D. Christiani Gottlieb Ludwig ... Institutiones therapiae generalis praelectionibus academicis accomodatae

발행: 1785년

분량: 205페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

narinus applicata & ori ingesta juvant, praeterea tamen corpuS undique pune trisnt, ex subtili vegetabilium & animalium halitu petuntur. Particulae eorum volatiles vel a natura ipsa elaborantiir &coguntur , vel in his & quibusdam mineralibus, delitescentes , arte chemica evolvuntur & adunantur. Hac igitur ratione coi pus stibito penetrant &grate afficiunt viresque ejus instaurant. g. 6 . Haec medicamenta, quae a languido humorum circulantium motu indicantur , tum potissimum valent, cum , humoribus libere fluentibus , deficientes solidorum vires pulsu debili se produnt. Cum igitur humores vel ex pituitosa indole , vel inflammatoria diathesi languidius promo intur , tum vel parcius vel prorsus non adhiberi debent , quoniam solidorum vires tantum augent , nequa tamen humoribus mobilitatem conciliant.

Vapor tenuis e foliis , foribus & fructibus,' in quibusdam plantis adeo fragrans est , ut corpusi, languidum sua vi excitet & reficiat. Μellia sae folia, rosae floros, citri & aurantii sores &ὲ cortices , ex tot plantis odoratis exemplo nobis

32쪽

sint. In iis tamen corpori applicandis caveat medicus , net nimis odoratae caput grauent dctemulentiam inducant, neque idiosyncrasiae aegrorum contrarias seligat. Florum lilii albi, soliorum juglandis & aliarum graveolentium plant Tum vapores molesti & noxii sunt. g. 66. Nonnulli ex his vaporem adeo volatilem spargunt, ut mox in auras avolet, nec arte chemica

colligi possit, ex aliis vero aquae' destillatae & olea essentialia 'eliciuntur , quae in externis interntiaque remediis adhibentur, & nervosum systema grate assiciunt. Tanta plantarum , sale volatilioleois scatentium , in materia medica recensetur copia , ut in aquis & oleis destillatis nec non in balsamis , eleosaccharis aliisque medicamentis compositis exempla plura prostent.

Fermentatio , quae, motu intestino excitato ἰoleose salinas partes aquosis iungit. & inflammabile aquae intimius immiscet , semper quidem explantarum partibus non rodoratis volgille producit, tamen hoc ex odoratis magis essicax est v. c. spiritus rosarum & serpilli. In analeptica enim indole ad spiritum rectorem seu specificam vim vegeta-biIium attendendum est. Spirituosum ipsum con-eentratum stimulat & siccat, ideoque noxium est. g. 68. Si ad fermentationem primam seu vinosam xespicimus, cerevisia quidem nutrientes particu-

33쪽

las cerealium spirituosis junctas offert, hoc enim

potus genus, dummodo bene praeparatur , ad Cain diaca referri potest. Excellunt tamen vina bonaeandolis, quae grato sapore & odore praedita, terrae, in qua crescunt, & sermentationis bonitate se Commendant , 'grataque analeptica vi pollent. Quemadmodum enim vina generosa solo odoro lapius reficiunt, sic haustus eorumdem nervorum vires instaurat. Cave tamen , ne nimis spirituosa Vina , humores commovendo , aestum excitent.

g. 69.

FermentatIo altera , quae acetosa dicitur, acidum vegetabile attenuatum & concentratum aquae

iungit. Acidum naturale citri & quorumdam planearum succi exhibent , ab his parum differunt aceta bene elaborata , quae spirituoso suo halitu aegrum grate mciunt. Vis tamen analeptica ac dorum Ionge major esse solet , si cum floribus aliisque plantarum partibus digesta fuerint. Acida haec in multis morbis , qui aestu & putrida resolutione aegrum consciunt , cum fructu propi

nantur.

vehementius agunt, simili tamen modo ut vegetabilia debilitati ab aestu medentur , putredini restant , & solida non nihil roborant, sanguinem non cogunt , ad lymphae vias vix penetrant, ide que coagulum inflammatorium lymphae non solvunt, attamen, imminuto calore, ulteriorem

ejus genesin impediunt. Adhibentur etero diluta inia spiritui

34쪽

linitiaris florum , porro in spiritu sulphuris peccampanam , praecipue in julapiis anasepticis.

Vitriolicum tamen hoc acidum & alia mine. talia effcaciora fiunt si digestione & cohobatione cum optimo spiritu vini combinantur, & , ut ch mici dicunt, dulcificantur. Spiritus vitrioli dulcis, qui inter nostros liquor anodynus mineralis ΗΟF-ΜANNI appellatur , & aliis quoque nominibus insignitur , spiritus nitri & salis dulcis vel per se , vel eum oleis plantarum essentialibus conjuncti, summo jure optimis medicamentis analepticis

accensentur. ς

Et aleatina volatilia, ut sit alcati ammoniacale ve sal volatile cornu cervi cet. vel spiritus alcatini volatiles in refiacta dosi exhibita, vel naribus applicata, ut cardiaca , vires nervorum instaurant. Haec veto caute adhibenda sunt , cum frie cal rem augeant & caput gravent. Tutius sorte propinantur liquor cornu cervi succinatus , quippe qui ex spiritu vel sale cornu cervi, & spiritu vel sale succini, quorum acida indoles est , spiritum via tilem medium exhibet nervos incitantem.

35쪽

Cardiaeis his medicamentis alia quaedam specifica , subtilissima particularum indole praedita annumerantur. Ex vegetabili regno . camphora , benetoinum , styrax & varia gummi saponacea , imprimis asa stetida 3 ex animali , castoreum , mos chus & gibethum; ex minerali, succinum & ambra. Haec omnia per se , vel aliis medicamentis parva saepe dosi juncta , nervina & vires reficiente indole pollent , dummodo idiosyncrasiae aegrorum & morbi temporibus recte accommodenturi

Dubium quidem est, utrum medicamenta ha tenus commemorata in fluido nerveo tantum , an in fibris quoque medullaribus vim suam exserant. Sed alia , quae plus minus cutim irritant, non nihil inflammant , & post' serum acre alliciunt & evacuant , rubefacientia & vesicatoria , magis stimulantia & nervos incitantia disi merentur. Etsi vero de illis alio loco propter seri aeris irritationem fusus dicturi sumus, huic tamen indi

36쪽

Indicantur vero a viribus aegra depressis , a materia acri stagnante & immobili , tum scilicet ,

cum humores simul resolvendi sunt. Vol tiles enim v. c. piperis & finapi partes, aromaticas & nasturtinas , acido aceti solutas , quo dammodo in humores penetrare , cantharidum effectus in vesicatoriis emplastris abunde probat , stimulando autem potissimum suam vim exserere , ex eo patet, quod languentem naturae vim incitanda circulatione & iussione humorum iuvant.

37쪽

INDICATIO CAUSSALIS.

quidem morborum occasionalibus expossiti , viribus tamen vitae eas superant, imprimis si cons-liis medicorum diligenter regantur. At subindo in multis cauis praedisponentes non adeo celeriter transeunt, sed corpori inhaerentes initia momborum faciunt. Pathoi. g. Ioo. seq. Tum igitur potissimum , cum morbus ipse increscit, de his causis removendis llicitus est medicus & indica tionem causalem , quae & prophylactica seu praeservatoria dicitur , animadvertit.

g. 77. Redit vero haec indicatio ad quatuor capita: rad disquisitionem & correctionem errorum diaetae , ut cau*rum occasionalium leviorum , a ) venen rum , ut vehementiorum , s 3 plethorae , & Cacochymiae , ut causarum praedisponentium. Hoc medici officium in morbis avertendis , & ab initio coercendis summe necessarium , nunc ante indicationem curatoriam describendum est.

38쪽

CORRECTIO ERRORUM

rerum. sex non naturalium in quarta physiologiae parte sve diaetetica tradidimus ; in disquisitione causarum pathologica vero Pa ,si. g. IOO. sqq. . damna ex neglectu earum oriunda annotavimus et nunc de sanitate , accuratius observatis regulis disteticis , restituenda , sigillatim agendum videbatur. Sed quoniam harum rerum tardiosa repetitione molesti esse nolumus, cuivis ea privatim repetenda permittimus , & de correctione err tum diaetae nonnulla in universum monemus.

peccant , non morosus sit, sed eos opportuno tempore ita *oneat, ut, de iis convicti, lubenterfectantur , & noxas , a neglectu oriundas cognos cant & evitent. Nec universales esse regulas diaeteticas arbitretur , sed erroribus , ex consuetudine familiaribus redditis , non nihil concedat, ut eos nisi aperte noceant, sensim corrigat , imminens vero ex iis sanitatis damnum , severa admonitione ostendat & avertat. g. 8O.

39쪽

. PARS III. INDICATIO

g. 8O. Diaetae errores aegrotis , imprimis gravi morbo decumbentibus , & in vitae discrimen deductis ,

a medico non acriter ut morborum causae exprobrandae sunt, ne timidi & desperati reddantur e morbo autem imminuto vel superato , gravitatem nuperorum errorum iis serio ostendat, & cauti rem diatam suadeat, ne , novis causis admissis , morbus non nihil suppressus iterum increscat , aut dissipatus denuo excitetur.

In hoc etiam ossicio exequendo prudens. sit ,& animi propensionibus aegrorum , suae curae traditorum , censuram diaetae accommodet : Si enim durius iis imperat , celant saepe errores, nimia vero. lenitate moniti , damnum non nisi experiundo intelligunt.

s. 82. Nullius curam suscipiat medicus, nis vitae anteactae conditiones , quantum quidem rescire licet , probe disquisiverit. Imprimis vitam amicorum , qui ipsi continuam sanitath curam committunt, attendat, eamque tali diaetae subjiciat, quae non solum morbos aversura , sed etiam , oriundos protinus coercitura videatur. Opproorio est medicis connivendo & , errores diaetae nonnunquam approbando , amicitiam eorum , qui genio indulgent , captare , dc causu graviis morum morborum incurius fovere.

40쪽

CAUSSALIS.

Etsi vero in ipso morborum decursu errores diaetae cessant, ideoque eorum pervestigatio minus necessaria videtur , serio tamen & semper ad diaetam aegri respiciendum est , quae inter praestantitasma remedia numeranda est. Ualet autem ubiquo illud , diaetam accuratiorem omnibus suadendam . tamen genio morbi & symptomatibus praecipula accommodandam esse. Nos vero , qui de singulis hic agere non possumus , medico , ad aegros accedenti, in primariis doctrinae capitibus indicabimus , quid attendi mereatur.

Μorbi a vitiato aere oriundi vel aucti, praeeipue exigunt, ut aeger in puriorem aerem deseratur, vel noxius corrigatur. Hanc ob caussam ventilatio& tenovatio aeris in cubiculis aegrorum crebrioe opus est , & ingrato putridoque halitu nocentes res omni cura removendae. Corremo aeris petvapores medicatos non quidem intermittenda est eo tamen respiciat medicus , ut indolem depravatam aeris non solum mitiget, sed mutet.

Caloris & frigoris gradus circa aegrum ita moderandi sunt, ut, si fieri possit, etiam thermometro justa aeris temperies desiniatur , nisi paulo majus unius & alterius incrementum ad curatio . nem morbi requiratur. Ad has leges non solumeubiculi disquisitio ordinanda est , sed stragula etiam ita collocentur, ne aeger ex aeris vicissitudi

nibus detrimentum capiat. -

SEARCH

MENU NAVIGATION