De fabulis Arcadiæ antiquissimis disseruit tabulamque addidit ad doctoris gradum promovendus Alexander Bertrand

발행: 1859년

분량: 102페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

I l. Locorum natura. Quod si nunc e Lycaeo ad septentrionem Versus et Erymanthi Ladonisque ripas Secutus naturam locorum circa considerabis, elatiores paulatim videbis assurgere montes vallesque in longitudinem, ut cedunt obsistuntve prominentia montium. inaequaliter extendi; nullus sere dextra sinistrave prospectus Viatori datur. Frequentioribus sylvis vestita juga mireris, quae alia ex aliis nascentia nullum praebent convallibus locum. Silus non modo urbibus. Sed ne vicis quidem condendis reperias. Nulla desertis in ripis sepulta oppida dormire videntur. Rudera castellorum tantum, nec multa. saucibus montium imminentia videre est; quae in regionis praesidium viarumque tutelam extructa fuisse ruinarum et loci natura satis signissicat. Flumina interdum e montium saucibus praeeipitantur et inter abruptas et viridantes ripas fluunt. Gramen undique tenax, quod alunt aquae, luxuriatur. Veram illam Arcadiam poetarum dicas, nisi hiemali tempore paulo immitius coelum saeviat. Pholoe et Erymanthus tamen vix habitabiles nisi seris, quum Pholoe densis hirsuta sylvis, et dissicilis aditu Erymanthus vero lapidosus maxime et arborum pene nudus sit . Ad summam. 1ingere animo potes hanc partem

52쪽

- 44 Arcadiae perpetuis constare montibus plerisque aviis, inter quos flumina quaedam vias sibi virides erumpendo aperuere. Nullos variarum civi latum lines certos ibi solo locorum aspectu determinare licet.

3 2. 0u e de ressione Ladonis rulgo trudita sint. Nihil de vallibus Ladonis et Erymanthi memora hatur

quod spectaret ad Lycasines. Ν0Vam gentem . novos mores ibi invenimus: Lycaones ΑZanes excipiunt. Ladonis enim et Erymanthi valles primum Azana obtinuisse celebrabant Arcades, a quo regio Agania vocata erat . De regno Aganis nihil ad nos pervenit. Funebrium tamen ludorum qui . destincto rege, facti fuerant, famam per Omnem Graeciam vulgalam nonnullas sabulis testantur . Post Agana Clitor regnum habet, qui urbem Clitora de suo nomine condidit, quanquam Lycosum regiam constituerat . . Regnum Clitoris, ut illis temporibus, omnium

poleutissiuium y. , Clitori nulla progenies fuit. Hinc jam non de Aganibus sed de Arcadibus agitur; de Azania actum

est.

E quo genere Agati et Clitor originem ducerent nemini clarum fuisse videtur. Pausanias Agana tertium Arcadis, Clitora Aganis unicum lilium fuisse dicit. Apollodorus de Agane tacet, Clitora Lycaoni lilium assignat . De ludis

53쪽

- ,.. sunebribus contra uni nos consentiunt . Haud scio an alii ludi facti sint. inquit Pausanias. de equit iis certe a mimare

Est autem alia sabula de qua mentioneyi sacere negesseest: Autolaum scilicet, nothum Areadis filium, Erymanthi valles una cum Agane habitasse. ibique Asculapium insaniem eduxisse. Azanis inde Esculapii mater Votabatur . Non plura de Azania omni novimus. 3. Veterum urbium situs. ruinae.

Has septemdecim urbes frustra quaeras in vallibus Lad nis et Erymanthi. duum vero Πατ t ο τiους et una Stephantis cum Aganibus misceat, quod primis Graeciae temporibus minus convenire crediderim Trapegunta. Phi-galiam Lycosuram, Pellanam, multa alia oppida extra Aganiae propriae sines adnumeres necesse est ut Stephano assentias. Fieri sane potest ut AZanes urbibus illis aliquando potiti sint . qui Videntur regionem totam post Lycaones occupasse: Lycosuram enim Phigaliamque oppida, quum munita essent, regionis dominos omnes vicissim tenuisse in aperto est. Quod si Aganiam unam consideraveris de qua nunc agimus, intra valles Ladonis et Ery-

54쪽

- . it inanilii conclusam, Pausaniamque non Stephanu in seculuseris, paucas omnino urbes in hae regione invenies, tres tantum de quibus certum aliquid habeas. Thel pusam, Clitora, Psophi in Thel pulsae ruinae: nullae exstant, nisi fractae quaedam veterum templorum columnar : lem

Sacer locus a principio, non oppidum, non civitas suisse videtur. Clitor contra et Psophis, non arte tantum sed natura egregie munita inter firmissima et antiquissima Arcadiae

elaves a principio fuere. Parios quaedam veterum murorum adhuc exstant. Super quibus novae munitiones exstructae sunt. Polybium legenti quam valuerint et Psophis et Clitor ad Arcadiam aut defendendam aut opprimendam in manifesto PSt . In universum consideranti regionem Aganiae et urbium situs, n0m ea indem Aganum ac LScaonum conditionem suisse patel. Nec multas et contiguas in m0nlibus urbes nec civitates parvas diversasque multas, ut apud Lycaones invenire est. Thelpusa, Ps0phis. Clitor, in omni regione solae vita propria frui potuisse videntur. Potentem natio-

55쪽

- 47 nem. at unam . in AZania, principio regnass animo litigis cujus Clitor caput civitatis. Tlael pusa religionis erat. Magna boum, equorum, ovium armenta per Ladonis valles errare potuerunt. 4. Numina regionis. Aganibus eadem fere ac Lycaonibus erant numina. Iovem Lycaei, Cererem nigram. ut LScaones adorabant. Nam natum apud se Iovem praedicabant Manes i : Thel pusae maxima, Si usquam, religione Δη τηρ colebatur. Ubi de

Poseidon Thel pusse una cum Cerere honorabatur. ἡ-υ Κορici, Clitorii noverant in. Nihil de Pane, flera. Callisto apud Aganas invenimus. De Artemide ami mare

non ausim .

Disserebant tamen quadam ex parte Aganes a Lyeaonibus: quae neglecta suisse videtur in L monia pro magna dea apud Psophi denses 'Αρροδω, habebatur , apud quos

Herculem quoque cultum esse con Stat. Διοσκουροις et Εἰ ti θυια

in arce Clitoris aedes extructae luerant. Unum autem proprium Aetaniae numen fuisse videtur Asculapius . . A sculapii pueri sedem prope Thel pusam

Di ili se by Cooste

56쪽

videas, ubi Trigonis nutricis sepulcrum est. Nam quum Esculapium expositum in Thel pusio offendisset Autolaus.

Caunte , Clitore Asculapius habebat. 0uam vetus in Agania dei uultus suerit sabula de Autolao testatur. Multum apud Αχanas valuisse Asculapium vix dubitari potest. Ut in Lycaonia, in Agania ignorabantur. lemporibus

Illud autem notandum 'A florios, Asculapium. Herculem ad quasdam AZaniae partes proprie, potius quam ad AZaneSOmnes perlinere, quum Eseulapius ad Thel pusam et Auto laum, Aphrodite et Hercules ad Psophida et Erycem Sicaniae spectent peculiariter Τ. unde sit ut inter Lycaones et Aganes nulla forsan principio religionis dissimilitudo e stiterit. 5. De natum mythorum in Azania. 0uum eadem haberent numina AZanes ac Lycaones iisdem mythis antiquissimis utebantur. de Cerere, de Νeptuno, de Arione. de Buphago. Hoc vero dissert Mania quod non antiquae tantum sabulae sed et aliae recentiores apud Ladonis et Erymanthi incolas vulgabantur. Fabula de Hercule praecipue proponenda est

Di iti se by Cooste

57쪽

- , qua extra Agan iae et Arcadiae lines ad externas regiones trahimur. Compressa ab Hercule virgo ira patris, exiliumilitiae. nat0rum sortitudo nihil commune habent cum sabulis Lycaoniae; novam lingendi rationem denuntiant. Quae de Leucippo et Daphne i narrabantur, non minus diversa Suni, aetatemque multo recentiorem et vitam humaniorem redolent. Ludi sunebres toties a poetis celebrati, Herculis Alemonisque gesta apud Psophi denses, e carminibus quae Em, dicimus jam excerpta videntur. Nihil tale audierat Pausanias in I caonia. Bellatores una cum pastoribus Aganiam tenuisse credideris: Asculapius arma amat - . Non obliviscendum tamen haec omnia ex magna pari Psophi densium non Omnis Aganiae esse.

G. in uuli qui de Azania et Azanibus tradiderint. De his loria Aganiae nulla, de Aganibus pauca sed clara antiquorum testimonia habemus e quibus nequaquam du- hilari potest Aganes gentem a principio certam et delinitam

tui me.

Aganes inter antiquissimas Graeciae gentes Strabo nume

Mῶυες ut xxi IIαρρασιοι. a AZanes in Attica 3 et apud Phryges novimus ubi rogio Agania dicebatur quam Aranes non

58쪽

alienam ah AZania Arcadiae prεθdicabant : Lycaonum AEanes finitimi et in Phrigia erant . Addo quae apud Stephanum legimus. ε ρορος πῆσ

Quinimo Aganum diutius quam Lycaonum nomen no- ruisse in Arcadia Pythiae versus de Cerere testantur.

Unde Aganes nomen suum servasse et Phigaliam tunc tenuisse manifestum est : eadem de citato Stephani loco conjicienda Sunt. 3 7. Fabuloe cum rebus concordiare ridentur. Qui vero fuerint Aganes, e qua gente exorti sint, Pronuntiare non facile est quum nonnulla eos ab Arcadibus nonnulla a Pelasgis et Lycaonibus discernunt. Si enim ad sabulas et genealogiam spectes. Arcadis filius Manapud Pausaniam appellatur; si ad regi0nem, Agania a LF-caonia satis clare distinguitur; sunt autem et alia argumenta quibus nixus Aganes non alienos a Pelasgis Lycaei dicas, quum Clitor β lilius Lycaonis apud Apollodorum appelletur. Parrhasiosque una cum Aganibus Straho et Stephanus By-χantinus nominent'. Plures Aganiae urbes intra fines Lycaei

59쪽

surae Clitor regnavit. Numina Aganibus et Lymonibus sereoadem erant

Non vero negari potest AZanes ἴλος et civitatem a principio constitutam fuisse, cui Septemdecim urbes aliquando obedierunt. inter quas nonnulla munitissima oppida notantur, ita posita ut partem Arcadiae quae ad ore identem spectat AZanes post Lycaones armis occupasse facile credideris, Lycaonesque ipsos paulatim dominantium more ad se traxisse ut pro nihilo, postea, victi haberentur. Clitor Aganum potentiae sedes praecipua esse non desiit. Quod si quae fuerit locorum natura et conditio vivendi consideraveris, libi Videbuntur Aganes eum Arcadibus nihil fere commune habuisse. Pascua viridantia, amoena loca. oppida pauca sed Inunita natura et arte, sabulae mitiores vitam humaniorem eorum denuntiant, apud qu0s quae postea in Lycaei jugis lloruere, nec Clitore unquam negleeta sunt, equiri a coepta esse memorantur, Arcadibus ignota. In Asia Minore Lycaones ei Aganes viginas. ut in Arcadia occidentali. terras accoluisse Xenopho tradit. Sunt alia etiam quae omittere non debeo. Fabulam enim de Autolao significationem suam habere non dubiis. Tribus quasdam pelasgicae stirpis introspicio valles Erymanthi, circa Thel pusam, conditione servorum inhabitantes, quae AZanibus subjec culapii artem et religiones

antiquas accuratius colebant ut submissos et humiles decet. Thelpuga in Agania sanctissimus omnium locus erat. AZanes autem armis et principum imperio valuisse non mirer

60쪽

- 52 quum apud Aristotelem legerim nationes illas facilius principalum obtinuisse, at a populi potes late brevi cessisse in optimatium ditionem, quae equorum Popia abundarent. Equis Aganes floruisse ex equiri is toties celebratis satis compertum est: quid mirum si imperio aliquandiu. Oppressis finitimis gentibus. usi sunt' Res ex 0ppidorum Veterum Aganiae munitionibus veritati propior adhuc Videtur. Fingas igitur mecum animo Velim AZanes tλας fuisse Lycaonibus numero sane inserius, potentia vero olim, reipublicae sorma et auctoritate eminens, quod dominationem. post Lycaones in Arcadia omni occidentali obtinuerit, ea conditione tamen ut pepercerit submissis, quos nec expulite regione, nec omnibus urbibus suis exuit, dominorum potius more quam hostium. Nulla inter Aganes et Lycaon egrepugnantia suisse videtur. Deos praeeipuos eosdem colunt. Iovem Lycaei et Cererem. Adde aesculapium qui populos armis et principum regimine potentes arte sua donare

gaudet.

Periit lamen, ingruentibus Arcadibus, AZanum, ut Lyca num antea perierat, potentia; mansit nomen tantum, unde non possum non suspicari mullum valuisse hanc gentem quae quum vetus amiserit imperium, et nomen et mores et deos Su0s, necnon quae de Originibus suis vulgo tradebantur servaverit. Itaque interpretari licet ex fabulis, quanquam nullas res singulas amrmare p0ssumus. certam rerum Seriem quae

SEARCH

MENU NAVIGATION