장음표시 사용
91쪽
rum dicetur . Froelichius quidem existimat Appianum Antiochidis nomen sororum alteri, quae Ariarathi nupta suerit, contra quam opportebat, tribuisse; sed immerito sane Vir Clar. perspicuum Appiani locum in dubium vocavit, nec observavit quod Diodorus etiam Ariarathis uxorem Autiochidis nomine perspicue , diserteque appellavit. Itaque, ut Froelichii verbis utar , ne duas Antiochi Magni filias nomen Antiochidis tu-Ιisse fingamus , quod ipsi quoque Froelichio absurdum vide tur , Xersis historia longe verisimilius ad Antiochum Magnum revocari debebit, ideoque Antiochis Xersi traditata ipsius seror dicenda erit. Haec ipsa quoque sororis,ac filiae varietas a me constituta ex eodem illo Mithridate deduci poterit , cujus ambiguum nomen Cl. Froelichio imposuit ut Mithridatem a Diodoro memoratum unum eumdemque scire putaret, qui a Polrbio nominatur. Siquidem anno V. C. s 88. ex Froelichii calculo Mithridates Ariarathis , & Antiochidis filius , de iuncto jam
patre, paterno Cappadociae regno potiebatur, nec amplius Mithridatis, sed Ariarathis nomine vocabatur, cum Diodoro teste, ubi is adolevit, Ariarathis nomen assumpserit; quemadmodum sane Appianus L & Iustinus Τ de ipso loquens illum
non pristino Mithridatis , sed novo Ariarathis nomine appellavit. Quis ergo existimet exiguum Arsamosatae regnum a
Cappadocia dissitum ab Antiochi amicis huic Mithridati vel Ariarathi Cappadociae regi quaesitum fuisse , perinde quasi
Paterno regno careret Quicumque sane integrum Polybii locum accuratius inspexerit, longe verisimilius censebit quod Mithridates ille, qui Polybio teste ex Antiochi sorore natus erat, neque re X , neque regio genere procreatus erat; sed ex primoribus solum aut Syriae , aut Parthiae Satrapis esse debuit: ut quemadmodum nempe Artabanus III. Parthiae rex filiam Mithridati cuidam viro apud Parthos nobilissimo conjugem dedit' , ita quoque Seleucus Callinicus Syriae rex filiam suam, & Antiochi Magni sororem viro cuidam apud Syrios spectatissimo conjugem concesserit. Id vero longe ve
92쪽
DVBIVM IV. 73risimilius adhuc censeri poterit, si Antiochi soror , & M: thridatis a Polybio memorati mater ex Callinico non justis nuptiis procreata , sed potius ex pellice nata suerit. Certe Po-l1bius ait quod Mithridates ille bis υἱοπ ain, 'Aντισχου καm φυσιν erat filius sororis i iis Antiochi secundum naturam. Optime quidem novi quod voces illae καπι φυσιν secundum naturam , &- σει natura , ubi de fIris agatur , laepissime occurrunt, ut naturales filii ab adoptiυis dii tinguantur ; nullibi vero, quod noverim, phiasis illa de sororibus usurpatur , perinde quasi sorores etiam adoptivae haberentur Itaque , si Polybius, qui nulli bi certe de sororibus agens voces illas adhibuit, & eodem ipso in loco de Antiochi de Xersi tradita loquens ipsam την ἀδελφώ 'Λννιοχια sororem Antiochidem solum vocavit, ideoque voces superius adhibitas prorsus omisit, de sola Mithridatis matre voces illas adjecit, vehemens sane suspicio suboritur quod illa forte ex Callinici Pellice procreata fuerit; quemadmodum sane Antiochus Deus Seleuci Callinici pater duas uxores regio tamen genere e Ortas habuit , ex quarum principe Laodice Callinicum genuit, qui ipsi in regno successit. Si id ergo quis rite conjecerit, longe facilius intelligi poterit cur Antiochi regis amici huic Mithridati non regi, sed privato, atque ex adulterina regis sorore genito, exiguum Arsamosatae regnum pollulaverint, quod de Mithridate Cappadociae rege , germanoque Callinici regis: nepote concedi sane vix poterit. Atque ista quidem aliquanto susius , atque liberius exposui ut Cl. Froelichius intelligat saltem ambiguum , ut molestius loquar , obscurum, & incertum esse opol tete an Xersis historia ad Antiochi Epiphanis tempora , & annum V. C. s 83. referri debeat; an Mithridates ille . qui a Polrbio memora' tur , unus idemque fuerit cum Mithridate Ariarathis filio , qui a Diodoro nominatur; an Antiochis illa , quae Xersi nupta fuit, Antiochi Magni filia fuerit; ideoque simul agn scat, & eximia prorsus honestate , qua merito Commend4tur, ingenue fateatur quod ipsius ratio adversus me propositu
93쪽
quae iis principiis veluti certis, atque indubiis innititur , geometricae demonstrationis instar haberi non potest . Quod si vicissim ego pluribus melioribusque argumentis istis ostenderim Xersis historiam ad Antiochum Magnum spectare, ac Mithridatis Polyhio memorati matrem ab Antiochide Mithridatis Cappadocis matre distinctam esse , nullus, opinor, dubitandi locus supererit quin Antiochis illa , quae circa
annum V. C. O8. Xeru concessa fuit, Antiochi Magni soror fuerit ; et Xerses ipse , qui tunc adolescens erat, Cir 2 an num V. C. S6o. jam maturior in Armeniae parte imperaverit , quae duo veluti praecipua capita in superiori Dissertatione jam dixeram , & Froelichius acriter quidem , ac subtiliter admotum, sed humanillime timen in postremo doctissimae Dissertationis A. IV impugnanda susceperat. De Samo vero, ut aliqua de ipso quoque num proferam, Froelichius ingenue fatetur ex se retractare, & indictae velle, quae de Arsame rege jam dixerat, quaeque a me pridem integro Dissertationis s. IV. impugnata fuerant. Quid vero si Vir Cl. eodem ipso candore , & modestia ea quoque retractare , & indicta velle nunc debeat, quae secundis etiam curis in aureolo hoc Libello de Samo Chrysogoni filio proposuit, ut ipsi nummum Arsami prius adscriptum tribueret; cum Certe plurimum in explicanda ejus Sami patria , indole , ac historia tum a Polybii mente , tum a veriatate aberraverit Z Froelichius , ut nummos Sami regis nomine insignes exponeret, plures illustres viros in Historicis nonnuDia diligentia inqui iisse se dicit, qui eo nomine vocarenturῆ atque inter illos tamen quoque Cabidis Persiae regis filium enumerat, eumque forte a Polybio tu Excerptis de Virtut bus , o Viriis pag. I3. 3I. memoratum esse, adeoque certe RPol Ibio memorari potuisse arbitratur, quamvis inhales ille septingentis annis post Polybii mortem floruerit. Quandoquidem vero duos Sami regis nummos nulli prorsus ex Samisistis convenire posse observavit, ingenue modesteque subdit ἀκοd si Sami istus Regis, cui nummi debentur , aliqua in
94쪽
metusis Scriptoribus extat memoria , fortasse Samus hue quadra-bii , quem PObbius cir uani filium , atque inm Antiocho Ii I. Magno Sstriae rege educatum fuisse perhibet his Cerbis : Jam tum elegantis ingenii sui specimen edere incipiente Samo Chrysogoni filio , qui una cum rege fuerat educatus. Chrysogonus porro Philippi Macedonias regis amicus, ct dux copiarum A itiochi Magni in Graecia fuit Pobbii me . Hujus igitur Cbrysogoni filio Συκτροφ' sua Samo Antiochus Magnus isnamam a quodam ad Euphratem dedisse videtur, cui titulum regis aulipse Antiochus III., aut ejus Fliorum alter Seleucus , aut Antiochus IV. alacerit; nis Samus id ipse sibi arrogarit. Itaque Froe lichius hunc Samum una cum Antiocho Magno Syriae rege educatum esse contendit, ac Polybii textu latine gracccque expresso Polybium ipsum rius historiae vadem exhibet ;quemadmodum Abbii me Chrysogonum Sami patrem Philippi Macedonis amicum, simulque copiarum Antiochi Magni in Graecia ducem fuisse testatur.
Ego vero doctissimum Virum in singulis hisce capitibus perspicue , Certoque deceptum esse conspicio. Siquidem P Irbius ipse laudato loco bellum adversus Aetolos a Philippo Macedonum rege anno V. C. s 3 S. susceptum describens alse tit a Philippi militibus ipsa quoque Deorum tempt i in Aetolia direpta suisse . ut Macedones parem injuriam ab Aetolis
95쪽
Vides ne Dium, quo jaculum pervenerit pEt regem quidem ipsum , ejusque amitas certa quaedam gestentis ammi fiducia pertentabar, quumjuste, o honese hanc seputarent talionis vicem ab Aetolis exigere pro illis impiis facinoribus , quae in urbe Dio admiserunt. Polybius tamen, ut nefarium hoc ausum non aliunde , quam ex illa ipsa regia , peritis exemplis improbaret, Antigoni Macedoniae regis pietatem memorat, qui Cleomene superato , Spartaque occupata suam in omnes humanitatem exhibuit. Quis hic aperte non videat Polybium non de Antiocho Magno Syriae rege , ut
prorsus immerito Froelichius existimavit, sed de Philippo Macedonum rege loqui; ideoque Samum illum Chrysogoni filium non cum Antiocho in Srria, sed cum Philippo in Macedonia , nutritum esse oportere Θ Deinde vero , Cum Polybius injecta versiculi mentione dicat versiculum illum celebrem estitisse , i jam tum Sami ingenium inclarescere coepisse , quis non intelligat a Polybio tacite quidem , sed non obscure tamen , ostendi quod Samus ille non bellicae virtutis gloria, sed poeticae artis laude florere coeperat: perinde quasi versiculus ille , cui acumen aliquod inesse videbatur , ab ipso Samo editus sueri te Ergo Froelichius ex Polybii loco
perperam intellecto non modo Samum ex Macedonia in Syriam transtulit; verum etiam ex Macedone Poeta Samosat Tum regem essinxit. Neque solum Samosatorum regem, sed conditorem etiam hunc Samum fuisse putat Froelichius et atque, ut regiam huic Samo dignitatem afferat, conjecturam aliam ex ipso Samosa. tae nomine deducit , quippe qui existimet Samgata urbem ab hoc Samo exfructam fuisse , aut in ejus memoriam ζ tiique , inquit , comprobare videtur Alentium Scriptorum hae aetate vel
storum de Samosatis usque probabiliter ad Polybium, qui posAntiochi III. tempora proxime floruit, quique , quod meminerim , apud Strabonem primus Samsata urbem appellat.
At Vir Cl. in hoc ipso quoque Strabonis, vel Polybii loco explicando plurimum fallitur . Siquidem Strabo itineris ab
96쪽
ab Euphrate in Indiam usque dimensiones , ipsarumque terminos exponens ait quod dimensiones illae eodem proiius modotum ab Artemidoro , tum ab Eratosthene traduntur, cui de locis illis maxime credendum censet Polybius : tum Strabo repente subdit 'Αρχεωα δ απο Σαμοσάτων - Κοριμαγένη ri , εις
δε Σαμοσαπι ἀπο G ορων - Καππαδοκιας ταδιους ειρηκε τι-τρακοσίως ψ πεντηκον incipit autem a Samsaris Commagenes.
Ad Samsata a montibus Cappadocia esladia perhibuit Aso. Perspicuus sane Strabonis sensus hic postulat ut verba illa non Polybii, sed Eratosthenis esse debeant, cui Polybius credendum eme jam dixerat; δc, quamvis etiam a Polybio prolata illa forent . manifeste tamen apparet quod a Pol γbio ipso ex Artemidoro,
Vel Eratosthene , cui in locorum eorum distantiis credendum asserit, exscripta fuerant. Itaque , cum Eratosthenes circa annum V. C. 48o. natus fuerit, ideoque diu ante Samum Chrysogoui filium floruerit , Samosata urbs, quae ab Eratosthene memoratur , a Samo illo condi, vel nomen Obtinere non potuit , adeoque nullus omnino ex Strabone . vel Polybio ch, raeter extungi poterit, quo regia Sami dignitas ostendatur .
Nec multo sane felicior Froelichius ipse dum Polrbio , ac Strabone testibus Chrysogonum Philippi regis amicum simulque ducem copiarum Antiochi Magni in Graecia suisse dicit. Etenim Chrysogonus ille semper a Polybio pluribus in locis veluti Philippi amicus laudatur, nullibi vero Antiochi dux appellatur , atque in XIV. Strabonis libro , quem Froelichius citavit, ne ipsum quidem Chosogoni, vel Antiochi nomen occurrit. Sed quamvis etiam liberaliter concedatur quod Chrysogonus ille Philippi amicus pro Antiocho Syriae rege militaverit, quo demum vade Froelichius ipse probare unquam poterit quod Samus ille poeta non alterius , sed hujus solum , Chrγsogoni ducis filius extiterit, ut proinde Antiochus Syriae rex ipsi Samo partim ob educationem , quam
Communem cum rege habuerat, partim ob ingenium , quo larescere coeperat, partim etiam ob paterna merita aliquod
in Syria regnum concesserit Θ Illud etiam accedit quod Antiochi
97쪽
tiochi Magni copiae in Graeciam nonnisi anno V.C. ς6a. tramjecerunt , adeoque Chrysogoni merita , vel Sami regnum an te annum illum incepisse certe non potuit. Itaque 33. re gni annus, quo Sami nummum ex epocha ipsi inscripta cuium
fuisse putat Froelichius. post annum V. C. s9ς. incideret. adeoque post septem annos quam Antiochus Deus Epiphaneι defunctus erat; & tamen Froelichius ipsum Antiochi Epiphanis aetate cuium fuisse . & in antica nummi parte Epiphanis ipsius . ac juvenilis quidem, regis vultum expressum existi
mat, & Dei cultoris titulum a Samo rege usurpatum ob re verentiam Anι iocho IV. Θεω ab rege cliente praenitam . Itaque, ut paucis omnia complectar , tantum abest ut singuli characteres a Polybio expressi, patria nimirum a indoles. & educatio . aut characteres, & indicia nummo in scripta Samo poetae aliquod in Syria regnum vindicare POD sint, ut oppositum potius manifestissime ostendant, certoque demonstrent quos nummi a Cl. Froelichio prolati cuivis alteri potius, quam huic Samo Chrysogoni filio adscribi debent ; quamvis ipse quoque superius Τ nullum Samum alium inveniens, cui nummum adscriberem, interim in Froelichii sententia acquiescendum esse putaverim . Hinc nullus hic dubito quin Cl. Froelichius, ubi de Samo quoque se deceptum esse perspexerit, ingenue modesteque haec postrema Dissertationis suae verba delenda, vel indicta velit: ' mihi blandior tantundem , aut forte FuscuIum probabilitatis inesse huic conjι- flationi de Samo Chrysogoni filio, atque illi, qua Adina aiseu MINNIS ARI REGIs nummus tribuitur MANIO ARO cuidam
apud Dionem, tanquam Armeniae regi. Siquidem Minnisero Armeniae regi nihil omnino vel ex Dione, vel ex Scriptor bus aliis perspicue certoque opponi potes ; plurima vero vicissim ex eodem ipso Polrbio, cui soli regia Sami dignitas inniti deberet . perspicue , certoque deducuntur , quibus ipsi
tum regis nomea , tum nummos a Froelichio prolatos prorsus immerito concessos esse demonstretur . Sed haec alii dili
98쪽
gentius adhuc inquirant , simulque Samum alium inveniant , cui nummi verisimilius adscribi possint Etenim mihi illud unum cordi esse debuit, ut Dubiis occurrerem , quae Clarissimus Froelichius adversus Minnisari nummum a me illustratum , & novam Arsacidarum epocham a me constitutam maxima ingenii, ec honestatis gloria proposuit. Quo sane loco, ut ingenue honeiteque profitear, duplicem ille, uberioremque gloriam , eruditionis nimirum, ac doctrinae. simulque humanitatis, de modes iae laudem obtinuit; iisque facile exemplo esse poterit, qui cum opinionem aliquam impugnandam susceperint, adversariorum placita aut per ridicu-
Irem , aut temere, Mi maledice , contumelioseque , non sine maximo litterarum dedecore traducunt. Ego sane Scriptori bus omnibus, iisque praesertim, qui severioribus Christianae doctrinae institutis addi sti fuerint . aureum illud Ciceronis effatum semper oculis , animoque obversandum putaverim quod Diodentium inter se reprehensiones non sunt vituperandae ;rnaledicta , contumeliae, contentiones , concertationesque in disputando pertinaces indignae Philosophia, ac disciplinis omnibus υid ri solent .
1 cie. Ue. Libri t. e. 37. a I De Fin. Lib. I. c. g.
99쪽
Exscriptoris properantis incuria alicubi versus excidit, atque alibi integra periodus omissa fuit. Itaque pag. a 3. pos ver sum Ia. Syriae regum series addito versu ita resilui debet . Fag. 3 a. versu Ia. pos vocem nominaverit haec periodus addidebet: Id vero non a Syncello solum , & Eusebio , sed ab aliis etiam Scriptoribus aliquando usurpatum esse demonstrat Trogus , qui in Prologo Libri x L. ait: Extincta re-gaIi Antiochorum domo Tigranes Armenius Syriam occupavit ἔmoxque de Cleopatra, ejusque morte loquens ait: belli Actiaci me extinxit regnum Ptolemaeoriam; ideoque Trogus etiam Antiochorum nomine singulos Syriae, Ptolemaeorum voce singulos Aegypti reges designavit;quamvis alibi reges ipsos suo , distinctoque titulo nominaverit. Ergo &c.