' genere Persius ipse reprehenditur, se quo illud memoriar proditu est, diuit Hieronymusummae sanctitatis, summaeque sapientiae virum, cam se eius Satyras desiperaret unquam intellecturii, in ignem proiectae, atque his verbis usium fuisse:non vis intelligi, nec intelligaris. Ambigue dictum Cui duae, vel plures sententiae aptari possunt, quod etiam vitandum monet Aristoteles libro tertio Rethoricorum, ubi loquitur de emendate loquendi ratione nisi id fortasse dedita opera faciamus,in quo genere annumerari possunt illa carmina Ouidi, in Epistola Paridis ad Helenam,ri Vel tua virginitas esset libata. vel illud, ,, Q μ ὀ pol it ab avirginitatecapi. . 1 I I

Quae 3c ad osculii,& ad illud obscoenum detestandiim

que vitium contra natiuam referri possunt. Hoc autem

quia ob scuritati proximu est vitium, ideo proximo etialoco ab Horatio resertur. efutanda uatabit) Quae sigillatim dixerat,generatim complectitur uno verbo. Fiet Aristarebus Hoc est,seuerissimus iudex, cuiusmodi feria tAristarchum Grammaticum fuisse, qui miro quodam acumine castigabat veterum stripta , atque ideo col

258쪽

ligedis Homeri versibus praepositus est. Admirabilis autem fuit prudentia Horati; in his versibus variandae orationis per synon ima. Dixit enim de eadem re, reprehc- det, culpabit,allinet atrum transuerso calamo signu,am bitiosa recidet ornamenta,arguet,mutanda notabit, fiet

Aristarchus. A diret Iste vir bonus & prudens, quod dicere adulatores solent. Cur offendam amicum in his nugis3 Cur non potius obsequar amicitiae tuendae causa Carpit autem adulatores, qui dum amicis obsequutur in his rebus,eos insanos ac ridiculos reddunt, admonEtque minime obsequendum. Nam etsi nugae haec ipse videtur, ducunt tamen in seria mala eum, qui semel derisus sit, , populoque sinistre exceptus. Huiusmodi enim vesanum poetam, inquit, non aliter fugiunt prudentiores, quam soleant si abie, regio morbo, phanatico errore &Hecares iracundia correptos, quod ab iis sibi non parum timeant. Est autem sensius qui sapium,fugiunt, ac timent tetigisse vesanu poetam, ut eum quem mala scabies:aut morbus regius,aut phanaticus error & iracunda Diana urget:dico,qui sapiunt timet tetigisse & fugiunt, qui ve-;ro pueri & incauti sunt,exagitant,exagitatumque subsequuntur. Mala scabies) Notissimum morbi genus con tagiossim .haec quidem nihil aliud est, quam durior cutis rubicunda,ex qua pustulae oriuntur quaedam humidiores,quaedam sicciores: exit ex quibusdam sanies , fitque ex iis cotinuata exulceratio pruriens, serpitque quibus dam cito,atque in aliis quide ex toto definit,in aliis vero

certo tempore anni reuertitur. Appellat autem malam,

ut ex qualitate magis contagionem timere significet sapientiores. Morbiu regius Hic morbus potissimum in oculis apparet,aurig6que ante dicebatur ab auri colore, quem bilis per totii corpus diffusa refert, ita dictus, quia ex sententia Varronis,mulso,quod genus potionis in re su deliciis erat, curaretur,vel quia, ut ait Celsus, eo morbo affectos apparatu regio,hoc est lecto & conclaui cuiatiori & ludis uti perutile est,per quae omnia mens aegro vantis exhilaretur. Hoc morbo affectos omnes refuῖiu

259쪽

262 DE ARTE POETICA crocei coloris fastidio, qui mortis propinquae index esse

videtur. Fbanaticiu errar) Phanatico errore dicuntur laborare,ut ex vocis fgnificatione videtur, quibus mulo ita inania phantasmata & fictae reru species ante oculos

obuersantur, qualem Orestem Euripides fingit, & Aiacem Sophocles, qui greges ovium pro Grecis accipiebat,

in e6sque mentis errore seviebat. Iracunda Diana) Sut

qui per iracundiam Dianae illud genus morbi intelligat, quo qui grotant vulgo lunatici appellantur,chm Diana&' luna eadem sit,ita dicti, quod interlunt, tepore editi

credantur,quo luna dicitur laborare, atque ideo ira cuda esse. Hos vexat furor qui da singulis interluniis. Sunt qui iper iracundiam Dianς,Hecatis,que eadem & Diana dicitur iracundiam intelligant, cum se hominibus execrabilibus specie horribili obiicit,qua illi postmodia in terrorem confertitur:vt vero Hecatem intelligeremus Ho- iratius Dianam iracunda appellauit .Prior expositio magis arridet.Na nihil interesset hac ratione inter phanatico errore & iracundia Dianae correptos. Horatius autem diuersum quid voluit significare, nisi fortasse & iracunda Diana,pro id est iracunda Diana interpretemur, quod saepissime usurpatur. Vasanum Accommodatur hoc nomen & ad rem & ad pracedentes variorum morborum similitudines,ut & ad corpus & ad mentem reis' ratur, quemadmodum & illud in Epistolis, is prae vesanus ivssicumpituita molesa est. Quod pariter & ad mentis & ad corporis sanitatem re-fsertur. Tetigisse timent Quod attinet ad scabiem. Fugiunt Quod attinet ad moibum regium, phanaticum errorem & iracundiam Dianae. Agitant pserio Hinc atque hinc per compita conuitiis & sibilis vexantes ac deridentes. AEt incauti sequuntur Qui suae vitae periculum minime vident, ut 8 ipsi cum pueris vaesianum i poetam exagitent, ac derideant. Dixit autem incautos

sequi ad eorum disserentiam qui sapiunt, quos iam a ta-gendo refugere diximus, quia ab his plurim sim sbi timeo . Vnde apud Sophoclem reprehendenti VUssem.

260쪽

Palladi,quod Aiacem furentem timeret aspicere, respodit quod sanum minime timeret. Hic dum sublimis versus ructaturo errat Huic hominum generi nullum

auxilium, aut opem feredam admonet Horatius,etiam is

si vehementer implorent, cum in hunc furorem & ani- . mi morbum incidisse eos credibile sit propter aliquod insigne fagitium , quod vel in homines, ves in deos patrauerint. Mis) Scilicet insanus poeta ,&tanquam scabie, morbo regio , phanatico errore,& Dianae iracundia correptus, sublimis S per hoc quasi contemplans & cogitatione sublatus, quod nisi ita accipiatur,noc est ,nisi ad poetam referatur,non autem aduersus, ut Volunt,comentatores,non video qua ratione deducatur

similitudo ab aucupe ad poetam. Hoc igitur modo ordionabimus de interpretabimir: hic scilicet poeta vaesanus, si dum sublimis ructatur versus,& errat veluti auceps intentus merulis, & ipse in coelum capite elato in puteum foveamve decidit. Quomodo enim aliter decidere alio quis in puteu & fouea posset, nisi capite in coelum elato quasi coelestia contemplaretur procederet, quae ad pedes sunt minime vidensῖ optima vero utitur similitudine ab aucupe merulis intento ad vaesanum poetam. Per copita etenim insani isti poetae semper procedunt earminibus intenti capite ad coelum elato ad contemplantium mo-rE.simile quidda refert Socrates apud Platon ε de Thalete in Theleto his verbis: Quemadmodum Thalete, ducoelum susciperet intentus syderibus in foveam cadentε Thracen sis quaedam eius ancilla facete nimium carpsit, quod quae in coelo sunt praeuidere contenderet, quae vero proxima & ad pedes non videret. Dixit autem Horatius sublimis, quod dixit Plato : dum coetu suspiceret sy-deribus intentus. Versu ructatur Per ructum emittit, quasi absque ulla cogitatione, ipsa natura laquam ructus emittente. AEt emit Per urbis compita hue atque illuc. ut faciunt philosophates & versuum attenta meditatione distracti, qui devia plerumque inscientes diuertunt,3c errant. Merulis intentus Vel desiderio capiendi, r. iiij.

SEARCH

MENU NAVIGATION