Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

8 suasio prooemialis adhaeret: imo ideo solum evidentia ex igitur ad persectionem scientiae , quia per eam juvatur intellectus, ut facilius , & citius verum a tingat; si certiorem, ac immobiliorem habeat veritatis assensum. Unde si absque evidentia haberi possit talis certitudo,sine illa etiam obtinebitur vera, de essentialis ratio scientiae. Cum ergo Theologiaviostra sit cognitio cedita, &discurrat circa res divinas cum majori certitudine, & firmitate, quam ulla scientia naturalis circa suum objectum, quia reducit conclusiones ad principia revelata, omnem naturalem certitudinem excedentia, est aequivalenter evidens,& licet careat evidentia ta mali, quam Philosophus ad scientias natura . Ies videtur requirere, habet tamen eviden- etiam virtualem sitam in certudine,qua omnes alias scientias superat, & radicalem, seu apibtudinalem,quia postulat conjungi cum lumina gloriae, & scientia beata , cui subalternari postea dicemuS.

Dices, non datur scientia de singularibus, di contingentibus ; sed Theologia agit de singularibus v. g. de Christo, de B. Uirgine, de Antichristo, de similibus, &de contingentibus, puta de peccatis, dc actibus humanis: Ergo non est scientia. iRespondeo , quod licet scientiae naturales non possint versari circa singularia, & contim, gentia, bene tamen Theologias quia scientiae Naturales dependent a lumine primorum Principiorum , quae versantur tantum circa universalia , & necessaria et Theologia vero dependet a lumine supernaturali fidei ,& divinae revelationis , quae ad singularia v& contingentia se extendunt . Alias obj

etiones vide in Clypeo Theologiae Thomi

sticae . . -

12쪽

De natura , O dotibua ThAlogiae . '- Dico secundo, Theologia nostra subaltera natur scientiae Dei , & beata um . Ita in

Tho. hic art. h. in corp. ubi sic discurrit: Duo plex est siccntiarum genus ; quaedam enim sunt, qua Proeesine ex tamine naturali intellectus , Mi inrithmetiea , Geometria , ct hujusmodi et quaedam vero sunt , quae procedunt ex princi piis notis lumine siserioris sientiae , sicut Perspectiva procedit ex principiis nolificatis per Geomiariam , ct Musiae ex Principiis Per rithmeticam notiae, o hoc modo faera doctrina est scientia, quia procedit ex principiis notis tum ne superioris silentiae , quae scilicet es scia, . entia Dei, O Beatorum. Quibus verbis ape

te docet, Theologiam nostram subasternari scientiae Dei, & Beatorum, sicut Perspectiva subalternatur Geometriae, & Musica Arith

meticae

Ratio etiam id suadet, ut enim aliqua scientia dicatur subalternari alteri, requiritur, resufficit, quod ab ea dependeat quatum ad evidentiam suorum principiorum, & addat o mcto subalternantis aliquam differentia accidentalem s sic Musica subalternatur Arithm ticae, quia ejus principia per eam manifestanis tur,dc supra numerum, qui est objectum istius, addit differentiam harmonici , seu sonori: Atqui similiter principia Theologiae nostrae, quae sunt articuli fidei, manifestantur per scientiam Dei, & Beatorum, illaque addit supra objectum istius differentiam accidentalem nempe revelationem virtualem, accidentale est enim Deo cognoscibris, quod cognoscatur per lumen gloriae, vel per lumen fidei: Ergo Theologia nostra proprie scientia Dei, di Beatorum subalternatur. Ex quo

Colligitur primo, quod licet Theologia, piovi est in nobis viatoribus, sit vere , di Aib-

13쪽

ro Quaestio prooemialiae

stantialiter scientia,ut conclusione praecedenti ostensum est , non est tamen perfecta scientia, seu non habet itatum perfectum, & cot naturalem, sicut puer, licet sit substantialiter homo, non est tamen homo perfectus ob defectum usus rationis, & libertatis Ut enim scio entia subalternata habeat ita tum perfectum, di connaturalem, debet esse coniuncta cum sub alternante, Nab illa habere evidentiam actualem suorum principiorum. Unde Div.

Thomas quaeli. I . devcrit. art. s. ait, quod omnis scientia in visione rei prasentis perseisur . Atqui Theologia, prout est in nobis viatoribus,non eli conjuocta cum scientia beata, cui subalternatur, unde ab ea non accipit evidentiam suorum principiorum, sed per accidens dependet a fide, gerente vices luminis gloriae: Ergo non est in statu perfecto, de sibi

connaturali.

Colligitur secundo, Theologiam nothram remanere in patria s tum quia omnis scientia sub alternata petit naturaliter conjungi suae subalternanti, ut ab ea pexficiatur, atque illi manifestentur principia , quae credit. Tum etiam,quia Theologia nostra non est essentialiter obscura, sicut fides , sed per accidens ,

ratione status, quem habet in nobiS viatorrobus, in quo regulatur per fidem, & cognitionem obscuram . Unde transit de obscura in evidentem, quando homo mutat statum viatoris in statum comprehensori S: Sicut ad veniente visione beata , charitas viae non

excidit , juxta Apc stolum , sed transit alibera in necesiariam , quia libertas non est de ejus essentia, sed modus quidam accidentalis conveniens ei per accidens, d rationesiasus viae.

Confirmatur: Dona sapiesulae,& scientiae. licet

14쪽

De nat tira , em dotibus Theologia . rrlicet prout sunt in nobis viatoribus, depen, deant a fide , & per illam regulentur , nihilominus remanent in patria ut docet S, Th. r. h. q. 68. art. 6.Quidni ergo pariter Theologiano ra poterit remanere in patria, quamvis hic per accidens pendeat a fide, & cognitione obscura 3 Unde tritum est illud Hieron. in

epist. ad Paulum : Disamaes in terris talem sientiam , quae nobiscum perseveret. in caesis .

Cum ergo Apostolus ait r. ad Corinth. 13. quod in coelo unguae cessabunx , em scientia destruetur , hoc non debet intelligi de destructione quantum ad substantiam, sed solum quantum ad modum obscuritatis,& in evidentiae, quem nunc habet, vel quantum ad mota dum operandi imperfectum , scilicet per conversionem ad pham mala, & species a rebus acceptas, qui nunc ei convenit g ute que enim hic modus cognoscendi in patria destruetur, quia, ut docet D. Thomas super hunc locum Apostoli, conversio ad phantasimata tunc non erit de necessitate . sed ex

electione. .

Dico tertio, obiectum formese quod The logiae esse Deum, rationem vero tarmalem sub qua , esse revelationem virtualem , ad

mediatam

Prima pars probatur ratione D. Thom hieart. 6. Illud dicitur objectum sermale quia alicujus scientiae, quod ab ea principaliter quaeritur, & ad quod reducuntur caetera mnia, quae in illa tractantur: Sed cognitio Deirr se primo q uaeritu r in Theologia cum lini ut nomen ipsum sonat, fit conuderatio, vepsermo de Deo, Iehusque divinis: item qua cumque in ea tractantur, aut sunt ipsemet Deus, aut ad ipsumreducuntur ,. ut proprieta

15쪽

it aestio prooemialis

ictus ad causam, sicut creaturae ; vel ut me dia ad finem, sicut actus humani, virtutes , leges, gratia , incarnatio, & sacramenta et

Ergo Deus est obj ectum formale quod The

regiae,

Confirmatur ex eodem S. Doctore ibidem: Idem est objectum principiorum , & totius scientiae , cum tota scientia contineatur in Principiis : Sed Deus est objectum princiis piorum Theologiae, nempe articulorum fidei, cum enim fides sit virtus Theologica, Deum Aut proprium objectum respicit, ut dicemus in Tractatu de fide: Ergo Deus est objectum

Theologiae, non quatenus salvator, ut vult Durandus, nec quatenus glorificator,ut Gregorius, sedsecundum se, ut S. Thomas loco citato, dc alii communissime docent s multa enim tractantur in Theologia , quae quidem Deo secundum se conveniunt, modo supraeiplicato, non tamen praecise ut salvatori,vel

glorificatori.

Quod vero ratio formalis sub qua Theolo.giae sit revelatio virtualis, & mediata, ex eo constat, quod Theologia est habitus distinctus a fide, &metaphysica, aliisque scientiis naturalibus, &quasi medius inter illas: a qui non posset ab illis distingui, nec inter eas mediare, nisi haberet pro ratione formali sub

qua revelationem virtualein, & mediatam s si enim ejus ratio formalis sub qua esset revelatio formalis, & immediata, conveniret cum id e , quae nititur divinae revelationi immediatae s si autem non dependeret a revelaotione virtuali, & procederet ex principiis solo lumine naturali notis, non distingueretur a scientiis naturalibus, praesertim a metaphysica , quae Deum considerat ut cognoscibilem

ex creaturis, E luminc naturali intellectus

16쪽

De natura, O dotibus Theologiae. Tyhumani: Ergo ratio formalis Isib qua Themlogiae est revelatio virtualis , & mediata Quod ut melius percipiatur , iobservandum est, aliquid posse dici reve latum duobus modis : Primo formaliter , de immediare, sicut revelatum est, Deum esse trinum , Verbum esse incarnatum . Secundo virtualiter, dc mediate, quando scilicea in re immediate revelata alia virtualiter comtinetur, tanquam effectus in causa , vel ut proprietas in ellantia , quae per discursum deducitur : quo pacto in ista propositione, Christus est homo , haec, Christus est risibilis , virtualiter, & mediate censetur revelatas &hanc revelationem virtualem, & mediatam dicimus esse rationem formalem sub qtia

Theologiae. .

Ex quo colligitur primo, in haereticis non esse veram Theologiam; quia cum in illis non fit fides, non est revelatio formalis, nec vi tualis s unde eorum Theologia est solum fides humana, vel opinio, qua assentiuntur aliquiis bus veritatibus Theologicis ex proprio judicio , aut propriae voluntatis electione, non vero ex motivo divinae revelationis, alioquin omnibus veritatibus revelatis praeberent assensum . .

. Colligitur secundo, Theologiam non comis poni ex pluribus habitibus partialibus, sed esse unum simplicem habitum ad omnes Theo. logicas conclusiones se extendentem, Ita D. Thomas hic art. ubi hanc rationem fundamentalem insinuat: Habitus non distinguuntur, nec multiplicantur, nisi penes distinctionem objectorum formalium, & penes di ve sam rationem, sub qua illa attingunt, ut est communis docti in a Philosophorum et Atqui

17쪽

x suaestio prooemiam male quod, nempe Deum, sub ratione Deitatis, ae unicam specie rationem formalem subqua, videlicet revelationem virtualem,& meis diatam, sub qua attingit omnia objecta partialia, quae considerat: ergo est unus simplex habitus se extendens ad omnes conclusiones contentas intra sphaeram sui objecti: sicut fides se extendit ad omnia credibilia, charitas

ad omnia dili pibilia , prudentia ad omnia agibilia, & visus ad omnia visibilia . Licet

ergo in Theologia dentur plures demon strationes diversae circa diversa obiecta partialia, quia tamen omnes pertinent ad idem objectum formale, non ad diversum, quaeis libet non producit suum habitum partialem , sed prima tantum habitum Theologiae generat, secunda vero illum solum extendit ad diversam conclusionem , & sic de caeteris; sicut anima extenditur ad informandas diversas partes materiae , non additione sui, sed incremento materiae, cui applicatur, vel sicut relatio praedicamentalis fertur ad plures eriminos materiales , invariata manens. Ex quo solvitur praecipuum adversae sententiae fundamentum Dico quarto, TheoIogiam esse habitum e litative naturalem Probatur duplici ratione: Prima est, nullus: habitus eruitative sis pernaturalis nostris acti bus acquiritur, sed a Deo immediate infundi-.tur, ut constat inductione nam virtutes Theologicae, & morales supernaturales,atque dona . Spiritus Sancti non acquiruntur nostris acti--bus, sed a Deo immediate inlauduntur ; A qui Theologia non est habitus infusus, sed a

quisitus studio de labore hnmano,ut experientia constat,docetque expresse D. Th. q. y .

a vis

18쪽

ne natura, ct dotibua Theongiae.

entiam, quae est donum Spiritus Sancti, de Theologiam, quae etiam , ut infra dicemus, habet rationem Sapientiae, quod illa habetur per infusionem , dc de sursum est descendens a Patre luminum, ilia vero studio humano acquiritur: Ergo Theologia non est habitus entitative supernaturalis, sed uat

Nec vaIet, quod dicunt quidam Recentiores, hoc esse proprium, & speciale Theologiae,

quod sit entitative supernaturalis, & tamen nostris actibus acquiratur: Tum quia Theologia supponit fidem, aqua potest causari tanquam ab habitu primorum principiorum: Tum etiam, quia hoc inter virtutes infusas, de Theologiam intercedit discrimen , quod vitaetutes infusae sunt proprietates gratiae, a qua di- manant, subindeque postulant fieri per eamdem actionem, qua producitur gratia, non vero Theologia, cum ista non habeatur ab omnibus justis. Non valet, inquam, haec responsio.. Si enim ex hoc, quod Theologia praesupponas fidem, posset inferri, quod ipsa, etsi entitative

supernaturalis, tamen actibus nostris acquiri possit, eadem ratione dici posset, omnes virtutes morales per se infusas esse a Albus nostris acquisibiles tillae enim praesupponunt charitam tem, per quam voluntas adhaeret fini ultimo, qui se habet in operabilibus respectu electi nis mediorum , sicut prima principia in speculabilibus respectu conclusionum. Ex eadem etiam responsione sequeretur, quod prudentia infusa esset Mibus nostris acquisibilis, cum illa pariter supponat fidem, in qua virtualiter, & tanquam in semine continetur. Fonvalet etiam, quod additur, nam fides, de spes infunduntur a Deo, de tamen non sunt pro Prietates a gratia inseperabiles, cum reperia in

19쪽

, Id . spuaestio prooenitaliae tur in peccatoribus: Ergo ex eo, quod Theologia non sit proprietas gratiae , non recte infertur, illam, etsi entitative supernaturalis sit, non infundi a Deo, sed actibus nostris

Secunda ratio fundamentalis nostrae concluis sonis potest sic breviter proponio Scientiae non desumunt suam specificationem ab obj cto formali quod, nisi prout substat rationi so mali sub quati unde si ratio ub qua alicujus scientiae sit naturalis, illa nequit esse entitative supernaturalis et Sed ratio formalis fus etia eologiae est entitative naturalis: Ergo& ipse habitus Theologiae. Major constat ex communi doctrina Philosophorum, minor vero sic o- έbenditur. Ratio formalis sub qua Theologiae ;illam distinguens a fide,dc scientiis pure humanis , & naturalibus , est revelatio virtualis, ut praecedenti conclusione ostendimus : Atqui revelatio virtualis ( cum includat discursum intellectus humani,& versetur circa principia evelata, non praeci se, & formaliter ut revelata sunt, sed ut subsunt lumini , &solertiae maturali intellectus humani, & prout ex ipsis mediante discursu possunt elici aliquae veritates non revelatar) inta insece,& entitative na- euralis est, & supernaturalis solum extrins .ce, &praesuppositive, in quantum praesupponit principia fidei formaliter revelata: Ergo di ratio formalis sub qua Theologiae. Undetfalsum est, quod dicunt aliqui Recentiores, -discursum non pertinere ad rationem sub quasTheologiae, sed esse puram conditionem apoplicantem principia revelata, sicut ignis per approximationem applicatur combustibilis illud enim pertinet ad specificativum , & rationem formalemsub qua alicujus habitus, quod

ipsum essentialiter distinguit ab aliis: Sed pet

20쪽

De natura, O dotibus TSeologiae . Det discursum Theologia distinguitur essentiaE- ter a fide, quae non est discursiva,sed immediate credit veritates sibi a Deo revelatas: Ergo discursus pertinet ad rationem formalemsuo qua Theologiae. Objicies primo. Specificatio scientia tuni sumitur a principiis , ut docentiPhilom: phi e Sed principia Theologiae sunt super naturalia s sunt enim ipsi arti culi fidei dis ruinae: Ergo & ipsa Theologia supernaturalis

est . . . . , c.

I Respondeo, concessa maiori, distinguendo minorem, principia Theologiae suntlapernaturalia, formaliter, & reduplicative, concindo a virtualiter, nego. Aniculi enim fidei,qui sunt principia Theologiae , non ingrediuntur demonstrationem Theologicam , nisi prout subsunt Iumini naturaIi, & discursui intellinctus humani, quo mediante illuminant cor, clusiones Theologicas, quae in ipsis virtualiter continentur. Unde articuli fidei duobus modis considerari possunt, primo quatenus sunt absolute veri, & prout dicunt ordinem ad primam veritatem revelantem , & sic sunturmaliter revelati , & pertinent ad habitum fidei, secundo, ut dicunt habitudinem ad conclusiones, & veritates non revelatas, quae ex ipsis inferri possunt per discursum intellebetus humani, & sub hac ratione non sunt fomanaliter,sed tantum virtualiter revelati, & spe ctant ad habitum Theologiae , qui proi adhnon est formaliter, & enticative supernatur iis , sed radicaliter tantum, quatenus praesu ponit principia fidei, in quibus tanquam in

semine, vel radice continetur, sicut scientiae naturaliter continetur . in habitu primorum principiorum . Et in hoc sensu D. Th hic arsen

appellat Theologiam, scientiam revelatam, o de

SEARCH

MENU NAVIGATION