장음표시 사용
421쪽
uerum voluntariam: vulnus, sed gratum : supplicium, attamen jucundum. Cum amaritudinem illi exprobrant, γλυκ κω Vocant: cum Iabores,spontaneos esse ajunt,& minus graves; Cum curas dc aerumnas, has ipsas suavissimas
dicunt. Novi, qui uxorem fastidiunt, ne in malam incidant. At hi malam metuunt, quia de suis ipsi virtutibus desperant. Nullam ego
tam malam arbitror, quam corrigere non posisit vir bonus & sapiens. Malas esse dixit Menander Comicus, sed sine populi suffragio. Camtius apud Euripidem Medea loquitur:
Simus quidem, quales sumus, nos ina, Malas sed esse non ego ausim dicere. Si qua mala est vitio mariti mala est,quia aut is
intempestive severus est, aut intemperanter romissus. Ignes dicunt fugiendos esse. Sed non illos, quibus male arsuros ignes restinguas. Voluptates indignas clamitant viro Sapiente. Concedo , cum in porticu aut Stoa philo phanduin est. Novit hoc Seneca & docuit non1emel. nec minus in thalamo quaesivit,ubi Pa lina esset. Vrgent, coelibes sacris vacare liberius , pugnare animosius, navigare sidentius. Quasi profana esset res osculari conjugem sacra fide obstrictam : aut minus animose pugnasset Hector, memor Andromaches dc Astyanactis: aut timuisset ex Aulide navigare Protesilaus , relicta domi Laodamia. Sed uxor, inquiunt, MIiberi alendi sunt, quibus carere possis, ut partis fruaris uberius. vali sordidas voces. Cur non
potius gloriosum putant & regium imperare uxori & liberist Qui paterfamilias est, rex est coniugis, liberorum dc famulorum. Caelebs
422쪽
nulli imperat, praeterquam canibus aut selibus, si quos Brte domi sit. Homerus Vlyssem re- pem vocat It hae. Sed si regno isti eximantura res imbelles numero, sine viribus Mor, Lae
tesque senex, Telemachii que puer . & pauculi
subulci, valde accideris regni istius subditos. Sunt, qui in maritalem ordinem adscribi cuperent, sed metuunt, ne aut filium gignant, qualis fuit Commodus, aut filiam, qualis fuit Iulia &Messalina. At debebant hi homines adeo in tuentes futuri, jejuni ire cubitum, & prandio coenaque abstinere , ne quem concoquent chlalum, pituita fiat molestior, aut atra bilis. Cur non potius sperant futurum, ut ex Vespasiano nascatur Titus, ex Druso Germanicus , ex Annaeo Seneca nepos facundissimus Lucanus , ex Platone nepos Speusippus , a vitae philosophiae haeres, aut ex Ennio nepos Pacuvius tFuit mihi nuper plurimus sermo super hac re cum quodam Misogamo , qui cum magnam in Scholis didicisset esse Dilemmatum vim, ita disputabat : operosa res est coniux , laboriosaeolonia,fons curarum. Foecunda cum est, oneri
est: cum sterilis, dedecori. Si pulchra, . ; si deformis, χntimi. si dives, superbit illa; si paupercula, ille. Logicorum,' inquiebam ego ,exempla audio & argutias dialecticorum, quibus adolescentulos in Scholis fatistare solent, & torquere
bonas mentes. De messis probitate non est certus agricola, nec minus tamen serit. Et tu ux rem ducere non vis,quia times non foecundametu Iaboriosam coloniam voces uxorculam tnec horres Rempublicam capessere & multorum capitum belluae imperare Tune oneri esse putas liberos , quos mater Gracchorum omnibus thesauris habuit chariorest Quod si
423쪽
sapis , nullam deformem puta, quam castitas modestiaque ornant. Formosam nactus, noli nimis sollicite custodire,ne te Zelotypum animadvertat, & tua culpa peccare audeat. Si opulentior superbiet, tu tolera & mone ; vel cave eam offendas , ne opum fiducia tibi maledicat: aut superbiam feminae contemptu dissia , aut prudens dissimula. Si pauperculam contemnes
tu, cur contemnere sustines animi dotibus te Iocupletiorem Illa , quae te contemnentem
placide fert,quantivis est pretii. Te, qui ob inopiam minus aestimas honestam conjugem , ne teruncio emerim. Tralatilium illud est & lippis notum , quod a libertatis periculo sumitur adversus conjugii praestantiam argumentum. In Iibertatis se regno vivere jactitant, quamdiu sunt αἴ--ι; servituti assines, cum conjugio illigantur. Nesciunt insani licentiam esse, non libertatem. nulli amores debere: degeneres esse mundi incolas, quos posteritatis cura non tangit : frustra se viros esse, Bc tales factos: & ut
allegorice loquar: errores esse maximos planetarum , ab una ecliptica aberratiliuin : Solis viam esse tutiorem certioremque, quia una est
di simplex : Lunae viam dissicilem , & litigi sam , quia cis ultraque eclipticam digreditur. Non gravatb subscribes huic meae sententiae Nobilissime MYO, qui conjugii causam exinemplo tuo asseris. Gratulor instituto tuo , gratulor conjugem tibi obtigisse , qualem optasti
piis Votis, qualem Optavere parentes gravisiuini optimique. Merebantur talem domus tua, vi tus, doctrina, prudentia. Praecepta connubialia apud te non conquiram. quia non sum praec Hor amandi. Illa , cum vacabit, legere potes
apud Plutarchum in nuptiis Polliam & Eury
424쪽
D. ADR. VANDER MYLE. 39ydices. Hoc solum addam: non esse, quod tibi metuas a mala conjuge. Nescio enim, qua Dei Opt. Max. elementia incideris In is Agatham ducis , quae se tibi probabit non uno bonorum genere , sed triplici. non explicabo me. Melmnisti horum , ex quo Moralem alia quando tibi Philosophiam domi meae praelegi. Fruere, felicissime, Agatha tua,sive Bona Dea, cui nolo te offerre flores, fruges, serta, Romanorum more , sed unum hoc, quod praeceptori Socrati obtulisse fertur JEschynes, hoc est. ipsum. Vale vir Nobilissime & praestantissime, di me tui tuorumque amantimmum redam Amstet. 28 Iunii 163q.
Sive Vniversiae Philosophiae Aristot licae, ad statum Conjugalem festiva applicatio.
I citharoedos, si tibicines & ch
raulas ad sestuin hoc tuum admisisse minime nefas esse putas, Gli, vi dilectissime, ut cantus suavitate delicias auribus faciant, etiam mihi inter geniales hosce strepitus latae ac festivae vocis usuram conced re non gravaberis. In turba non loquar , ubi longis mensis discumbitur, nec attentis esse Vacat commessantibus. Tecum ad secretiora me conseram , ubi Veneris genio pervigilium debetur, nec serias te agere patitur tempus. Dum novam rem inceptas dc arduam, non fraudabo
425쪽
te Sapientiae monitis,uerum optimis ac salut ribus praeceptis pergam animum tuum componere. Praeivi olim verba Iuveni, & ad doctrinae templa contendenti iter monstravi. Iam vero sequar, & suasoria oratione compellabo novum Amoris candidatum. Dum filio regnum parat Cyrus , ea loquitur, quae potestatein regiam spectant. Hectori ad bella ituro permixta hastis monita in cassidem ingestit Androm che: Peregre profecturis maritis ultima verba loquuntur sollicitae conjuges. Tibi nuptias meditanti,& maritale imperium capessenti, hic in promulside speratae voluptatis militabit sermo. Fecit idem in nuptiis Polliani & Euryd1ces Plutarchus, in nuptiis ad Paulinum Ausonius. Nec temere veteres in eodem sacello Venerem ει Mercurium collocavere, quod Voluptas genialis praecipue sermonem postulet, Suadamquedi Gratias. Quo tempore suti jam dicere incς-pi in Illustri Batavorum Academia praeclaris
artibus Operam navabas, per varias Philosophiae partes circumduxi omnis disciplinae capacem animum. Per Dialecticorum salebras & abrupta ad ipsam Sapientiam ibas, & verum a falso distinguere doctus, torquebas catum Enthrme-ma,formabas immobilem apodixin, discutiebas speciosum Sophisma. Hinc ad Naturae sacra admissus, supera, infera, causas & ex iis nata, tot rerum formas speciesque, simplicia & composita,animata dc inanimata contemplabaris. Mox ta natura digressus ad morum doctrinam deflectebas, dc quid turpe, quid utile,inecum meditabaris. Breviter, hoc agebas,quod in perfecto viro requirit Charroneus philosophus , ut esses
ce , libet iam haec ipsa, quae tum docui, apud
426쪽
Sponsum,apud conjugem,inter faces, taedasque repetere , & totius Philosophiae summam tibi ob oculos ponere; & eo quidem tempore, quo οἱ προσλοinem judicabit Sponsa gravem sapientiae orationem. Nempe ,hoc agere institui,quod familiare est Medicorum filiis, qui ne nauseam moveant, catapotia solent saccharo condire, Haut melle edulcare. Et uti poetarum mos est, sub fabularum involucro res serias tradere, ita& mihi proposituna alium vultum tetrico a pumento inducere, dc ex tenebris ac fumo philosophantium lucem thalamis tuis inferre. Legisti, cum puer esses, apud Nasonem, mutata in novas formas corpora. Legisti, inquam,& st puisti, hic arborescentem Daphnen, mugientem Isidem, illic lachrymantem in marinore Nioben, alibi canentem Philomelam, latra tem Hecubam, δc quae sunt plura eius generis. Iam grandior mirare, sed non sine risu, conversam in conjustales artes Logicam , Physicam, Ethicam, Pouticam, oeconomicam, Math maticam, totamque Philosophiam in Γαρεικί . Tibi, nuptiisque tuis istam metamorphosin sacramus, dum maritali ordini initiatus nominis vitaeque metamorphosin ordiris. Scio, te Poemation exspectare. sed pudet seinper eodem ludo includi, dc qui exhaustam nuper paludibus
suis Sylvam-Ducis fusius cecini, una exarui totus. Quid , quod aucta recentibus victoriis
Patriae Libertate , servitium omne orationis compedesque odisse incipiam , & serenae liberrimaeque mentis impetus non impeditos am re. Quod si convivio intersint, qui riserunt nunquam , qui cum magnis virtutibus adferunt grande supercilium , qui theatra ingredi solent, ut mox exeant, Catones, Matii, Ti-R s mones,
427쪽
mones,Heracliti,Momi, Demeae, eos omnes ab shorum lectione abstinere jubeo aut ut ridere discant, spectare attentius Nympharum γομνο- πιλα , Sileni , & Polyphemi petula tissimum αε δελο. Saltationis ridisuda genera sunt, apud Lucian. Aristophan. is Pollucem.)Tibi vero si tam prolixum sermonem inpraesentiarum perlegere non vacabit, dum inlueta cogitas, vacabit sane postea, ubi prima tempestas de vierit, & , ut Hippocratico verbo utar, periculum nullum erit ab orgasino. Ac primum quidem , ut a Dialecticorum serculis Nuptias Peripateticas ordiar , Porphyrii vide Isagogen, quam praefigere organo solent ii, qui metuunt ne ἀκεφαλον sequantur Aristotelem. Tractat ille Universalia,easque naturas, quae aptae sent pluribus inesse. Tu , mi Gravi, velut e scotistarum Schola progressus, totus inamabilem Haecceitatem iuras , & ab Vniversialitate, velut inani Morphei vultu, alienior, singulari Sponsa gaudes,quae non pluribus, at soli tibi conjugii foedere adesse amat. Et cum praedicabilia de multis dici possint, tu unius B r-
pellari gloriatur. Multa ille de Individuo phialosophatur. sed Individuum quoque esse coniugum par,aut nescivit ipse, aut praeterivit studio. Illud solum nota , individuum, quod V gum vocant, ab Universalium numero secludi, nec minus honesto conjugum numero eximi, quotquot vagas libidines sectintur, & plures amando conjugii ordinem infamant. Inter Vniversalia familiam ducit Genus,non Heraclidarum aut Arsacidarum, sed illud, quod de pluribus specie differentibus praedicatur. At hae naturarum in species multiplicatio conjugio magna
428쪽
gna ex parte debetur , cujus beneficio, ut est apud Lucretium, genvi omne animantum Concipitur, υisitque exortum lumina Solis. De specie citatur ex Euripide, Σιδ ν αξιον τυραννιδ γ , Speciosa regem sorma corporis decet. Ego mutata vocula de virgine dixero, Speciosa nuptam forma corporis decet: nec ego solum, sed &Satyricus. Si serum excutias, facies uxor amatur. Licet nihil vetet, utrumque amari. & Propertius ,
Omnia formosam propter Briseida passus.
Verum illud magis ad rem : Speciem de pluribus singularibus dici, quo tacite moneris , Operam uri des liberis , non solum , ut trium liberorum jus adipisci possis, verum etiam , ne, si ἄτε vivas & αααῖς, degener mundi accola habearis. Quod sit marem primum, mox seminam tibi inJulserit favens Lucina, optatam conjugum votis differentiae notionem aliquam contemplaberis. Nec deerit Proprium,si in patrias virtutes filii, in maternas filiae adolescant. Iam vero illa Accidentis indoles, qua citra subjecti corruptionem, modo illi adcsse, modo a esse amat, ideam exhibet earum omnium rerum , quae salva conjugalis copulae fide vel prosperae vel ad versae nuptiis accidere solent.
Non conjugali semper Infelicitres, Felicitaseque semper es comes thoro, Asiunt, recedunt, mobiles loco Deae. Excipit Porphyrium Aristoteles, qui Categoriarum doctrinam tu G
429쪽
inis i is dividit, plane uti conjugii apparatus Sponsalibus praeludit, matrimonio perficitur , dc sua habet επωνα. Fugiunt Homon Mai' Sponsalia, non minus, quam laudabilis quaevis dictio. Amant Synonymiam, cum corpore mixti nomina quoque sua confundant, alterque alterius titulos cum dote sibi vendicet.
Nec Paronymiam fastidiunt, cum uti a justitia dicitur justus, a sortitudine fortis . a sponsaliabus sponsus, signoscite Grammatici a coni
gio coniunx dicatur. Et licet Simul natura sint conjuges, illud tamen non minus certum , alterum oc ordine dc dignitate esse priorem. Assi mat Tragicus :Γ-ἡ 3 νικωσ ἀνδρομ γροκον μερο. Uxor marito dignior res pessima est. Inter Habendi vero modos illum maxime improprium esse perhibet, quo uxorem habere dicimur, cum, interprete Ammonio, uxor non minus habeat, quam habeatur, praecipue apud AEgyptios, teste Herodoto , de hodie apud Belgas , quibus familiare est Illud fateor, cum substantiae nihil esse contrarium perhibet, longe eum a praesenti re abire. Plurima enim in amore contraria insunt vitia, injuriae, suspiciones, inimicitiae, bellum, pax rursum , dc , ut ex Plauto suppleam, insomnia, aerumna, error, terror dc fuga, ineptia,stultitia- sue adeo , dc temeritas, incogitantia , excors Iinmodestia, cupiditas, desidia, inopia de dispendium. At alterum illud , quod Substantiam neget recipere magis dc minus , ego contra de Amore verissimum esse affrino , qui a virtute, blanditiis, fortunae risibus, prole , incrementa capit, renustior valde futurus, si illis ipsis de-ltituatur. Ita sentit magnus ille amorum praeco
430쪽
& arbiter,qui sublatis otiis perire ait Cupidinis
arcus. &, ut inajus aliquid afferam , generosa Carthaginis conditrix , ab obitu Sichael frigudior, vito AEnea: Huic uni rursum potvit succumbere culpa. In Quantitate illud reperio, magnum ab ea ac
parvum Amorem dici, verum non ab ea quantitate , quam molis , sed virtutis vocant: eundem longum quoque dici, ac brevem, ratione Temporis ; coelestem & terrenum, ratione L
corum , in quibus vel Dii, vel homines amant. Et Numerum quod attinet, didici jampridem celebrem illum denarium Pythagoricum, inter alia, ex Mare & Remina constare: didici a
plius, numerari vulgo dotem, non Virtutes,aut si in censum veniant, non nisi post nummos.
Vltima staculi vitia taxo in de moribus quaestio est prima, quot servos pascat,quot agri jugera
pomdeat, quam multa pulchraque paropside coenet. Qualitatis vastissimo ambitu mirum quam multa contineantur, sine quibus virum uxor , haec virum fastidiat. Annon sapientiae, probitatis, modestiae Habitibus illos ornari s tius, quam armillis, gemmis,torquibusque ' a non generandi Potentia totum hoc opus absolvitvrs usq; adeo, ut,sine illa matrimonia dissolvi patiantur Iureconsultorum rubricae Annon Cupido conjugalis necessitudinis autor oculis captus fingitur ' Annon servidos esse amantes oportet, di suaves , & blandos , & molles &candidos non morosos, Zelotypos, procaces, aridos deformes t Rufamne illam virginem, C siam ,sparso ore, adunco naso ' non possum pater. dicebat aaolescens apud Terentium. Annon inter qualitates contrariae sunt dc lites habet aeiurgia in quo nupta jacet Z Aunon idem est velle