Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

18 inaestio prooemialis de divinitus inspiratam. objicies secundo a Certitudo Theologiae,

quae est praedicatum ejus essentiale,supernaturalis est, superat enim certitudinem omnium scientiarum naturalium, ut capite sequenti dicemus r Ergo & ipse habitus Theologiae. Confirmatur: Theologia, ut ibidem osten. demus, est eminenter speculativa, & practi ea r d practicum , dispeculativum, eum sint di L

ferentiae oppositae , non possunt adunari, &eminenter sermaliter contineri, nisi in scien- tia, & habitu supernaturali: Ergo Theologia est habitus entitative supernaturalis . Ad objectionem respondeo negando An- recedens , sicut enim Theologia mediat inter fidem,& scientias naturales, ita de ejus certi-etudo; quare illa neque est pure naturalis , sicut certitudo scientiarum naturalium , neq;formaliter supernaturalis , sicut certitudo fidei, sed virtuallier duntaxat , cum ratio formalis sub qua , unde sumitu r , non sit revelatio tarmalis, & immediata, sed virtu Iis tantum, & mediata; unde talis certitudo

est quidem inferior colitudine fides , sed

superior ad certitudinem omnium scienti

aeum naturalium a . .

- Ad confirmationem dico, speculativum, &yracticum posse adunari, & eminenter tarm alter contineri non solum in scientia supernaturali entitative, sed etiam in scientia radicaliter solum supernaturali:quia illa radicaliter, di virtualiter continetur in fide, quae est eminenter speculativa, & practica, de respicit obieeium infinitum, nempe Deum, qui cumst prima veritas, & ultimus finis, est simul regula speculationis, & praxis. De quo fusius capite sequenti.

22쪽

ne nasura, ct dotibur Theologiae . Is

Praecipuae Theologiae dotes breviter

exponuntur.

DIco primo, Theologia est certior omni

habitu, & scientia naturali et Nititur enim medio firmiori, nempe lumini divinae revelationis, quae certior est, magisque infallibilis, quam media, quibus scientiae naturales innituntur . Unde Augusti T. conficap. s. Dei ins dubitarem visera me ( quae tamen est veritas omnium naturalium no

ti stima, & maxime sensibilis quam e sevira,

quae audivi

Confirmature Asienius primorum principiorum , & veritatum naturalium est a natura nos movente ad illum s assensus autem fidei, cui Theologia innititur, est a motione, & impulsu Spiritus Samsti excitantis piam ameminem ad credendum, ut docetur in Tractatu de fide. Sed Spiritus Sanctus movens nos ad credendum, & assentiendum veritatibus reis velatis, est causa firmior,& infallibilior, quam natura movens nos ad assenium primorum principiorum, & veritatum naturalium s Ergo Theologia habet majorem, & firmiorem cauissam suae certitudinis, quam habitus, & scientiae naturales.

Nec obest,quod Theologus interdum patia, tur nonnullos dubitationis motus, tum circa principia fidei, tum circa conclusiones ex iis illatas, quos non experitur habens scientiam naturalem, cujus intellectus quiete adhaeret veritati. Nam illi titubantis animi motus,non ex debilitate motivi,cui Theologia innititur, proficiscuntur, sed ex infirmitate intellectua

23쪽

humani, qui solet esse inquietus, donec clare veritatem intueatur. Vnde D. Th. cum hic a. s. primo Ioco sibi objecisset, quod aliaesciere tiae , de quarum principiis dubitari non potest,

videntur esse certiores faera Doctrina , cujus prinebia , scilicet articuli fidei , dubitatio. nem recipiunt , sic respondet et Ad primium dicendum , quod nihlet prohibet id , geritus seenndum namram, esse quoad nos mi- ceratim propter debilitatem sitellectu nostri . tande dubitatio , quae aceidit in aliis quibus circa arxiculos fidei, non eis propter Imeertitudinem rei , fed propter debilitatem inten

. . Dico secundo, Theologia est formaliter,& eminenter simul speculativa, & practica. Illa -enim habet pro objecto formali, Deum sub ratione Deitatis;pro ratione vero formali

sub revelationem virtualem, ut cap. praecedenti ostendimus . . Sed ex utroque capite

habet, quod .sit simul mecalativa, & practica et Ergo est habitus eminenter speculativus , &Practicus. Minor probatur,quia cum Deus sub ratione Deitatis sit prima veritas, ae ultimusaeuis 3 est etiam prima regula speculationis, &yraxis; primumque speculabile, dc operabale soperabile, inquam , non physice, sed mora diter,quatenus lactibus nosti is meritoriis in ratione ultimi finis consequibilis est. Item revelatio virtualis supponit fidem,quae est eminei rei formaliter speculativa, & practica, cum non solum inhaereat, & innitatur primae veritati revelanti, sed etiam ad operationem , &dilectionem se extendat,juxta illud ad Gal.

si desper dilectionem operatur. Unde nihil itaeor homianis ad: Dei amorem ii ammat , sicut Therum gia, ut ait Abbas Antiochus orat. Ir 8.

Quae verba ejus interpres expendens, haec addit

24쪽

De natura dotibus Theolog .e. Egaddit in margine: Theologia Theophiliam i

. . Confirmatur: Metaphysica est speculativa. quia agit de Deo , ut primo principio ; M ralis vero practica, quia tractat de ultimo ine,& mediis ad illum conducentibus et Ergo cum Theologia utrumque praestet, & Deum in ratione primi principii , ac ultimi finis contempletur, agatque de mediis ad illum conducentibus , simul erit speculativa , &practica . Addo, quod Theologia, ut docet D. Th. hic: arti g ad. a. est veluti quaedam impressio, & participatio divinar scientiae, quae est eminentex speculativa, & practica , & quae non silum directive, sed etiam effective comcurrit ad productionem rerum, ut tract. Sa

- Ex his intelliges, quod licet speculativum, ae practicum sint differentiae divisivae scientia

rum naturalium , Non tamen scientiae ut sic ,

prout est genussupremum ad Theologiam, &Lientias naturales. undedicet nuuibscientiae naturali competere possint, bene tamen Iheo .logiae, quae est ordinis superioris, & medium tenet locum inter fidem, & scientias pure naturales, ut capite praecedenti declaravimus: quae autem sunt dispersa in inferioribus, posisunt adunari in superioribus ; sicut visivum,ae auditivum in sensu communi, & vegetati vum, sensitivum, ac intellectivum in anima rationali . Per quod convellitur praecipuum adve sae sententiae fundamentum. Dico tertio, Theologiam nostram vere, &proprie esse sapientiam. Sapientia enim est cognitio rerum per causas altissimas , unde in

genere aedificii artifex, qui disponit formam domus, dicitur sapiens, &architecton respectu inferiorum artificum, qui dolant ligna, A IIT - veh

25쪽

xx stuastio prooemIava, vel parant lapides; & in ordine morali vir prudens, qui ordinat suos actus in ultimum mnem , vocatur sapiens: Atqui Theologia iudicat de rebus per altissimam omnium causa, rum, nempe Deum, & per altissimas rationes , scilicet per articulos fidei: Ergo est v re, & proprie sapientia. unde sicut sapienistia judicat de omnibus, iuxta illud Apost. I. ad Corinth. x. Spiritualis homo iudieat omnia, ita & Theologia, quae non solum infert conclusiones ex principiis articulis fidei, quod proprium est scientiae, sed etiam judicat de principiis, & conclusionibus aliarum scientiarum , & quidquid in aliis scientiis invenitur u vitati huius Ieientiae repugnans , totum ab ea condemnatur us falsum , ut ait S. Doct. hic a.

d. ad a. Quare Theologia est veluti Lydius Iapis, ex cujus contactu verum a falso e purum ab impuro, &sincera doctrina a vitiata, & adulterata discernitur . Alias Theologiae dotes, & praerogativas vide in Clypeo Theologiae Thomisticae dispud prooemiali

26쪽

TRACTATUS L

De existentia, unitate, O natura wei , ac praespuis ejus attributis.

Ium existentia, & unitas Dei fit basis, & fundamentum omnium, quae in Theologia pertractantur, priusquam de natura Dei, musique attributis disseramus , & alias quaestiones, de dissicultates Theologlicas aggrediamur , de existentia Dei, ejus, que unitate agendum est.

De exissentia Dei . s. I. An ne m esse sit 'ae f. notum traco primo, haec propositio, Deus exist , est per se nota secundum se . Probatur ratione D. Thomae hic qu.2. art. I. Illa propinsitio dicitur per se nota secundum se, cujus praedicatum est de essentia, & intrinseca rati ne subiectit cum enim nihil fit prius essentia ,& quiddilaterer, non potest talis propositio demonstrari, ve, notificari per aliquid prius: Sed existentia est de essentia, ge intrinseraratione Dei, Deus enim est suum esse, ut pro- hae idem S. Doctor qu. I. sequenti art. q. Ergo haec propositio, mur existit, est per te nota

secundum se . si id

Dices, haec propositio, Deus est trinus, non

27쪽

eae per se nota secundum se , eum a nullo istellecta creato pollit propriis i viridus cognosci , & tamen trinitas Personarum non minus est de estentia , ,& intrinseca ratione Dei , quam existentia r 'Ergo licet existentia sit de quiddita tei, & intrinseca Tatione Dei , non sequitur , hanc propositionem, Deus existit , esse per se notam se

cundum se.

Respondeo negando Antecedens cum Bamnq , Npliis Thomistis docentibus, Deum esse Trinum , esse per se notum secundum se . Nec

stat , quod ab intellectu creato non possit propriis viribus cognosti. hoc enim soIum

probat non esse per. semotum nobis, nomam rem non esse secundum se per se notum. Addo, quod, lice ruastag Perseoarum non sit immediate cognoscibilis ab intellectu creato, viribus propriae naturae, potest tamen immediate cognosci ab illo per lumen gloriae eleva-qo, sicque de facto co gnoseitur a Beatis a quod lassicit ad rationem propositionis per se notae secundum se, ut de hac propositione Deus est, docet D. Thomas quaest. Io. de verit. art. s. in

Dico secundo, haec propositio, Deus exist i, non est per se nota quoad no S. Probatur: Illa propositio dicitur per se nota quoad nos, quae a nobis cognoscitur immedia . te, sine discursu, & ex syla apprehensione teris minorum , ut constat in pyimis principiis , Sed

haec propsiasio, ora a eximi inoo cognoscitur a nobis imisdiate sing discursu, & ex sola apprehensione sermin umi, nym significatum

Auius. termini, Deus, nobis per se notum non est , cum in statu viae non.cognoscamus ipsum quiddilative et Ergo haec pi opositio non est

per se nota quoad possidio et dei sistrati

28쪽

De existent a, ct unitate Deί. EsPer ea, quae sunt nobis magis notas scilicet per creaturas, & per motus rerum sensibili um,& corporalium. Nec obstat, quod plures ex SS. Patribus doceant,cognitionem Dei esse nobis naturali. ter insitam, ingenitam, implantatam, & ut loquitur Damascenus lib. I. de fide cap. I. im feminatam: Nam aliqui loquuntur de Deo sub aliqua ratione communi, & confusa, scilicet sub ratione beatitudinis in communi; cum enim homines naturaliter desideret esse be ti , natura liter cognoscunt, esse aliquam beatitudinem. Alii vero solum volunt, Deum e sese naturaliter nobis notum sui observat D.

Thomas i. contra Gent cap. h. propter conis

suetudinem, qua nomines ab incunabulis h. liti sunt nomen Dei audire, Sc invocare; coinsuetudo enim, praecipue quae est a principio, vim naturae obtinet, dc ea, quibus a pueritia animus imbuitur, ita firmiter tenentur, ac fiessent naturaliter nota.

objicies primo : Huic propositioni Deugest, allectimur sine discursu, de ex lata apprehensione terminorum: Ergo est per se nota quoad nos. Consequentia patet, Antecedens probatur. Hoc nomine Deus intelligitur apud omnes ens , quo nihil majus, aut melius excogitari potest: Sed sine discursu , dc ex sola

terminorum apprehensione constae existere ens, quo nihil majus, aut mclius excogitari potest a quia si non existeret , non esset melius omnibus, quae cogitari possunt, multo enim melius esset sine dubio, si actu neces.sario existeret: Ergo sine discursu, & ex sola terminorum apprehensione constat, Deum

existere.

Respondeo cum D. Thoma hic art. I. ad a,& I. contra Gent. cap. a1. quod licet Deus sit. Din. I. B id,

29쪽

as Tractatus Lid , quo nihil majus , aut melius cogitari potest, hoc tamen non est per se notum omnibus :nam quidam dixerunt, Deum esse corpus , Ut Antropomorphitae, Deo membra humana ase fingentes, & tamen corpus non est id, quo

nihil me Iius cogitari potest . Imo qui negant Deum existere, necessario concipiunt esse aliquid majus , & pretestantius Deo, cum ens meislius sit non ente . Addit S. Doctor, dato etiam,quod quilibet intelligat hoc nomine Deus id,quo nihil melius excogitari potest, ex hoc non sequi id, quod significatur per hoc nomen, esse in rerum natura, sed in apprehensione intellectus tantum . Uel ut alii loquuntur , hinc solum sequitur , tale nomen importare existentiam in actu signato, non tamen in actu exercito, sed hoc relinqui demon, strandum per discursum. Obiicies secundo et Haec propositio, Deus est eolendus est omnibus per se nota , &communis omnium conceptio , est emm primum principium synteresis et Ergo cum talis propositio includat hanc, Deus existit, nam quod non existit, coli non potest, haec propositio Deus ex sit , est etiam omnibus per

se nota,

Respondeo, concesso Antecedente, negando consequentiam, licet enim cognitio practica supponat speculativam , non tamen ne

cesse est, quod si cognitio practica sit immediata, etiam speculativa in ea inclusa sit talis:

Hoc enim principium parentes sunt retensi , est immediatum, licet non cognoscamuS immediate, quinam sint parentes nostri , sed per discursum, vel relationem aliorum . Ita Pariter, quamvis non cognoscamus immediate dari Deum, sed per discursum, vel per inmmcctum creaturarum , nihilominui, haec prinposi-

30쪽

ne existensia , Muitate Dis. Erpositio, Deus est eolendui, est immediata, deprimum principium synteresis.

Expugnouae athei ua , ct quinque ratio Lbus D. Thoenae existentia Dei de

monstratur.

SIcut olim David ad prosternendum G liath , elegit sibi quinque limpidissimos

lapides de torrente, & misit eos in peram pastoralem, ut dicitur I. Regum I p. ita S. D eor hic art. . adducit quinque egregias rati nes ad demonstrandam Dei existentiam , quibus veluti Auinque lapidibus proas athei se miseritur . Prima demonstrat, admittendum esse unum primum motorem, omnino imm bilem . Secunda dari unum primum essiciens, 'uod sit causa aliorum, Tertia aliquod ens necessarium, a quo omnia contingentia esse participent. Quarta aliquod enue summepe fectum, ex cuius accessu, vel recinu, imit tione vel defectione , mensuretur aliorum perfectio. Quinta demum unum supremum provisorem , dc gubernatorem, qui cre turas omnes gubernet, de dirigat ad suos

fines

ut autem duae primae rationes clarius pericipiantur , de firmius stabiliantur, tria brevis ter hie praemittenda sunt. Primo suppone dum est , primum mororem omnino immobstem , Deum esse. Nomine enim Dei intellurimus id, quo nihil majus, aut melius extogiatari potest et Sed primus motor omnino immobilis est talis: Ergo est Deus. Minor proinhaturr Primus motor omnino immobilis debet esse actus purus, quia debet carere omni B a P

SEARCH

MENU NAVIGATION