D. Christiani Gottlieb Ludwig ... Institutiones therapiae generalis praelectionibus academicis accomodatae

발행: 1785년

분량: 205페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

obess motus corpo is , etsi maxime necessarius . dissiculter peragitur ; frictio , quae plethoricis a debilitate salubris est, in obesis vix idoneum ple-

thorae remedium est. g. 137. Animi tranquillitas & moderatus labor plecto ram saepe alunt, major tamen contentio cogitandi S laborandi vires excitat & superfluos humores

dissipat, imprimis si victus ratio & vicissitudines Iaboris ac quietis recte dividantur. Vehementes animi affectus plethoricis obesis parum , sanguineis vero & iis qui a debilitate tales sunt, valde

nocent.

g. 238. Quicquid secretiones corporis serosas auget, 3d semper sanguinis & humorum copiae detrahit. - Sudor corporis motu & interdum medicamentiseraeitatus , plethoricos obesos magis levat, quam alios , tamen, si nimius est, fluidissimam humorum partem subducendo , ad cacochymiam & obstructiones minimorum vasculorum disponit. Purgationes alvi per drastica adeo medicamenta pletho ici obesi interdum ferunt, antiphlogistica tamen laxantia ex tama indis , manna & salibus , sed , rhabarbaro interdum addito, aut si leniorasnt, etiam repetitis vicibus exhibita , magis conveniunt Haec & similia etiam pletholicis veris &

debilibus propinari possunt. - CAPUT

62쪽

C Mochymia , quae depravata humorum mixtio est Pathol. 3 . seqq. ad curatoriam indicationem magis pertinere videtur ; quoniam autem& in sanis dispositio ad eam augendam observatur .& hi , sanguinis & humorum incipientes depravationes a medicis in curationibus vernalibus taautumnalibus mitigari postulant, de iis hoc loco in universum agimus. Μonemus tamen , in his nihil certi esse , cum depravata humorum indoles cujusvis corporis sigillatim examinanda sit. g. I O. Si quis praecipuas sani hominis functiones, prε, virium ratione , sine languore & cum aliqua constatantia efficit, tamen maculae & pustulae curaneae& faciei, imprimis circa palpebras & Iabia coloe lividus, sanguinem & humores peregrinis & male mixtis particulis inquinatos esse ostendunt, tum ejus vitae ratio & praecipui diaetae errores, crebrius commissi, a medico diligenter investigentur , α Hs sollicito evitatis, univaria humorum dyser sia diluentibus ita sorrigatur x ut perrerim ,

63쪽

PARS III. INDICATIO

& noxiae . particulae per varia colatoria em a

veantur.

g. I I. Primaria quidem cuia , diaetae errores corria gens, 78 maxime dissicilis est , cum varia vivendi ratio , imprimis victus diversitas cui plures adsueti sunt vel ei adsuefieri tenentur , accuratam caussarum investigari em vix admittunt. Nisi Vero hac ex parte medicus amicorum suorum sanitati prospiciat, depravatio humorum nunquam penitus tollitur, sed levissima initia ita per annos increscunt, ut tandem acuti morbi , si ingruunt, agrius tollantur aut pessimi morbi chronici subinde generentur. Medicus igitur in examinanda corrigenda labe , humoribus inhaerente , semper cum cura versetur. g. ΙΑΣ.

Humorum dyserasia diluentibus quidem pretreia pue corrigitur , sed spissitudo eorum & varias acrimonia praeterea blanda resolventia sostulat. Hinc vernali potissimum tempore , ubi humorumi circulatio & blanda perspiratio aere puriori adjuvatur , infusis & decoctis quamlibet cac hymiam temperare & delere possumus.

Ideo infusa calida plantarum leniter amarica tium & aromaticarum , oreo sies, scordii, vero, mcae,

64쪽

nicae , betonicae cet. bis diebus singulis, vel ptisanae leniter resolventes '& acrimoniam demulcentes , ex radicibus chinae, sessapaxillae , scorZonerae, foeniculi cet. una cum potu ordinario ; vel succi plantarum vernalium , taraxaci , cichorei . iisderae terrestris , bellidis cet. cum sero lactis veliusculo tenui per . aliquot hebdomadas matutino tempore propinentur , strictiori diaeta simul commendata.

g. 1 l. Aqua pura frigidiuscula, humores spisses &acres quodammodo quidem diluit, cacochymiamtamen omnem non immutat, ut multi arbitrantur , qui eamdem, ut medicinam universalem , commendant intemperatius enim hausta , tandem omnem humorum elaborationem impedit ,& tenuitatem eorum , tandemque solidorum siccitatem relinquit. Dissuadeant etiam medici nimium calidorum infuserum dc decoctorum usum ; etsi enim acres qilaedam particulae, tamen& blandae gelatinosae simul auferuntur , & , sudoribus nimiis excitatis' solida ultra modum relaxantur. Sudoribus calidiore medicamento motis, succi plena corpora interdum sublevantur, exsucca maxime laeduntur. g. I s.

Alvus libera semper servetur , vel diataeonvenienti adjuvetur ut acres & noxiae partiaculae , per universalem hanc corporis cloacam , deriventur , nec sanguinem & humores inficiant. Etsi enim alvus stimulantibus medica-- . D s menti

65쪽

mentis non semper sollicitanda est , cum crebriora & valida laxantia & humores nimium ad intestina alliciant , & horum robur destruant , non incongruum tamen judicamus, vernali tempore , lenioribus laxantibus prophylacticis, cui libet homini convenientibus , alvum movere quo haec corporis excretio juvetur.

66쪽

INDICATIO CURATORIA.

Yd amplissimam , sed praecipuam therapiae par

tem nunc accedimus, cum vitia in solidas & fuidas partes, vel in has conjunctas inducta, corria gere suscipimus. Etsi vero in corpore composto, cujus vita in actionibus mutuis solidorum & fluidorum consistit, suiniones laesae semper, & in me dela simul attendendae sunt; docendi tamen muneri satisfacere non possumus , nisi , Correctione solidorum & fluidorum praemissa, ad morbos compositos considerandos progrediam . .

Hoc vero ordine progredimur ut primo solidorum & postea fluidorum vitiis medendi rationem proponamus , deinde morbos quosdam gen rates compsitos ex motu humorum 'perverso &obstructione vasbrum & viscerum pendentes r movere tentemus Dum vero in his corpori aegroto inducendis mutationibus , saepe recte progredi non possimus , nisi vel saburra ex primis viis , vel sanguis & serum ex secundis viis evacuentur ,& has evacuationes describere, & omnia ad praxinspecialem dirigere convenit.

67쪽

tur , fluida primum confideranda erant, tamen cum earum elaboratio a solidorum vigore pendeat, ideoque vitia solidorum , in corruptionSisi idorum declaranda, ignorari non possint, in re , quae in orbem tandem redit, definienda ita versabimur , ut in solidis ripiditatem et stricturam, postea relaxationem & debilitatem , tandem c-tinui laesionem examinemus.

r 9. Solidorum rigiditas. Pathoi. g. sa O, is fibris, vasis & partibus inde compositis , praecia pue strictiore corporis habitu , & fluidis parcis , densis cognoscitur. Cholerici ideo, magis tamen melancholici, senes , & a morbis gravioribus imprimis spasticis convalescentes, hoc solidorum viti

laborare solent. .

68쪽

vis pendet, qui per caussas validas irritantes , ad involuntarias , dolorosas , alternas aut continuas contractiones fibrarum muscularium essiciendas disponuntur. Haec cum rigiditate aliquam similitudinem habet , & nos praecipue ad specifica nervis amica medicamenta attendere jubet. g. Is I.

Cum in rigidis corporis fibris partibusque eo

respiciendum ut, ut cohaerendi nisus, in particulis, fibras componentibus, imminuatur, hoc autem in machina corporis composita non effci possit, nisi ad fluidas partes simul respiciamus per quas solida mutantur , indicationes Curatoriae sequentes sunt. Sub aequali & rru derato corporis motu fluida diluantur , & blande resblvantur , sic enim partes solidae humectantur & non nihil emolliuntur. Stricturam nimiam fibrae antispasmodica com-

pescant.

s. Quemadmodum autem praecipua rigiditatis caussa, in motu nimio posita est, sic quies , in te 'posito motu moderato , iis , qui ex rigiditate labo

rant , praecipue convenit. Praeterea antem, hae diaetae regulae accurate observentur. Somnum ,

qui eos fugit, omnibus modis alliciant, & foveant; in aere temperato, magis humido, quam sicco, magis frigidiusculo , quam calido , versentur ; animi affectus , imprimis vehementiores, sedulo compescant

69쪽

scant. His praecipue auxiliis blanda & aequalis sanguinis humorumque circulatio & elaboratio con-krvatur , ex quibus corpori humectatio & aliqua nutritio partium conciliatur.

In victu iuscula tenuia ex carnibus bonae notae , cum oleribus recentibus , mollibus , resolventibus , scorgonera , cichorio , spinacia, asparago , nec non farinaceis cerealibus cocta , eligant: sed iurulentum spissum & multo magis viscidum animalium & vegetabilium , quod spitas nimis h mores , rigiditatem non temperantes , offert , fugiant. I. Is . Potui aquoso omnis fermentatus est postpotanendus , interdum tamen ob ventriculi stimulos Consuetos admittendus ; sed nimis spirituosus Mimprimis concentratum spirituosum interdicendum est. Potu calido interdum, utantur, sed non abutantur , & ptisanas cum farinaceis et resolventi bus radicibus, crebrius quidem , sed semper parcados hauriant. Sero lactis dulci vel leniter acescente refrigerentur , & interdum emulsionibus , ex amygdalis dulcibus, semine papaveris cet. paratis,

utantur.

g. Ibs.' Diluentibus autem in potu propinatis , ita gantur suo modo accommodata resolventia , salia nimirum , nitrum , liquor terrae soliatae tartari cet

70쪽

vel succi amari plantarum lactescentium , gummi saponacea varia sub forma , quo , densitate knguinis nimia resoluta , hic meabilis reddatur , diluentibus facilior ingressus in humores , & in his aequalis distribiitio concilietur , quibus universa relaxatio efiicitur. g. Is 6. Sed de his fusius , cum viscidi resolvendi modum describemus , nunc tantum monemus , leni alvi ductione interdum rigidum & siccum intestianorum habitum corrigendum esse , & cum olea pressa vel nimium relaxent vel rancidum generent, acida lenia in cremore tartari , tamarindis &manna illis meliora esse. g. III.

Cum vero fibrae, rigidiores jam factae, & can . les, symphysi coaliti , Pathot g. 61. in senibus

praecipue ita mutari nequeant, ut humoribus ubique pervii sint, relaxationis effectus , qui comm moratis auxiliis obtinetur , humectationem tantum inferre videtur , per quam particulae tenues, OleO- aquosae, emollientes , aliis densioribus interponuntur , ut fibrae , ad aequalem cohaesionem &moderatam elasticitatem non reducendae , flexiles

modo fiant, & fluida inde blandius promovea tur , nec nimis densentur. g. Is 8.

Simili ratione & externae partes, ut cutis,oontextus cellulosus & subjectae membranae ligw

SEARCH

MENU NAVIGATION