In epistolam Q. Horatii Flaci De arte poëtica Iasonis de Nores Ciprij ex quotidianis Tryphonis Cabrielij sermonibus interpretatio

발행: 1554년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

ρ Hoc est, philosophia moralis quam etiam &M. Tullius vitae ducem appellat,quod homines a recta rationis via aberrantes dirigat, & quasi dux iter ostendat. Huius praecepta versib' & Pythagoras de Phocylides & Theognides literis tradiderunt. AEt gratia regum Pieriis tentata modi, Carminibus enim summorum principuin, Scregum laudes celebrantes, eorum gratiam & familiaritatem assequemur. Vnde Ennium adeo charum fuisse Scipioni Africano memoriae proditum est, ut mortuum etiam vir ille clarissimus in sepulchro maiorum suorum costituerita ut de Euripidem Archelao, & Anacreontem Polycrati, & AEschilum de simonide Hieroni Syracusano,& Aratum Antigono, Sc Virgilium denique Auguis sto,ut Meccenati amicissimos praeterea. Pieriis modis Modulationibus poeticis.Variandi autem causa,non diis xit,versibus, aut carminibus ad vitandam facietate, cum dixerit modo versibus exacuit,modo dictae per carmina sortes , non ut diuersum significaret, ut opinantur eomamentatores. Ludi repertu Dicant quicquid volunt interpretes hoc in loco, ego per ludum non solium res grauiores & serias,ut heroum facta, ut philosophi e praecepta,ut leges,ut oracula,sed res quoque lutrias, Miocis, salibsi'; resertas, ut odes,eclopas , epigrammata,

de reliqua huiusmodi quasi ludendo a poetis perscriptas Horatium significare voluisse intelligo:que cum leuiora sint,si eum seriis δc grauioribus conserantur, sine dubio ludi existimari de appellati possunt. Vnde hec huiusmodi perscribetes dicuntur ludere: ut in priapeio carmine. tum ex is inscriptione clusus enim variorum poetaruinscribuntur illa epigrammata tu ex his verbis in priri acipio quasi illius operis licet coniicere:

,, Ludens bae era teste te Priaperi Horto carmina digua non libello M Scripsi non nimium laboriose. Vbi, ludens scripsi, pro res lusorias scripsi. puto esse aces-lpiendum, cuius rei dcrillud non dubiu est argumentum tiari non nimium laboriose, hoc est, non. '

242쪽

INTERPRETATIO. stem longorum operum :nam ea, quae quasi per singulos dies finem habent breuissimum, nulla indigent recreatione. Nesrte pudori sit tibi mus oras teri cautor vota)In hoc epilogo reddit breuiter rationem, quare utilitates a poetis mortalium vitae allatas recensuerit, ne scilicet Pisones ex nobilissima Calpurnioru familia ortos musarum & artis poeticae quam profitebantur, ali quando poeniteret. Cum vero, ut diximus,& res ξraues& res lularias & leuiores a poetis descriptas supra enumerauerit,in hoc epilogo utrumque complectitur,&Ies luserias per illud,musa lyrae solers Lyricis eoim fere ta- tum carminibus hec huiusmodi perscribebantur & grauiores & serias perillud,cantor Apollo.

Natura feret laudabile carmenian arte,

suaesitu est.ego nec Lusine diuite Pena, Nec rude quid prosit d/ideo ingenium , alterius sic

itera possit opem res coniurat amice. ut det optatam cursu contingere meta

Multa tuli fetatq; puer, sudauit O apti Uinuit Venere Baccho : qui Pythia

Cantat

Tibicen didicit prius, extimuliq; magistru. Nac satis es dixisse. o mira poematas Poccupet extremum secabies, mihi turpe relinqui es,

Et quod non didici ne nescire fateri.

Camiam supra Democriticorum sententiam improba uerit,artEmque poetis esse maxime necessariam demonstrauerit tacitae nunc eorum occurrit obiectioni, qui dicere potuissent,non ignoramus ex ea disputatione, quae

243쪽

iam contra Democritu habita est,ad poemata confici eo da maxime arte opus esse,sed quaerimus an ea sola ad id sufficiat sine ulla ingenita ex natura vi. His respondens Horatius de hac tota re quaestionem proponit, de eaque statuit,ita alterum alterius auxilio indigere, ut nihil a terum sine altero possit efficere. Na si ex sententia grauissimorum & sapientissimorum viroruin, si ad naturam eximiam atque illustrem accesserit ratio quaedam conformatioque doctrinae, tum illud nescio quid praeclaruac singulare solet existere r cum vero nihil in poemate mediocre,aut tolerabile , sed quicquid in eo est perfectu,

ac singulare esse oporteat,cum non ad necessitatem, ut reliquae fere artes in quibus ferimus mediocritatem,sed ad animorum oblectationem natum inuentumque sit, quis neget utrumque ad hoc maxime necessarium & naturam scilicet eximiam atque illustrem & conformati

nem doctrinae 3 Naturς plus tribuit M.Tullius in Orati ne pro Archia poeta,dum ait:Etiam illud adiungo,stpius

ad laudem atque virtutem,naturam sine doctrina, quam sine natura valuisse doctrina. Non quod omnino ita sentiret. Nam alibi inquit arrem certiore esse ducem, quam

naturam,etsi magnis ingeniis praediti quidam dice di copia sine ratione consequutur. Sed partim quia ad eos habebat orationem, quos schm plures semper sere ex imperitis esse soleant ita putare existimabat, partim , ut magis Archiam iis commendaret,in quo plus inerat naturae quam artis, ut bre*iter ex his quidem vel bis illius orationis colligere possumus, Quoties ego hunc vidi,

cum literam scripsisset nullam,magnum numerum optiuinorum versitum de his ipsis rebus, quae tum agerentur dicere ex tempore ' quoties reuocatum eandem rem dicere commutatis verbis atque sententiis λ quae omnia natum potius,quina artis esse existimandum est. De exercitatione nihil dico: ita enim eam cum arte coniungit

Horatius, ut sub eodem quas nomine de utraque pertractet, ut ex illius verbis apparet. Quare coniunctim post

latam ab eo sententiam de natura & arte eos deridet rer

244쪽

ironiam, atque reprehendit, qui nullo studio & exercitatione adhibita se summos poetas existimabant, dum is modo non fuissent extremi, cotra legem iam ab Horatio promulgatam, ,, Mediocribus esse poetis, , Nondῆ, n homines, re concessere eolumnae. Et, ,, ne animis natum inuentumque poema iuuandis., Si pa tum summo discessit ,mergis ad imum. Laudabile earmin Hoc est,non mediocre & tolerabile, quod iam ex Horatii sententia repudiauimus , sed summii atque singulare. Eiusmodi enim esse poema debere iam aperte probauimus. Atque ideo laudabile carmen dixit, ut summum quid atque excelles significaret, ad quod consequendum simul & natura & arte & exercitatione opus sit. Natura) Quae quidem est vis animis hominum insita, qua in magna copia rerum alii aliis

sunt aptiores. arte) Quae praebet in rebus omnibus,quae praecipiuntur certam viam & rationem. Hec ita naturam ipsam coadiuuat, ut agri cultura terram sertile,

quae sine cultura fructuosa esse minime poterit. Ego)Propositam quaestione seluit.Illud vero pronomen ,ego, hane habet vim, ali j aliter iudicent,ego ita omnino statuo. Neestudium Studii nomine & artem & exercitationem complexus est. Atque ideo diximus de utraque coniunctim Horatiu pertractare. Sine diuite rumoHoc est, sine ingenii & naturae iscunditate, quae nisi fuerit, parum, aut nihil ars ipsa praestare poterit. Nam quemadmodum agri steriles, sic animi non omnes culti fructum ferunt. Nee rude quid prosit video ingenium

Nisi expoliatur doctrina,atque excolatur. Sic altera res poscit opem alterius) id est,natura artis, atque naturae ars. ut altera alteram plurimum adiuuare, per se autem sin-. gulae nihil omnino posse existimentur. AEteoniurare amice ) Id est, altera cum altera, ut altera alteram semper adiuuet, hoc est, natura artem,arsque naturam: fidelissimorum sociorum, atque amicissimorum hominum. more. Ita let optatam cursu contingere metam

q. iiij.

245쪽

2 8 DE ARTE POETICA

Inductione quadam a currentium atque canentium Q militudine probat quod i a proposuit,naturae scilicet adiungendam esse doctrinam & exercitatione: eosque co iunctim carpit, qui sine ulla artis poeticae ratione, sine doctrina, sine exercitatione poetarum nomen profitebantur,ac summosse esse & credebant & etiam praedicabant, modo non fuissent infimi,atque extremi. sudet optatam eursu eontingere metam Hoc est,qui in curruli certamine vult excellere, ita ut palmam aliquando mereatur, multa tulit clim ad huc esset puer, hoc est, sudauit & alsit, abstinuit Venere & Bacho. Est aute curru liu circus riptio. Alludit vero ad septe metas quae in circo maximo Romae positae erant, quas omnes qui cursicomedebant, semel circundare cogebantur, ita ut a prima ad ultimam, rursusque ab ultima ad primam cursus esset: ea in qui primus omnium cotigisset, victoria potiebatur. Erat autem meta illius formae, ut ab imo amplior sensim,deinceps usque ad summum angustior fieret.

Multa tulit,fecisque puer Hoc est, sudauit & alsit, abstianuit Venere &Baccho, studio igitur & labore opus erat. Abstinuit 'nere cebo) Cum proprie sudauit de alsit dixerit, luxum & ebrietatem variandae orationis causa transative dicit, hoc est, per denominatione. Rbstinere aute ab his currules debent, quia huiusmodi te operantiam plurimum ad cursum conferre nemini dubita est. Nam ut inquit ille,

, , Ut Ucum eueruat vires,se eopia vini , , Et tentat gressus,debilitastquepedes.

Alij ita construunt,ut illud, abstinuit Venere & Baccho

ad tibicines referant, quibus vini abstinentiam necessariam esse Aristoteles putat. cum in Problematis quaeri eur vinolentis potius, quam sobriis frangi vox soleat. Huius rei causam esse ait repletionem. Vnde neque cli ros neque ludiones statim a prandio, sed ieiunos ait vocem exercete consueuisse. Et tibicen qui cantat Pythia, didicit artem ipsam prius extimuitque magistrum cuius

disciplinae traditus fuerat erudiadus, quam publice & ad

246쪽

tibiam caneret. Arte igitur & exercitatione & in cantu opus est. 9re si & currulibus & tibicinibus, nonne &poetis etiam opus est sed hanc inductionis complexionem omisit Horatius,tanquam apertissimam. Ex ea vero sumit sequentem reprehensionem. 'Uthia canistat) De Pindaro, inquit Glis olus, videtur esse dictum, quippe qui Pythia scripserit: qua in re quam parum animaduerterit, aliorum sit iudiciu . Na in inductione quod inducimus simile esse, non idem debet. Esset autem idem si de Pindaro poeta ad poesim duxisset argumentationem. Praeterea in hoc genere argumentandi nunquam adhibemus ad probandum aliquid partem illam extremam, quam dialectici speciem specialissimam nominae. Nam si hac ratione duci argumentatio posset: Pindarus adhibuit artem in poemate,ergo ab omnibus adhibenda est:ego quoque arguerem, Lucanus non adhibuit artem in poemate heroico: ergo nulla ars est adhibeda in poemate heroico, quod quam sit absurdum nemini dubium

esse arbitror. Dum vero ait,illud certe sibi constare cum omnibus Horatium hic voluisse concludere aut exemplo,aut simili, non recte in re certissima dubia assere interpretationem. Praecegentes enim similitudines aperte declarant, nihil Horatium ab exemplo concludere cogitasse, sed inductione a rebus similibus ad similia. Loquitur igitur generatim de omnibus tibicinibus, qui ad tibiam canebant, no de Pindaro, qui scribebat. Unde etiaadiecittibicen. Quis autem unquam appellatum tibicinem'ia Pindarum, aut poetam alium quempiam aut inuenit aulaidiuit Nunestis est)Sine praeceptore sine doruina ,sine exercitatione dicere ego mira poema ta pango,etsi eorum componendorum ratione a nemine unquam perceperim.& hoc est quod indignatur Horatius , suique temporis poetas reprehendit. Nune Ad disserentiam veterum poetarum, Graecorum scilicet, ut Homeri,sophoclis,Euripidis,qui naturae artem&exercitationem adiungebant. Mira poemata Mira suo

ipsorum iudicio,non autem eorum, qui optime de poe-

247쪽

DE ARTE POETICAmatis poterant iudicare.Haec aute & quae proxime ver ba sequuntur ex eorum qui haec iactabant, persona dicta sunt. Occupet extremum scabies) Putabam enim modo non essent infimi & extremi,se esse summos: quod aliter iudicandum est,ut supra diximus.Hoc autem ad puerorucurrentium morem dicitam est, qui ultimo & extremo in cursu scabiem imprecabantur. Mihi turpe relinquies) Id est, extremum in cursu & vltimu remanere, quod ad eundem morem dictum est. Et turpe est fateri m- scire quod non didici Quod ignorantia: ess est & ptincipium, clim is sapientissimus Appollinis oraculo iudicatus sit, qui se hoc unum scire, quod nihil sciret, assirmauerit. Quamobrem maiori in errore versatur, qui praue pudens, ve supra dixit Horatius de eadem re, dis simulat ignorantiam , quam qui capi morbo affectussi, morbum tamen celat, seque minime curandum medico praebet. Nam ex hoc corporis, ex illo animi interitus prouenit.

Vt praeco, ad merces turba qui cogit eme duos Fentatores iubet ad lucrum ire poeta, Diues agris,dives positis infenore nummis.

Si dem est Pnritam qui recte ponere psit, Et podere leui pro paupere eripere atris Tirdius implicitum, mirabor sistet it er-

noscere mendace,derumque beatim iamcu.

I seu donaris,seu quid donare doleo mi,. Nolito aduersius tib adtis ducere plenum. Laetitiae:clamabit enim pulchre,bene, recte,

Palle et super his,etiamstillabit amicis

Ex oculis rorem, habet, tundet pede terram:

Vt qui conducti plorant in funere, dicunt,

248쪽

Erociunt prope plura dolentibus ex an

Deriser )ero plus laudatore mouetur. Reges dicuntur multis drgere curullis,

Et torquere mero, quὸ er 'exisse laborent, An si amicitia dignus,se carmina condes Nun qua te fallant animisib vulpe lateres

Persistens adhuc in malorum poetarum reprehensione, Pisbnes admonet, ut adulatores maxime vitent. Nam melius est, ut dicebat Antistenes, in coruos, quam in eos incidere. A corvis enim non comedi nisi mortuos,

ab adulatoribus etia vivos deuorari existimabat. Nemionemque adversus quos scripserit iudicandos admittant, nisi optime cognitum atque perspectu: sed in hac re potius reges imitentur,qui tape in couiuiis ingenia homi nil vino explorare,& quasi mores ipsoru extorquere solent, antequam in suam amicitiam quenquam recipiat. Est aute sensus: poeta diues & positis nummis in scenore iubet assentatores ire ad lucrum, non aliter, quam soleat facere prsco,qui cogit turba ad merces emendas .si vero est eiusmodi, ut qui recte ponere possit unctum, id est, coenam unctam & lautam,& qui possit spondere pro leui paupere & eripere atris litibus implicitum,mirabor si sciet iste poeta expositive beatus internoscere, hoc est, cognoscere quae sit differentia inter amicum mendacem& fictum S inter amicum verum :quasi dicat,minime ab adulatore verum amicum dignoscere poterit, cum sie in ea re veros amicos & voce & vultu & motu corporis &collachrymatione denique ipsa imitentur, ac simulent

falsi isti adulatores.Atque hoc est quod ait,nu qua te falis Iant animi sub vulpe latentes, quod difficillimu semper habitum est. Quamobrem hortatur, ut nemo iis laudatoribus fide habeat, quos ipse iam suis muneribus d liniuerit. Vt aco Poetas huiusmodi praeconibus com-

249쪽

DB ARTE POETICA parat,quic sim primam incipiunt altiori voce, ut solent,

pretia mercium pronunciare, tunc omnes ad eos cocuriarunt: sie isti clim aliquid composuerint, idque assentatoribus significauerint,tunc frequentiores omnes ad eos coeunt, quemadmodum turbas ad merces emendas iam diximus. Is autem praeco dicitur, qui edicta magistratuu& pretia rerum in publicis venditionibus sublimiori voce praedicat. lucrum) Multa enim assentatoribus largiebantur,ut vestes tritas,& reliqua huiusmodi, ut significat etiam in Epistolis. Diues agris Quod attinet ad possessiones agrorum. Postis infanore nummis Quod attinet ad numeratae pecuniae rationem. Si vero

es) Si vero est, inquit, Horatius qui praeter dona scilicet etia possit ponere unctum, hoc est, coenas lautas & conauiuia praebere, & possit spodere leui pro paupere & eripere atris litibus implicitum, mirabor si iste beatus sciet

internoscere mendacem amicum, hoc est, adulatorem,& amicum verum,alterumque ab altero distinguere.Noimmerito autem miratur Horatius. Nam dissicillimum est hoc discernere,cum & gestu corporis & voce & vultu veri amici imagine adulatores praeseserant. Hos eosdem Martialis deridet dum ait, ,, Mereatur alius graude insanum sopbos. Et his similem Pomponium,

is Non tu Pomponi,coma diserta tua est.

Fouere muctum J Conuiuium scilicet unctum & lautum. Hi spondere leui pro paupere ) Fideiubere & in , stipulation repromittere. Erat autem sponsio in iudiciis, dum inter atiorem 3c reum mutua intercedebat stipulatio certar pecuniae, ni res ita se haberet ut diceretur: ubi qui sponsionem offerebat dicebatur sponsione prouocare,qui admittebat restipulari. Spondere leui pro pauo pere) Hoc est,pro aliquo tenui paupere cautionem praestare & fidei ubere. Mendaeem amicum ) Adulatorem. Amicum enim se esse simulat, atque ideo mendax amicus id est,fallias amicus ab Horatio dicitur:siue mendax. quia ea laudat, quae sunt maxime vituperanda. zeus δ

250쪽

INTERPRETATIO. Iste probus vir, qui sit diues agris & positis In scenore

nummis. Eadem elocutione utitur saepistime Plato, ut in Philadibo & in Theleto, de alibi ide Horatius. Sive quia se beatum existimet,clim audiat se ab adulatoribus undique commendari. T. eis donaris) Pisonem admonet, ut minime hoc genus diuitum poetarum imitetur, nemi-ndinque vel iam pransium, aut donatum ad suorum carminum emendationem admittat . Neque enim poterit ille non vehementer laudare, etiamsi vituperanda videantur.Vnde in Epistolis reddit rationem, quare a pluribus priuatim laudetur, publice ab iisdem vituperetur. Quia,inquit,

, , Non ego ventos plebiss gragia ueuoris Impensis eaenarum O tritae munere vestis. Plenum utilia) Ex datis muneribus. Clamabis eukripulabre bene,re Te Ratio, quare no sint ij quibus aliquid donauerimus, ad emendationem nostrorum carminum admittendi. Quia non poterunt, etiamsi vituperanda videantur,non summopere commendare, ac sublimiori voce non dicere pulchre,bene,rectE. Dicit aute, clamabit ad maiorem laetitia 'nificandam, exprimendumq; illud o pulchre, o bene, o recte. Hoc verὰ quod attinet ad vocis pronunciationem. Pallescit superbis signurn

reuerentiae& admirationis. Hoc autem quod attinet ad vultus moderationem. AE tiam Jabit amicis ex oculis rarem Fingens se offundere etiam lachrymas prae nimia laetitia. Ita enim solemus aliquandor cuius rei causam sapieti sit me affert Massius philosophus in eo tractatu, qui de ridiculis inscribiturAllud vero, etiam, habet maximavim,ac si diceret,quasi quae fingi minime potant. Atque ideo maiorem difficultatem ostendit discernendi & cognoscendi adulatoris,clim etiam pro voluntate paratas habeant lachrymas,quae animos hominum maxime fallunt atque decipiunt. Vnde Troianos a sinone fictiet Iachry mis illius verbis fidem adhibuita scribit Virgilius.

Hoc autem quod attinet ad oculorum moderationem, quorum tum intention tum remissione, tum coniectu,

SEARCH

MENU NAVIGATION