장음표시 사용
81쪽
V. C. IOI6, & Io 33. , quo Cusi forent, si Parthicae aerae initium in anno V. C. sas. collocetur, nemo Arsaces nomine Armeniae Rex fiιqΡ ab ullo Scriptore tetere proditur; Sed anno V.C. IOI6. aut Artavasdes, aut certe Tiridates Armeniae praefuit; 'anno V.C. Io 33. Armeniae Rex aut Artavasdes V. fuit , aut Flius ejus anonymus : certe Arsacem nomine fuisse non eoVat. At observare sicile poterit Froelichius quod ipsius opinio eodem ipso argumento gravius urgetur ; cum iis temporibus Arsacidarum familia, ac imperium in Parthia , ac Perside prorsus deletum foret , ac nemo prorsus Persidis Rex iis annis Arsacis nomine occurrat; sed anno aerae Parthicae 49 I. Artaxerses , anno so8. Sapor in Parthia , vel Perside imperaverit . Quemadmodum ergo nummos illos Froelichius Artaxes, & Sapori Persidis regibus adscribi posse contendit, quia Reges illi politica fictione non proprium, sed adscititium Arsacis nomen velut Parthis dilectum usurparunt, quis non intelligat id facilius de Armeniae Regibus dicendum esse, qui cum Arsacidae vere forent, & Arsaces Tiridates, vel Arsaces' Artavasdes vocarentur , solo communique Arsacis nomine snummos signarunt Accedit etiam quod , si Froelichii ratio admittatur , certi quoque , ac indubii Parthici nummi Parinthicis regibus negandi forent. Cum enim in iis solum Arsacis nomen occurrat , reponere cum Froelichio quis posset quod iis annis, quibus cusi illi sunt, in Parthia non Arsaces, sed Mithridates , Phraates &c. imperabant. Ergo eadem ipsa ratione, qua nummi illi, quacumque serie disponantur, Parthiae Regibus tribuendi sunt, quamvis in illis non proprium , sed commune Arsacis nomen occurrat, ita quoque posteriores hi nummi vel Tiridati, vel Artavasdi, vel ejus filio adscribi poterunt, quamvis non haec propria illorum nomina, sediolum Arsacis , commune scilicet iplorum nomen , habeatur. Sod vero duorum ejusmodi Regum ornatus a Tigra- eoque Armeniae Regum, ornatu dissideat , ut responsiones alias dissimulem, ex eodem ipso Froelichio refelli potest. 3ὶ ria. 87. αβ Pag. 8 .
82쪽
potest, qui Xersem Armeniae Regibus accensendum esse putavit, quamvis in ipsius nummo Cl. Froelichii diligentiti,
nunc primum edito ornatus a Tigranis ornatu mire dissideat, quemadmodum in Artaxersis , & Saporis nummo , capitisque ornatu varietas observatur, dc tamen Froelichius utrurnque ad Persidis Reges revocavit. Ergo , ne Froelichius secum ipse pugnare velit, iisdemque prorsus dubiis urgeri, quae adversum me proposuit , necessario fateri debet nummos epocha 49 I. so8. insignes multo verisimilius Armeniae, quam Persidis , Regibus tribuendos esse ; eodemque jure fateri quod ceteri nummi,in quibus Aera AS I. 6ς Φ. 6o. 6 I. 46 . Tq. 8O. reperitur, ad eos Arsacidas referri facile possunt, qui extincto Parthiae regno in Armenia imperarunt, & Arsacidarum epocham nummis suis inscripserunt .
Illud etiam postremo loco opponit Froelichius' quod
anno Aerae Parthicae a me constitutae so8. nimirum V. C. 1O33. Rex Armeniae se Regem Regum compellare non poterat eo ιempore, quo ipse Persarum , ct Parthorum Rex Varanes II. advenientis Romani exercitus metu perculsus a Probo Auguso pacem iterata petitam vix impetravit.
Facile tamen hoc argumentum dirimi, sive dubium ex Froelichii animo eximi poterit, si accurata temporum series, rerumque gestarum historia observetur . Ac initio quiden ex historia' apparet quod Probi adventus in Orientem, ejusque victoria de Blemmiis parta , adeoque metus Persis incussus non ad annum Io 33. , sed praecedentem, V. C. Io 3 a. re- serri debet, quo quartus Probi Caesaris annus in imperio agebatur ἱ Proximoque anno , cum Caesar res in Oriente, VO-pisco teste, mire pacatas reliquisset, in Thraciam veniens Bastarnis petentibus terras in Romana ditione incolendas Concessit . Itaque anno V. C. IO33., quo nummus Cusus suit, neque Persarum , neque Armeniae Rex ullo metu prohiberi potuit, ne titulos usitatos nummis inscriberet, cum omni
Romanorum metu, in ita jam cum Persis ipsis pace, soluti so- Tent . Deinde vero, licet etiam illa, quae a Probo in Oriente
83쪽
te gesta memorantur , ad annum V. C. Io 33. spectarent, nullus tamen Armenis metus a Probo Caesare incussus fuit, nihilque prorsus adversus illos ab Augusto vel gestum , vel tentatum memoratur; quamvis Vopiscus accurate Gentes illas en meret , quibus aut clades, aut damnum , aut timor a Probo
Caesare illatus fuit; uu)roinde facile tunc Armeni , sicuti Persis insensi , ita vici sum Romanis amici fuisse videantur . Certe , si selicem Petavii conjecturam sequamur, & id, quod
in Synesio de Carino dicitur, ad Probum reseratur , Probus Augustus Persis iratus adversus illos movens per Armeniam veluti sibi amicam exercitum duxit , quemadmodum' pror sus Alexander Severus bellum Parthis anno V. C. 986. illatu rus per Armeniam ipsam Romanis amicam exercitum traduxit '. Itaque Armeniae Rex nihil a Probo Caesare veritus focile nummis suis usitatos Armeniae regum titulos insculpeIeprosecto potuit: ubi praesertim nummus ille exeunte jam anno V. C. Io 33. cuius dicatur , postquam nimirum Probus
Augustus ex Oriente in Thraciam appulerat. Ergo ne ChrΟ- nologica quidem dubia, quae Froelichius objecit, Parthicae aerae a me consti tutae, totque indiciis , & characteribus aliis firmatae , ac illustratae adversari possunt..Quid vero si ex eodem ipso Froelichii dubio , ac hypothesi eandem aeram a me constitutam confirmari posse quis dicat 3 Asserit Froelichius Armeniae Reges anno V. C. Io 33. vix ac ne vix quidem superbum Regis Regum nomen usurpare,
ac nummis inscribere potuisse , dum ipsi quoque Persae Probi Augusti victoriis exterriti pacem ab illo demisse, oblatisque donis postularunt. Ergo nummus ille, in quo ne simplex quidem regis titulus, sed purum Arsacis nomen reperitur , eX hac Froelichii hypothesi , non alteri verisimilius tempori adscribi poterit,quam anno V.C Io33., quo juxta Froelichii Calculum Persis, & Armenis Probus Augustus gravem adeo metum incusserat; cum praesertim ab anno V. C. 994., quo Sapor Persarum regnum susceperat,usque ad ann. Ioas. , quo in teriit , nullo bello , nulloque metu a Romanis vexatus sue rita si Do Ruso. a erodi I. Ii f. VI, cap. s. Di iti oti by Cooste
84쪽
rit, sed ubique victor Valerianum ipsum Augustum captivum habuerit. Itaque, cum in nummo apud Theupolum legatur ΛPΣΑΚ. H. ideoque anno aerae Parthicae SO8. cuius ille sit, perspicuum fiet quod , si initium aerae Parthicae
in anno V. C. 498. cum Valliantio , aut ςo6. cum Froelichio collocetur , nummus ille ad annum V.C. Ioo F., Vel Io I . reserendus esset, quo tempore vel Armenii, vel Persae nullo Romanorum metu prohibebantur quin veteres in nummis titulos usurparent. Quandoquidem vero eodem ipso anno aerae Parthicae so8. nummus alter a Froelichio' quoque relatus cu-sus suit cum multiplici diademate . &candy ad humeros descendente, superboque titulo regis regum magni Arsacis, conjicere quis poterit superiorem quidem, modestumque num mum eo anni tempore signatum suisse , quo Probus adhuc in Oriente morabatur , ac Parthis , sive Armenis insensus erat; alterum vero consuetis titulis , ac ornatu superbientem vel ante Probi adventum , vel post pacem ab illo Persis concessam . vel post ipsius discessum cusum suisse; ideoque ex hoe insigni nummorum discrimine , ac varietate , quamvis uterque eodem anno percussus sit, in ipsa praesertim Froelichii hyliothesi inferri deberet Parthicam aeram non alio verisimitus, quam V. C. Sas . , anno incepisse.
AB Arsacidis, ab ipsorum Epocha ad Xersem Armeniae,& ad Samum incognitae Provinciae regem digreditur Froelichius, cujus antea nummum Arsamis , ut videbatur, nomine insignem vulgavit, moxque a Clar. Boetio monitus duos nummos alios Sami nomine inscriptos edidit. Ac de Xerse quidem candide , modesteque testaturi se a vero Polybii sensu aberrasse, adeoque se merito a me scorrectum suisse quod Polybii verba mox proserenda de celebri illo Xerse rege intellexerit, qui circa annum V. C. ar . in Perside imperavit. Vicissim tamen errorem aliuir I a me cx PM. Iaaa. s3 Diqitigod by Corale
85쪽
a me forte errore calami sic enim ille humanissime loquitur admisIum asserit cum ex eodem illo Polrbii loco deduxi quod , , Antiochus ille , qui Antiochidemserorem suam Ariarathi Cappadociae regi desponderat , ct sororem aliam , quae Drra1se Eumeni regi desinata fuerat , Xes Armeniae regi concessit , non alius profecto fuit, quam Antiochus cognomento Magnus , qui in Syria ab anno V. C. s 3 o. ad annum usque S 66. regnavit. Ete tam Froelichius ' perspicuum certumque existimat Antiochum Sstriae regem , qui Xersem Uium benigne suscepit, quiqueserore duas praedictis regibus desponsatas habuerit , nonfuisse Antiochum Magnum , sed Antiochum Epiphanem , qui ab anno V. C. SIT . ,
vel s78. annis deinde integris undecim regnauit. Vt autem id clarius , & accuratius ostenderet, integrum Polybii , ac Diodori locum Froelichius exhibuit. Ac Diodorus quidem de Cappadociae regibus disserens ait': Ariarathes duxit in matrimonium fliam Antiochi cognomento Magni nomine Antiochidem ; haec aliquanto pois tempore peperit stium nomine Mithridatem , hunc adultam Ariarathem 6unt cognomina tum . Polrbius vero juxta versionem a Froeli Chio usurpatam de Antiocho quodam Syriae rege loquens ait ' : Regnante Xerse super Armo sata urbe , quae fra es ad campum pulchrum dictum , in medio inter Tigrim , ct Euphratem , et urbi arma a movens Antiochus Rex , eandem obsidere paraDit. Appararum Regis contemplatus Xerses , primo quidem in futam se dedit; paullo pes vero metuens ne, capta ab ho tibus regia sua , reliquum etiam regni sui pessum iret; consilium mutavit, misitque
ad Antiochum , professus velis se ad colloquium venire. Itaque νdi Antiocho Regi amici suggessere non esse dimittendum ado- Iescentem , quem in poteriale haberenr: sed suasere Antiocho ut occupata urbe Armosata provinciam illam traderet Mithridati , qui erat filius sororis ipsius Antiochi γ secundum naturam . Sed Rex eos non audiit; Uerum accersens adolescentem , ini micitiam dissolvit , remisitque eidem maximam partem reliquo rum veterum tribuxorum , quae pater ipsius persolvere debuisset : porro acceptis illico trecentis tale Iis , ct mille equis , tot dem i I Libr. 12, Pς Viri. ἐν Grip.r Iro. Diuitiaco by Corale
86쪽
dem mulis , eum cingruo infrumento reddendum eum apparatu omnia , quae ad eum principatum pertinerent, ordinavit. eollocataque ipse Xersi sorore sua Antiochiae , Omnes eorum locorum incolas insui amorem pertraxit, quippe qui magno , atque regio animo in his usus esse videretur . Ex duobus ejusmodi Polybii, ac Diodori locis invicem collatis errorem , quem mihi excidisse dixerat, manifestum adeo, certumque putavit Froelichius, ut sententiam hanc suam geometricae demonstrationis instar habendam esse judicaverit . Ait enim : Diodorus Ariarathem V. Cappadociae regem perhibet duxisse uxorem Antiochidem filiam Magni dicti Anriο-chi, atque ex ea paullo serius Flium Mithridatem genitum fuisse commemorat. Porro Mithridatis Uius matrem Postbius , Iauauto loco , ejus Antiochi sororem tesatur fuisse secundum naturam . qui Xersem Armssatae regem benigne habuit: fuit vero Antiochi III. magni Flius Antiochus IV. , uti nemo ignorat . distia itidem Antiochi III. magni fuit mater Mithridatis ex Diodoro , ergo is Antiochus , cujus soror erat mater Mithridatis , fuit Antiochus IT: quod erat demostrandum . Ego vero ingenue quidem honesteque fateor quod in ea historiae parte,quae ad Ariarathis, & Eumenis uxores attinet, atque obiter indicata a me fuerat, perspicue , Certoque aberravi , cum sponsae illae Antiochi Magni non sorores, sed fhae dicendae serent, ut in Appiano a me laudato jam videram , & ibi quoque tacite indicaveram ubi perspicuo Appiani testimonio fretus Antiochi filiam Ariarathi nupsisse dixi , psquam Annibal ad Antiochum confugerat, isque bellum adve sus Romanos meditabatur , quae sane verba non de alio , quam Antiocho Magno intelligi poterant, qui sere sexagenarius anno V.C. s6o. filias nuptui collocavit; ideoque Antiochia illa , quae Ariarathi tunc nupta , & altera quoque , quae Eumeni oblata fuit, Antiochi Magni Flia , non soror dicenda a me fuerat. In altera tamen, & quidem praecipua, historiae parte, in qua Xersis Armeniae regis aetatem definire volens, dixeram quod Antiochis Xersi Armeniae: regi concessa Anti I a chic 'D y . ca ues s. s3 anias. Driu. m s ε'
87쪽
chi Magni soror fuit, quod Xerses ille ab Antiocho Magno
benigne habitus suit, quod Xerses ipse in Armenia circa annum V. C. ς So. imperavit, nisi mea me fallit opinio, nullus error irrepsit, nihilque prorsus opposita Cl. Froelichii demonstratione dimoveor .
Ac certe quidem universa Froelichii vis in illo positae reperitur quod cum Ariarathes Cappadociae rex ex Diodoro Mithridatem filium ex Antiochide Antiochi Magni filia susceperit, Mithridatis Is T Ius matrem Postbius ejus Antiochi ser rem totatur fuisse secundum naturam , qui Xersem Armssatae r rem benigne habuit; ideoque Froelichius ambiguo Mithridatis nomine plane deceptus Polybium , ac Diodorum de uno e demque Mithridate loquutos esse supponit, qui ex Ariarathe,& Antiochide Antiochi Magni filia genitus fuerit. Itaque, si ostendi a me possit quod Mithridates a Polybio memoratus ab eo Mithridate Ariarathis filio distingui debet, quem Diodorus expressit,simulque demonstretur quod Xersis historia ex Polybio non ad Antiochi Epiphanis, sed ad Antiochi Magni tempora referri debet, severior illa Froelichii demonstratio evanescet, certoque inferri jam poterit id quod unice , sive praecipue contenderam Antiochidem Xersi traditam Antiochi Magni sororem fuisse, & Xersem ipsum circa annum V. C. s6o., non ς88., ut opinatur Fr lichius, in Armenia, hoc est in aliqua Armeniae parte , imperasse. Age vero jam singulos temporum characteres a Polybio expressos perpendamus , meamque hypothesim cum Froelichii hypothesi conferamus, ut inde facile deprehendi possit an Cl. Viri sententia confidenter adeo proposita geometricae demonstrationis instar h henda sit, aut potius eo paralogismi , vel fallaciae vitio laboret, quod a Dialecticorum filiis falsae suppositionis error vin
Ac initio quidem observari plurimum debet quod Polyhius in IV. Historiarum Libro initum ab Ariarathe adhuc puero Cappadociae regnum testatur paucis post aanis quam Antiochus Magnus & ipse adolescens Syriae regnum susceperat. Libro V. Antiochi nuptias cum Laodice Mithridatis
88쪽
Cappadociae Regis filia, ejusque expeditionem superato Tauro monte , qui Armeniam a Mesopotamia dividit, adversus Achaeum memorat . In VIII. Historiarum Libro Xersis Regis historia superius exposita continetur, quemadmodum in IX. foedus ab Annibale cum Philippo initum memoratur . Polybius ipse in X. Antiochi M. expeditionem in Artabanum Parthiae Regem, atque XI. i foedus post diuturnum bellum cum Euthydemo in Bactria rebelli initum describit; tandemque Libro XXXI. ' ea memorat, quae ab Antiocho Epiphane Antiochi Magni filio postremi itineris sui tempore , quo Xersis historiam contigisse putat Froelichius, gesta sunt, ejusque mortem recenset. Εjusmodi vero perspicua, sibique constans rerum a Polybio descriptarum series manifestissime ostendit quod a Polybio res ubique gestae servato temporis ordine dein
scribuntur . Etenim Antiochus M. anno v C. ς 3I., Ariarathes anno S 3ς. regnum suscepit, cum facile Antiochi M. nu-
Ptiae anno ς3a. contigissent. Antiochus Contra Achaeum
Proximo ante A. Terentium , ct L. Aemilium Consules anno , Polrbio teste, ideoque anno V. C. s 37. movit, ac foedus ab Annibale cum Philippo anno ς 39. sancitum fuit . Antiochi cum Euthydemo dissidia circa annum V. C. s46. inceperunt , Cum ante quinquennium , hoc est anno g I. An
tiochi concordia cum Artabano fortasse sancita foret, ut junctis viribus uterque cum Euthydemo dimicarent ε . Itaque , si Polybius ubique res gestas servato temporis ordiue delcri- here consuevit, diserteque testatur semgulis annis res omnes gestis conjunctim scribere solere , lectoresque monet ne mire
tur quod in solis Aeopti rebus delcribendis ab ejusmodi m re recesserit, quis non intelligat Xersis historiam , quae post
expeditionem adversus Achaeum susceptam, & ante foedus ab Annibale initum a Polrbio describitur . tantoque Librorum , ideoque temporis intervallo ab Antiochi Epiphanis rebus, a que aetate dissidet, circa annum V. C. s38. , quo praecipuae res ab Annibale gestae contigerunt , collocandam , ideoque adcc i, 3 P P r 33. ε Vid Iustin. LaLti. r. iab .ri br) Pag οι. Diuitigod by Corale
89쪽
ad prima Antiochi Magni tempora reserendam es Certe in hac hypothesi , quae perspicuis adeo Polybii testimoniis innititur. Antiochus dum expeditionem adversus Achaeum su- scopisset, Arsamosata Xersis regiam anno V.C. ς 37. Obse dii ; eique regi sororem , non filiam , quam nullam adhuc nubilem habere poterat, concesIit; quemadmodum anno V. C.
s 6. in ita jam cum Euthydemo pace Demetrio ejus filio unam ex filiabus se nuptui daturum promisit . Ex ipso quoque Polybii contextu , si cum Historicis aliis
conseratur, manifeste apparet quod Xerses in Arsamosatorum regno ante annum V. C. ss7. imperabat. Etenim ex Polybii loco perspicue colligitur quod Xerses , ejusque etiam pater Arsamosata regno juste legitimeque, annuentibus Syriae regibus , potiti iuerant; ideoque Xerses neque Syriae regibus rebellis , neque ex rebelli patre genitus fuit. Certe Xerses ad Antiochum ipsum sponte confugit,quod de rebelle facile concipi , sive supponi non potest; dicitur ipsum ἐχθραν inimic
tiam solum adversus Antiochum contraxisse; ejusque patrem tributa Syriae regibus pendere consuevisse : quae sane de amicis quidem , foederatis, minoribus , aut subditis regibus , at non de rebellibus tamen supponi possunt. Itaque Xerses ante annum V. C. Sς I. in Armeniae majoris urbe imperabat, quo Artaxias, Oc Zadriades Syriae regibus rebelles Armeniam ex Syriae regum imperio subtraxerunt . Hinc plane non video qui Froelichius Xersem Zadriadis filium . aut successorem fuisse conjecerit; siquidem in hac hypothesi neque Xerses Arsamosatae urbis , sed Artaxiae , & Zadriadis instar Armeniae rex appellatus esset; neque perduellionis reus ad Amtiochum confugisset, neque Antiochus ipse inimicitiam condonasset, neque regnum , sororemque in conjugem rebelli concessisset; sed quemadmodum Antiochus Epiphanes Artaxiam rebellem in vincula conjecit, ita quoque Xersem veluti Iebellem , aut rebellis filium regno , vitaque spoliasset. Quod si ortasse quis dixerit Artaxiam . & Zadriadem Strabone teste regnum , quod fraude occupaverant, interposita demum
90쪽
Romani Populi avetoritate extremis Antiochi Magni temporibus , Seleuci Philopatoris ejus filii . ac successeris aetate , ®nante quoque Antiocho Epiphane Seleuci fratre retinuisse, is observare etiam debet id Antiocho Magno a Romanis superato, ideoque post annum V. C. s64. contigisse, quum Antiochus pridem superbiens , ac Romanis in lanius ipsis mourem gerere incepit. Illud etiam , & certe gravius, argumentum accedit quod si Xersis historia ad Antiochi Epiphanis tempora, sive ad annum V. C. s82. cum Froelichio reseratur . nulla prorsus An
tiochi Epiphanis soror , vel Antiochi Magni filia Mngi potest , quae Xersi in conjugem concedi potuerit. Certe Appianus ubi memorat Antiochum Magnum , ut sibi contra Romanos bellum paranti finitimorum regum foedera , & amicitiam conciliaret , de filiarum nuptiis cogitasse . ipsius filias omnes enumerat, aueritque Laodicem Antiocho . Cleopatram Ptolomaeo , Antiochidem Ariarathi , esu νἱω επι λαι-θώθ eam quae adhuc supererat, Eumeni destinasse . Ergo poli annum V. C. s6O., Circa quem nuptiae illae contigerunt, nulla
prorsus ex Antiochi Magni filiabus, sive Epiphanis sororibus
iuperesse potuit, quae anno V C. s 88. Xersi concederetur.5uod si fortasse aut soror alia Demetrio promissa tunc nubilis huc , aut vidua temere supponatur , aut eadem illa, quae Eumeni destinata suerat s ut imprudens olim conjeceram aut Antiochis Ariarathi concessa , eo desuncto , Xersi tradita dicatur , ut conjecit Froelichius, quis existimet Antiochi M gni filiam ad quinquagesimum usque aetatis annum caelibem extitisse , aut Antiochidem quinquaginta annos natam adole scenti regi muneris inllar conclinam esse ΘAddi etiam poterit quod in hac ipsa Froelichii hypothesiduae Antiochi Magni filiae, sive Epiphanis sorores eringi deberent , quae uno eodemque Antiochidis nomine vocarentur. quod ita facile concedi sane non poterit. Sin vero Xersis historia ad Ani ochi Magni tempora reseratur , Antiochis Xersi
tradita ipsius Antiochi soror juxta Polybium,& Antiochis alia Ariarathi nupta ejusdem Ilia juxta Appianum , & Diod