Eduardi Corsini ... Dissertatio in qua dubia aduersus Minnisari regis nummum et nouam Arsacidarum epocham a cl. Erasmo Froelichio s.j. proposita diluuntur

발행: 1757년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ga PARS SECUNDA

principes Appianus, Strabo , Dio Corsini potius , quatri , Valliantii calculo suffragantur ; sin vero de aerae Parthicae initio controversia sit, quemadmodum sane a Corsino proposita , ac instituta illa fuit, nullus omnino Scriptorum veterum Graecorum , Latinorum , peregrinorum afferri poterit, qui Corsini sententiae adversetur; ac Iustinus ipse . qui omnium solus diem Parthis solemnem , ac Iibertatis initium memoravit, ideoque omnium solus aliquod aerae initium tacite indicavit, non Vaillantio , sed Corsino potius, favere conspicitur.

72쪽

PARS TERTIA

ΙLLvo unum Parthicae aerae initio a me constituto facile opponi posse jam videram quodArsacis Vologesis, aut rikgesis regis nummi cum annis 448,ΦsI,ΦSΦ, 6O, 66 I, reperiuntur; ideoque, si Parthicae aerae cardo in anno V.C. fa s.collocetur , ii nummi juxta aeram hanc Parthicam a me constitutam ad annos V. C. 973. 976. y79. 98ς. 986. reserendi forent; cum tamen Vologeses III. Parthiae reX anno V. C.

966. ex Valliantii calculo, sive potius 968. obierit, ipsi Artabanus filius ad annum usque 979. successerit, nullusque Prorsus Vologeses alius inter Parthiae reges ab Historicis meis moretur , sed regnum illud in Artabano regum postremo anno V. C. 979. deletum fuerit. Vt huic dissicultati, quam gravissimam esse jam dixeram, facilius satisfacerem , Observavi quod anno 969. una cum Artabano IV. Vologesis III. filio rex alius ipsius frater in Parthia imperavit, ipsumque facile paterno Vologesis nomine vocatum esse conjeci; ut proinde Arsacis Vologesis nummos post annum V. C. 966. Cusos non Vologesi III. patri, sed Vologesi IV. filio vel Parthiae, vel potius Armeniae regi tribuendos esse putaverim .

Adversus conjerutram hanc plurima dubia proponit Froelichius , praelertim vero quod Artabani frater non Vo-I Ges , aut Arsaces Vologeses , sed Arsices solum ab Historicis appelletur; quod Armeniae reges si Tigranem solum exceperis superbo Regis regum nomine donati . ereetaque tiara

Ornati non occurrant, ' quae tamen in duobus Vologesis nummis epocha 4ς I. 46 o. inscriptis conspiciuntur; ac denique quod unus Artabani frater , & Parthiae rex utique nomen

patris Vologesis habere potuit Τ; sed tamen ab anno 968. Arta-hano soli superatis fratribus integrum Parthiae regnum cessse videatur , & anno solum 976. Artabanus ipse Armeniam Arsaci fiatii concesserit. Si cxὶ PQ, ε - Pag. 7a. IJ PQ, ε .

73쪽

si singulis hisce dubiis occurrere liberet, eadem sere sex scribenda nunc forent, quae in Dissertatione jam protuli, quaeque ab Eruditis accurate legi , atque cum Froelichii du-

hiis comparari nunc velim. Itaque , ne actum agere videar,

atque otio abutar, illud unum observo quod Froelichio i judice unus ex Artabani fratribus , ac Parthiae regibus paternum Vologesis nomen habere potuit, ideoque Arsacer Hol ἐ-ses appellari. Quid ergo prohibet quin frater ille , cui Αrmeniae regnum Artabanus anno V. C. 976. concessit, qua in

vis a Procopio Arsaces appelletur, unus tamen idemque fuerit , qui Arsaces Vologeses , & Vologeses in nummis Vocatur 3 Certe, aut ego plurimum fallor, aut nullus omnino ex Arsacidarum gente solo Arsacis nomine . quod omnibus commune , ac praesertim, Justino etiam teste, regum omnium peculiare suerat, vocari potuit. Hinc reges ipsi, licet Communi illo Arsacis titulo gloriarentur, atque illum unice plerumque nummis inscriberent, tamen ipsorum quilibet proprium , ac peculiare nomen habuit, ut ex Scriptoribus, &nummis apparet. Ergo meliori, graviorique jure censendum erit quod Artabani frater , qui Armeniae regnum obtinuit, licet a Procopio solo Arsacis nomine indicetur , alio tamen

distinctoque nomine vocaretur; nihilque sane repugnat quin ille paterno Vologesis nomine donaretur : quemadmodum Vologeses III. Vologesis II. filius erat, & Artabanus III. Arta hanum alium filium habuit. Id quidem , ingenue fateor , Optimeque novi, non alio . quam conjecturae loco haberi deinhel; sed assero tamen ejusmodi conjecturam exinde solum refelli non posse quod is Armeniae rex a Procopio Arsaces appelletur; alioquin & Vologeses alii, & Phraates, & Tiridates , & Gotarzes ex Parthiae, vel Armeniae regibus eXpungendi forent, qui plerumque in nummis, aut Scriptoribus non alio, quam solo Arsacis , nomine exprimuntur. Sic , ut Illustre exemplum nostroque simillimum hic proseram , Dio regem illum , qui Vespasiani Caesaris aetate in Parthia imperabat , non alio, quam Arsacis, nomine vocavit, ejusque re

74쪽

gis epistolae initium proferens ait Rex regum Arsaces Flavio Vespasiano salutem; & tamen ex Suetonio aliisque Scriptoribus perspicue apparet quod rex ille riligeses, hoc est Arsaces

Vologeses , vocabatur. Quamvis ergo Artabani frater , & Armeniae rex a Procopio non alio , quam Arsacis , nomine designetur , integrum tamen ipsius nomen Arsaces Vologeses esse potuit ; dc quemadmodum sane aberraret qui Vologesem sub Vespasiano in Parthia regnasse ideo negaret quod Parthiae rex Vespasiano coaevus a Dione Arsaces appelletur, ita profecto fallitur qui Vologesem in Armenia imperasse dubitat quod is Armeniae rex a Procopio Arsaces solum vocetur . Itaque nihil omnino prohibet quin nummi epocha -8. ς I. Sq ψ6O. 46 I. , & Vologesis nomine insignes , ideoque cusi annis v. C. 973. 976. 979. 98ς,986. ad Arsacem quendam Vologesem Armeniae regem , atque Artabani Parthiae regum ultimi se

trem referantur . Ac , ne coniecturis solum agere videar , ac temere

prorsus Vologesis nomen et Armeniae regi aiungere , qui Arsaces solum a Procopio appellatur, Dionis locum alibi a me indicatum hic iterum proseram , ut ipsius praesidio vel ostendi, vel suaderi facile possit Artabani fiatrem Vologesis nomine

vocatum es e.

Dio coaevus , ac diligens Scriptor asserit quod Caracal- ..ta , dum in Oriente degeret, ad Senatum scripsit: vi πιυ

bant , qui cum fratres essent, atque iurer sese dissiderent, publica Parthorum res magnum detrimentum aliquod esset habitura . Perspicue cel loque hinc apparet quod anno V. C. 969., dum Caracalla in Oriente foret,duo fratres in Parthia imperabant, ac ipsorum quilibet regis nomine donabatur, ον Πάρθοις βα- σι λα ονας . Quin etiam duplicem hunc Regem in Parthic, tunc imperantem innuere Videtur Procopius , cum de Alexandri Caesaris initio , hoc est de anno V. C. 976. loquens

. ait i In Neri cap. 28.

75쪽

s6 PARS TERTIA

rum Regibus quidam Arsacem fratrem suum Armeniis Regem seon lituit: perinde quasi diceret quod unus ex statribus Parthiae Regibus fratrem alium Armeniae Regem constituit. QuamVis autem Caracalla , Herodiano teste , solo Parthici nominis consequendi amore de Parthico bello cogitaret, aliquam tamen gerendi belli caussam praetexuit , atque , ut

Parthos bellum inferenti ea belli caussa praetendebatur , quod -ὶ eses Tiridatem , ct Antiochum quendam sibi posulanti non δε- disset. Quum Vero Parthus utrumque Caracallae tradidisset',

ἀφῆκε τυώ τρατειαν ον υ παραυτίκα statim a bello desilit, atque in Armenios Theocritum misit. Ubi vero nefariam CDracallae saevitiem adversus Alexandrinos Dio narrasset , repente subdit ' saam mυm ει ΠαρΘους τραποισας προφασινονι ουκ ν Θελησεν αwes o 'Apin βανας Θυγαπρα μνης/ισαμένω σαυαικίσω. pos haee exercitum duxit in Parrbos eo praetextu quod Artabanus ei*iam , quam ambiverat, uxorem dare nollet.

Posterior hic Dionis locus ostendit quod anno V.C 969.

alter ex duobus fratribus, qui in Parthia regnabrat, Artabani nomine vocabatur ; de alterius vero fratris, ac Parthiae

Regis nomine disserens ingenue modesteque dixeram quod ex ejusmodi Dionis historia perspicue, certoque deprehendi non

potest an Caracalla adversus alterum solum ex Parthiae Regia hus , an vero Potius adversus utrumque variis de caussis bellum decreverit; an Vologeses ille, qui desectores reddere detrectaverat, Artabani pater , vel potius frater esset, sed istamen facile Vologesis nomine vocari poterit, cum praeser tim Herodianus eum Parthorum Regem , qui a Severo impetitus fuit, atque a Dione Vologeses vocatur , Artabanum aPPei laverit : quod sortasse nimirum Herodianus utriusque nomi

nis Reges simul in Parthia regnasse conspiceret, ideoque famcite

76쪽

elle duos fratres illos ad Severi tempora revocaverit , qui proximis solum Caracallae temporibus imperarunt . Nunc vero perspicua rerum serie , atque integro Dionis contextu accuratius eXplorato longe verisimilius existimo quod Tiridates ille, & Antiochus non ab alio Vologese, quam Artabani fratre , repetitus fuit, ideoque quod alter ille Parthiae Rex . & Artabani stater non alio , quam Vologesis , no

mine vocatus erat.

Siquidem ex Dione apparet quod Caracalla , dum in Oriente moraretur , ac fratres Parthiae Reges inter sese dincordes esse conspiceret, aliquas belli caussas , sive praetextus excogitavit, quibus utrumque subigeret; ideoque primo Tiridatem, & Antiochum , qui ad Parthos confugerant, ab uno Parthiae rege postulavit, iisque negatis ei Partho bellum intulit. Ergo Caracalla transfugas illos non ante quam in Orientem appelleret, postulavit; ideoque Vologeses ille , a quo Caracalla transfugas petiit, & cui, negatis sibi transfugis , ille bellum intulit, eodem anno V. C. 969. in Parthia imperabat. Valliantius quidem transfugas illos ante annum V. C. 966. a Vologese III. Artabani patre repetitos esse putavit , sed nullo tamen veterum testimonio probavit, cum extremis Vologesis III. temporibus Caracalla in Germania,& in Thracia foret; nec Caracalla, qui belli adversus filium gerendi caussam quaerebat , repulsam sibi a Vologese III. ejus patre datam filio objecisset, sed saltem transfugas ipsos a filio postulasset. Accedi t e tiam quod Dio unico eodemque

Contextu memorat transfugas a Vologese negatos, bellum

proinde Partho a Caracalla indictum, transfugas a Partho belli metu perterrito restitutos, ideoque bellum pace diremptum . Ergo nativa rerum series hic postulat ut transfugae ab eodem illo Parthiae Rege Caracallae redditi sint, a quo repetiti fuerant; adeoque , si certe a Vologese petiti illi sunt, a Vologese quoque redditi censeri debent: ut proinde Parthiae Rex , qui transfugas Caracallae reddidit, ac in Parthia anno V. C. 969. regnavit, non alio , quam Vologesis nomine , designetur. Illud etiam apparet quod Caracalla, dum iu Orien-Η , te

77쪽

ς8 PARS TERTIA

te degeret, adversus utrumque Parthiae Regem bellum instruxit, cumque primum Vologesem tentastat, mox Artabanum vexavit. Certe , si compositis cum fratrum uno rebus , mOX alio novoque praetextu pacem cum eodem illo

violasset , Dio , qui Caracallae perfidiam accurate descripsit, atque ab illo tum Abgarum Osrhoenes, tum Vologesem Armeniae Regem insigni fraude deceptum memoravit, id etiam facile de Artabano dixisset, si Caracalla adversus Artabanum solum prius Tiridatis repetiti caussa, mox violato pacis foedere negatae filiae praetextu movi siet. Itaque longe verisimilius apparet quod Caracalla adversum utrumque ex fratribus illis bellum instruxit , qui anno V. C. 969. in Parthia regnabant, atque ipsorum unus Artabani , alter Vologesis nomine vocabatur; cumque , Procopio teste , unus ex Parthiae Regibus anno V.C. 976. fratrem suum

Armeniae Regem Constituerit, atque Artabanus ipse semper in Parthia usque ad annum 979. imperaverit, frater ille , qui novus Armeniae Rex constitutus suit, non alius elIe potuit, quam Vologeses , qui usque ad annum 976. Cum fratre in Parthia , moxque in Armeniae Regno , quo fratris opera potitus erat, imperavit, ibique Arsacidas Artabani filios anno 979. recepit , quum Artabanus ab Artaxerse Persa regno vitaque

privatus foret.

In hac hypothesi perspicue apparet quod omnes sere onummi, qui rilogeses nomen pFaese ferunt, post annum 976.cusi sunt, postquam Arsaces Vologeses Armeniae regnum O, tinuerat; ideoque non ad Parthiam , sed ad Armeniam , referri debent; cum ipsorum secundus epocha -ς I. insignis in annum ipsum V. C. 976. incidat , quo Vologeses Armeniae regno potitus suit; unicusque nummus epocha -8. insignis, ideoque ad annum V. C. 973. reserendus a Vologese adhuc in aliqua Parthiae Provincia post annum 968. regnante cuius fuerit. Quo certe loco Froelichius perspicue fallitur, sibique non Constat, Cum alserit Arsacem , hoc est Vologesem hunc IV. , jam amo 9Φa. circiter de regno Parrbica cum Artaba-

78쪽

no fratre contendiisse; cum eo quidem anno circiter Vologesis III. regnum inceperit , fraternae vero discordiae inter Artabanum , & Arsaccin nonnisi Vologese III. defuncto circa annum 968. inceperint, ut optime Froelichius ipse alibi exposuit. Frustra vero opponet Froelichius quod in nummis illis Regis Regum titulus, ac tiara observatur , quae a Parthiae solum, non ab Armeniae regibus si Tigranem exceperis usurpata memoratur . Nihil enim verisimilius esse potest, quam alios etiam Armeniae reges Tigranis instar haec insignia aliquando usurpasse ; sicuti vicissim in tribus Tigranis nummis V X βαπιλέων regum omittitur, quod aliquando in ipsis etiam Parthiae regum nummis factum conspicitur. Quod si regis

regum titulus nummis inscriptus indicio esse pollet nummos illos ad sol os Parthiae reges reserendos esse, exinde quoque perspicuum foret quod nummus cum aera 6o. , ac Vologesis nomine, non ad Parthiae , sed ad Armeniae Regem , reserendus esset, cum in illo vox regum omissa sit. Denique , si Pharnaces in nummis ' ΒΑΣΙΛΕΩΣ ΒΑΣΙΛΕΩ N ΜΕΓΑΛΟΥ regis regum magni titulum usurpavit, cur Armeniae reges A sacidae hoc interdum titulo efferri non potuerunt Ergo, ne plura prosequar , cum anno V.C. 976. Arsaces Armeniae regnum susceperit, idemque facile esse potuerit, qui Parthiae partem adeptus paternum Vologesis nomen , Froelichio ipso judice , habere potuit; cum in nummis Arsaces Vologeses legatur , ac nummi quidam post initum Armeniae regnum annis 976.979., & alii post extinctum Parthiae regnum soloque in Arsacidis Armeniae regno superstite , annis 98s. 986. Cusi sint, nullus, opinor , dubitandi locus supererit quin ipsorum singuli ad Arsacem Vologesem Armeniae regem reberri possint. ideoque aera iis inscripta ab anno V. C. sas. exordiri possit; ad quam etiam nummos illos reserendos esse jam dixi, quibus aera 9I , & sos. inscripta conspicitur , quos, Cl. Froelichii pace , nemo sane post argumenta plurima a me prolata

79쪽

6o PARS TERTIA

ad Artaxersem , & Saporem , barbaros Persidis reges , & ab Arsacidarum nomine , & stemmate prorsus alienos revincaverit .

Denique diluendis Froelichii dubiis conserre plurimum poterit si observetur quod ipse quoque dubiis iisdem premi,

urgerique deberet. Ille nimirum existimat, atque ex Chronologica serie, quam exhibuit, fateri debet quod nummi, in quibus aera Φ74. 48 o. reperitur, ad Artabanum IV. Parthiae Regem spectarent; ideoque concedere necessario debet quod

aera Parthica anno V. C. 498. inceperit, ut 8 O. annus in

illa numeratus anno V. C. 979. posterior esse non possit, quo postremus Parthiae Rex Artabanus IV. ab Artaxerse Persa regno , Vitaque spoliatus fuit. Qui ergo fieri poterit, ut Floe lichio Eusebii calculus maxime arrideat, qui Parthicae defectionis initium expressa Olympiade , & Olimpiadis annum in anno V. C. so6. collocavit Certe in Eusebii calculo , vel in ea hypothesi , in quam Froelichius inclinat, nummus epocha 8 o. insignis neque ad Artabanum Parthiae Regem, ut jam obierat, neque ad Artaxersem Persidis Regem re-erri potest ob insignem vultus varietatem si cum alio conseratur, in quo aera 49 I. notata conspicitur; adeoque nummus ille nonnisi ad aliquem Armeniae Regem spectare debet. Ita quoque perspicue certoque ex eodem Eusebii calculo, vel Froelichii sententia ad Vologesem aliquem Parthiae Regem a Vologese III. distinctum nummus ille reserendus erit, qui in ditissimo Regis Christianissimi Museo reperitur, cujus noti tiam ab humanissimo D. Barthelemy nunc accepi. In antica ejus nummi parte Vologesis caput tiara tectum conspicitur, ipsique proximus character B . In aversa vero Vologeses ipse sedens exhibetur, cui puella stans coronam porrigit cum epigraphe BACIΛEωC BACIΛEωN AP ΑΚΟΥ BUΛΛΓΛ-CGΥ ΕΠΙΦΛNUTC ΦΙΛΕΛΛΗ NUC , in area ΔΕΥ . in imo ΑΠΕΛλουου. Quis hic aperte non videat quod, si nummus ille ad Vologesem III. Parthiae Regem reseratur , & Parthicae aerae initium in anno V.C. so6. vel scir. cum Eusebio, dc Froelichio collocetur , nummus ipse anno V. C. 9 I. cusus suisset,

80쪽

fuisset, triennio nimirum post ejus Vologesis mortem, qui fatente Froelichio ipso anno V. C. 968. vitam ac Parthiae regnum amisit 8 Itaque , ut insignis hic error, & inconstantia vitetur, Froelichius ipse Eusebii vestigiis inhaerens necessario fateri debet quod nummus ille ad Vologesem alium ordine IV. referri debeat, qui anno V. C. 97 I. post patris mortem una cum Artabano fratre in Parthia , sive in Armenia imperaverit. Si ergo nummus ille aera 6 . & Φ8Ο. notatus in ipsa quoque Froelichii sententia alicui Armeniae Regi adscribi debet, cur etiam priores alii ipsi similes, ac aera μου. - ς I. 4s6 66o. 46 I. insignes ad Armeniae Regem reserri non poterunt , sed Vologesi III. Parthiae Regi tribuendi cense-huntur Θ Alterutrum ergo Concedat Froelichius oportet, aut quod nummi Φ 8. ς I. ψς Φ. 46o. Φ6 I. 464. epocha insignes non ad Parthiae, sed ad Armeniae Regem spectare debent. aut quod Eusebius , cujus auctoritati plurimum tribuit Froc- Iichius, in definiendo Parthici regni initio aberravit, aut quod ille Parthicae quidem desectionis , non vero imperii ab Arsacidis instituti tempus expressit, aut quod initi quidem ab Arsacidis imperii, non tamen epochae ab iis institutae car- odinem indicavit, aut certe quod ex Vologesis nummis h

etenus memoratis nihil omnino contra novam Arsacidarum , aeram a me constitutam in serri potest.

D v B I V M II, ET III. N Ihil est autem cur iterum de nummis illis hic loquar, qui

aeram Φ9 I. ν & ςO8. praeseserunt. Illos Artaxes, Huiaque filio Sapori Persidis regibus tribuendos esse post Va illantium Froelichius' adhuc existimat; quamvis ego pluribus , ac , nisi plurimum fallor, melioribus argumentis ostenderim ipsos solis Arsacidis Armeniae regibus adscribi posse , nihilque prorsus dubiis a Froelichio propositis ab hac sententia di-

Praecipuum Froelichii ' argumentum est quod anno

SEARCH

MENU NAVIGATION