Vita Viglii ab Aytta Zuichemi ab ipso Viglio scripta, ejusque, nec non Joachimi Hopperi et Joannis Baptistae Tassii Opera historica alaique Analecta ad historiam scissi Belgii potissimum attinentia

발행: 1743년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

LIBER SECUNDUS. I9I

Requesennio, cum jam jactam aleam Te vidisset, postea Is74. non displicuisse , ut miles inutilis ob penuriam, pecunia

Antverpiensium reficeretur.

VIII. Obierat paulo ante Mircarmius, quem Praefectum militiae Trajecto inferiori ab Albano relictum diximus, inque ejus locum succes erat Comes de a Roche Burgundio. Balde

sius in Hollandiam reversus, dum interius properat, soliciter pugilavit, Magamque attingens mira tandem LeFdam obsidione cinxit quam tractu temporis eo redegit ut bannonae penuriam periculo deditionis non careret Quod cum Auraicum non lateret, subvenire civitati constituit, cumque subsidio terrestri non lassicerent vires, navigii hoc tentandum ratus Ludovico Bossoto eam curam demandat hirat ssane res longe dissicillima, ct quae multorum opinione fieri non posset solummodo enim per canales Leydam navigabatur, qui undiquaque adeo erant muniti atque obsessi, ut nullus unquam navigiis pateret transitus Et quamvis per obsessσhiatus aggerum pro Roterodamum, quos studio subvenien

di obsessis nulla habita ratione incommodi h fecerant, ita e

influerent aquae, ut prata vicina Leydae inundarent, non soli: mο- tamen videbatur, eas tantum Ossse excrescere, Ut maviga , ab

tioni servirent quod tamen aliter accidit. Ita enim excre 2 issc. Uerunt, ut potuerit Bo otius Per prata Uectus, munitiones ii ' invadere, quod cum repente, praeter Omnem opinionem fecissset, in tantum terrorem militem regium Conjecit, ut fu ga sibi quisque salutem quaereret: adeoque terror hic omnium animos invaserat, ut inui longe aberant Waloni, ac Germani, quamvis non viso hoste munitiones sibi creditas tur Ppiter deseruerint, Bossotioque non tantiim Leydae subveniendi, Verum etiam omnia loca recuperandi, quae inter Harlemium, de Leydam in tractu maris mediterranei a Regiis tenebantur potestatem reliquerint. Sunt, qui asserant unam munitionem quae prope civitatem erat, ab Hispanis turpiter desertam , eaque sola omnia conserUari potuisse Fertur etiam civitatem paulo ante ad deditionem inclinasse, eaque de re agere voluisse cum Comite de a Roche , tamquam supremo

exercitus Praefecto Balaesum vero bo impediisse, quod ea

202쪽

10, J. B. DE ASSIS COMMENT.

Violentia

noxia.

de re secum agendum esse assirmaret, nolletque frustari prae mi laborum quos ipse in obsidenda urbe prior suscepisset; eamque ob causam simul atem maximam inter illos Ortim, quod dummodo verum sit inconsulae sane atque imprudenter factum satius enim Laides fuisset, quoquo modo LeVda potiri, quam tam brevi momento tantos labores cum dedecore perdidisse. Consedit Balaesus post rem male gestam in Haga Comitis, atraequese ius sedata Hispanorum tumultuatione , Vitellium cum Xercitu Bommeliam Versus miserat, ut quod posset hosti noceret qua in expeditione oppidula Vorcum'. ierda vi capta. IX. Ipse vero Antverpiae politicis intentus , cum classem construere statuisset, fretus justitia, atque equitate causae, quam praecipue Ecclesiasticos primariosque omnes, ante alios amplecti decebat ut eo citius m legis, orthodoxae religionis hostis debellari post et arbores sibi proe cujusque modo ac facultatibus dari, unde classis parari posset, litteris ad eos missis petiit. Quod cum pertinaciter praeter expectationem negarent, suprema usus potestate, illis invitis complures caedi, Ant Ver piamque devehi curavit Mandavi etiam Ranni Andrea Cigongna, ut ea pecunia, quae per singulas hebdomadas toti, Compini de extorquebatur quam contributiones vocabant Praesidiarios in finibus undiquaque sustentaret, ad quae duo necesilaate proculdubio impulsus est. Nam in ordinibus non nulli eo tendebant, ut res regis aliquando ob summam penuriam collaberentur ideoque volnntariam subditorum erga Regem liberalitatem , quamUi petitam, consuetamque, ita impediebant, ni nihil obtineri posset , unde aleretur miles, rebusque necessariis subveniretur quo nihil Auraico accidere potuerit gratius sciebat enim violenta haec, maximam Populi conflatura indignationem quae praeteritis addi a paulatim animos ad desperationem sequam sommopere expetebat trahere necessario videbatur. X. Eodem anno millesimo quingentesimo septuagesimo quarto, lectores Imperii Rheno vicini, cum cessatione commercii ob Belgarum turbas damna haud mediocria in suis consuetis vectigalibus paterentur, de componendis contro

203쪽

LIBEM SECUNDUS.

versiis summo studio, nec non spe boni successus, cogitare

coeperunt communicatoque consilio Cum sociis, Imperatoris

ea de re explorata mente, cum Omne uno ore animoque

huic deliberationi assentirentur , Salentino familia Comitum 'IJembour Electori tunc Coloniensi negotium est commissum Primum, ut ex Reque ni sciret, an id voluntate Regis tentare liceret: Xploratoque Regis animo, nullum officii genus omitteret, qua quieti, ac tranquillitati publicae consuleretur, quam cum ipse Provinciam suscepisset, litteris male fidens, sibi a Requefennio petiit mitti ad se ΤΟ - annem unquium Consilliarium regium, familiarem suum, habere enim seria quaedam, quae ipsi per hunc Communicata vellet, qua in re, cum Requuennius illi morem gereret, demente Eleestoris certior factus, negotiationi libenter assensit. Sciebat enim Regem, quamvis armis agentem , dummodo populum suum miseriis liberare posset, a pace non abhorrere. Vocavit itaque ad se Salontinus Joannem Comitem a Jovium Auraici fratrem, cujus opera hac in re uti decreverat detestaque mente, hic de salute fratris sollicitus , negotium libens suscepit. Caeterum cum in profestione ollandiam versus non ita longe a Regiis praesidiis iter facere esset necesse, petiit sibi dari araequesennio salvam guardiam 4 vulgo

vocant qua si forsitan in regios milites incidere contingeret, saluti , ac libertati suae satis provideretur , quam cum mittere vellet equesennius, intellexit Auriacum Dordraci peste laborare , atque admodum etiam de Vita periclitari, quo

nuntio accepto , haud quaquam consultum Putans, eo tunc

ire fratrem, ubi fratre mortu ipse presto esset ad occupandum imperium, Consilio mutato salvam uardiam petitam negavit, quod ita Salentinum offendit, ut deinceps nihil amplius de suscepto negotio agere voluerit. I. Non fuit tamen omnino inutile hoc principium namque haud diu post , uni jam ex morbo convaluisset. Auraicus, per Guinterum Comitem de Marsenburg t eum in finem

Salentinus de Uectour ad sedem Coloniensem evectus anno 1567. jgnitati sponte renuntiavit nondum Consecratus , dispensante summo pontifice, eo quo stirps Isenburgica mas-Cul Careret, anno 577. uxorem duxit Comitis Arembergii sororem, irivatus dein Vixit, vir multum laudatus. V. GaILoris to 3. 0I. II. 4 4werVenbureb.

Pacis tractatis

per Prinaecipes Germ

204쪽

ip. I. B. D TASSIS COMMENT.

a174. finem ex Germania ab Imperatore missum, eo res deducta est ut Bred se per Commissarios hinc inde istas, de rebus componendi agere partes convenerint, ct quia erat locus Regi paren , quamvis aliquatenus Videretur indignum dedit obi des Regrie ennius, Pulianum Romerum, Ludovicum Guascum , aliosque duos nobiles Hispanos, quibus Auraici commissariis satis esset cautum erant hi Carolus Boiset,in Arnoldus an dentove. XII. Ex parte vero regia Baro de Ra si ben, Arnoldus Sasbout Consilii privati Praeses, Albertus Leoninus Doctor Juris Consultus cum acobo de Torre, qui illis es et a secretis tractatum es ibi satis diu, sed frustra quamvis enim ex

parte Regis, quantum aliquo modo pateretur Obsequium, ac reverentia Regis Majestati debita, Rebellibus venia daretur, displicuere tamen Aciraico conditiones, utpote qui jam tum, cum vidisset, frustra ab Albano tentatam ollandiam, satis sibi persuaderet, imperium, quod ab initio animo Vendicaverat, aliquando posse obtinere quam rem tamen ut tanti ponderis caute admodum ac lente attingere cogebatur, eratque illi necesse maxima ubique uti industria, ac varia dissimulatione, haereticis omnino facilem se praebere, Catholicis non offensum, in exteros maxime infestum, solam Patriae libertatem in ore habere, nunc pacem publice assectare, nunc eam praetextu boni publici rejicere quibusque possit modis populi benevolentiam captare, Postremo omnium animos in Hispanos accendere, donec eo ducerentur, ut illorum imperium omnino aspernarentur, non solum illi, penes quos

ejus jam stabat authoritas, sed etiam illarum Provinciarum, quae adhuc Regi parebant incolae in quo Hispanici procul dubio austeri Regiminis auxilio ita tandem profecit, ut pene

omnes cujuscumque gradus, ac conditionis unanimes in eo videantur conspirasta, tam caeca Occupati opinione, ut vix unus extiterit, qui Virus latens penitus intelligeret, adducta eandem in opinionem omni fere nobilitate, ac nonnullis etiam, qui erant Regi a Consiliis, aliisque, quamplurimis viris gravissimis, quod vix credibile videbatur ipsos etiam Ecclesiasticos, interque illos primates, inprimis Epi-

De Congressi Bredano videndus Borrius Io. . a fol. 8.ubi tam commissarii utriusque partis, quam dati Obsides,

aliter enarriuntur.

205쪽

Episcopos ac Abbates, alioquin, eruditione, ct vita 1 7q.

claros, ita ad odium contra exteros AcitaVit, ut obliti, quid Religioni , ac ossicio deberent, neglexerint Certissima pericula, quibus se , suaque omnia objiciebant, tum foede nimis atque imprudenter , se ei Committerent, ejusque consilia summo studio foverent, cui nihil tam cordi esse, a multisque annis fuisse sciebant, quam illos ipsos in exitium trahere. Quibus modis res facile eo deducta est, ut tandem Unani ter ad arma ventum sit. Unde vicissim solo vindictae desiderio eo est progressum, ut Religione perdita, tantam Belgarum quondam scelicitatem, miseriis, iisque gravissimis implicatam , obrutamque Videamus , solo Auraici commodo, qui communi hoc malo viam sibi ad imperium commodissime aperuit. XIII Reddiderat etiam dudum cum Regina Angliae, Gallorumque praetextu Religionis tumultuantium, omniumque ubique haereticorum rebus rem suam communem, qui proprii commodi causa, eaque consuetudine, quam ejus farinae omnes amplecti solent, eum libenter omni Oriciorum genere, favoreque auxiliis prosecuti sunt , praecipue Regina quae foVendo, ac nutriendo continuas rebelliones, tunc apud Belgas , nunc apud Gallos, a multis jam annis spectatrix. alienarum calamitatum, mira dexteritate integram Imperii quietem sibi conservavit , eaque mutui et Commoditate quam contra potentissimos Hispaniae , alliae Reges, natura videtur regno Angliae comparasse , utriusque Regni maximo incommodo, quidlibet lia tenus in illos impune tentare ausa est. Quod cum non ignorareta quesennius Jam tum ab Auraici amicitia Reginam abstrahere conatus est, misso ad eam Champugneo , sed sine ullo successu refragante nimirum Reginae ingenio, ad ea tantum inclinato, unde aliquem fructum capere posse sperabat. XIV Hiergius interea Buram, Oude aeter, richon ho- viam . illam Geldriae , has Hollandiae civitates, etsi non grandes, satis tamen munitas , prima vi, tertiam post multam muri diruptionem deditione recepit Crimpiumque, quod est ad ostium Insulae ad Mosam inter Dordracum, Roterodamum munitu pagus, OccupaVit, tamque fortiter Hollandiam aggressus est, ut tum ' dissiculter res auraici in summum

discrimen adduci potuissint, dummodo Delici cursu uti per Suppim um videtur non misis-

206쪽

196 J. . DE ASSIS COMMENT.

1 574. mississet , rerum ad Apeditiones necessariarum provisio , nadeficiente cogetus subituit , eaque ipsa oppida , Uae tantius salicitate ceperat, postea egestate remente , atque etiam Crimpjum, perdidit. Noluit enim I equesennius omnino rebus Hollandicis incumbere, cum haberet ipse praemeditatam contra Zelandiam suam expeditionem Ductore vice Admiratio, ubi necesse erat uti Hispano milite. Quam ob rem in Hollandia sola defensione contentus, Hiergio Ocato, Xer cituque opportunis in locis , quo paratior esset, collocato, sub finem aestatis , Santannelandiam versus profectus est. Occuparat paulo ante Insula Finari,in lunar i , finibus Brabantiae proximas unde omnia terrestria ab invasione hostium manebant secura. Quae omnia eo tendebant, ut SchouVjam

praecipuam elandia insulam in qua est iri se oppidum

invaderet. Habet haec tam sibi propinquam DuVelandiam, ut defluente mari, ex una in alteram facile pateat transitus, inter quam, Iant annelandiam , ubi erat equesennius, interfluit mare miliarium , quod quamvis navigia pleno mari aestu pateretur, eo tamen refluente peditibus praebere

consueverat, dum tempes iVe, ac celeriter tentaretur.

XV. Qua tam incommoda Via exercitus iturus, ea superata, non minorem AEXpectabat dissiculiatem Auraicus enim

cognito equesennii consilio, in Insula habebat mille, quingentos milites suis in munitionibus dispositos, quibus sibi persuadebat Regios longo, ac difficillim aquatico itinere lassos, ac madentes, Tacile ab insulae accessu prohiberi

posse, quos Regiis Vincer erat necesse, aut Omnibus p rire, cum reditum nullo modo pateretur refluus maris aestus.

Erat res procul dubio incerti admodum successus, maximique periculi. Vicit tamen militum virtus: quatuordecim enim Hispanorum, in duae Germanorum cohortes. Duce. pissi. Ioaurire sorio . Hispano, nobili animo , ad se commise-.sa aegres ue, quamvis ad Cingulum usque, atque etiam amplius ante so Ziricλ confectum iter tingerentur: ita ut duae cohortes quae erant φφ in novissimo agmine ob altitudinem maris Coacti fuerint reditum accelerare, essentque praeterea disposita hostium navigia, quae euntes tormentis bellicis a latere seriebant, ita

ut multos interque alios Idrum acticum aethaliter laede

rent:

207쪽

rent: jamque terrae appropinquantes, Carolun Bois itum in I 57 . venere, qui Auriacto praeerat, i Ut quamvis fortissime pugnans Regios a terra arcere conaretur, Vim Zmen, atque impetum eorum sustinere non potuit. Itaque non solum terra potiti sunt, sed 'ostem occiso Boi bis superarunt, inque fugam Verterunt. Cumque eodem fere tempore Sancrus Daviti, qui classi praeerat , alteramque Veliebat partem militum, insulam quoque celiciter attigisset, omnis Xercitus in Schouviam expositus est. XVI. tristen Zes jam tunc aptis opportunis in locis V geribus mari se cinxerant, ita ut non pateret ad civitatem aditus , nisi per aggerem , qui ex capite quod ibi vocant' eo vergebat. Quam ob rem placuit Regii primum totam insulam occupare , ac sic tandem annonae penuria TeriC-Zeam ad deditionem cogere. Quod cum ita esset constitutum, ciVitatem quoad licuit milite cingenteS, misere qui Bommeneam muniti simum locum Caperent. Quod post multam muri diruptionem, unamque Ioanni Osoru ut fertur)male, non sine clade tentatam invasionem, ea denuo iterata egregie successit. Deinde Brau velli avium caepere, totaque insula potiti sunt, eo adductis minoribus naVigiis, quae mediterraneas aquas securas redderent. EXtruxere Praeterea aliis opportunis in locis ex ratibus, Vastisque, arboribusque colligatis , miraque arte compositis Propugnacula tormentis bellicis munita, quo minus uriacus obsessis vel Vi Vel arte

subvenire posset. In hac expeditione Vitellus in Sant annelandia febri correptus, dum Antverpiam trirem Vehitur, in itinere

mortem obiit.

XVII. Requesennius etiam eo reversus , haud parum sollicitus erat, quo pacto Pecuniam ab Ordinibus impetraret, aliove modo provideret, quo rebus bellicis sumptus suggeri possent. In quo primo dum parum proficit, in altero maximum illi ac cidit incommodam ex PIispania enim nuntiatum est, Regem severum valde contra Mercatores, negotiatores edictum promulgasse, quo soluti creditarum pecuniarum omnino suspendebatur; unde sciebat fidem regiam pessumdatam iri, is , simul atque hoc mercatoribus negotiatoribu innotesceret, ne tum conia obulum quidem , illis impetrari pos Quam ob causam tra nege. cum primus omnium de Edicto rescivisset, non tam honesto . tiuore , Bb 3 quam noctivum

208쪽

398 I. B. DE ASSIS COMMENT.

Is 3 quam necessario artificio usus, litteras ad unam omnes stricte Penes summum postarum I. ut Vocant Magistrum detineri jussit, nec prius suis tradi consensit, quam ab aliquibus quiei summopere sidebant, Pecuniam imPetrasset, unde necessitati aliquantulum proUideret Ur. XVIII. Eo vero tempore, aliquot equitum turmae ob non soluta stipendia, seditionem non solum meditari, sed etiam agitare ceperunt, confluentibus ad id statuto inter eos die ac loco plus trecentis, quod cum incolis maximum esset allaturum

terrorem , animorum Ue Commutationem , unde multa alia incommoda oriri erat necesse Imperator recenti malo occurrere

volens, inter alia hoc remedium adhibuit, ut illis impune omni armorum genere sibi providere , iisque cons seditiosos ad sui defenssionem uti liceret, neglicto Albani Edicto, qu contrarium caVebatur, ut oblata Occasione, in Us novis e Dus studerent. Quod Reqtiesennii consilium non caruisse periculo nonnulli postea judicarunt, cum constaret jam tunc de Belgarum in exteros Odio, quod satius fuerat extinxisse. Itaque haec equesennii indulgentia, praeter audaciam nihil genuit, esticitque quod expetebat jam animo conceperant, aliquando se perficere posse Certo sperarent. Venit postea Re-1376. quesennius BruXellam , ubi febri acuta corruptus, quinta Marti anno millesimo quingentesimo septuagesimo sexto obiit. Quo tandem casu prorsus omnia in praecipitium acta quamvis enim omnia ad rebellionem satis jam es en disposita es entque multi, qui tumultus resque OVas Mappeterent, de secreto mollirentur, reprimebat tamen eorum audaciam Imperatoris praesentia, a Vigilantia, quo sublato, tamque omni obstaculo remoto, quidquid animo erat conceptum, ad Dfectum est perductum. Accidit tempore Requesennii Lutetiae casus memoratu non indignus: Contra striciam, quam communiter Galli profitentur libertatem in recipiendis, conversandisque in Regno Galliae exteris cujuscumque sceleris culpandis Venerat eo regnante etiamnum Carolo nobilis quidam Hispanus cognomine Mald natus , crimine pestem estatis apud suos convictus petiit Legatus eum sibi dedici consensit Carolus, deditusque,

ac in Belgium misi us , Antverpiae jussu equesenηj capite

truncatus est.

209쪽

JOANNIS BAPTIS arsi

Commentariorum Tumultibus 'Belgicis.

LIBER TERTIUS.

Ventum G ad Annum a quo Hi oriam promise

riam , quam etiam ad brevitatem reducendam censeo frivolis enim, aut arbi rebus msmente Lectorem fatigare, nec illi gratum, nec scriptori confialtum put9. I. ortuo equesennio Imperii curam suscepit Tribu-j na Consilii Status, donec Re Catholicus alium

in defecti locum constitueret. Is Ver prudenter, Ioannem Austriactim ex Patres fratrem , qui tunc temporis Viguevan quod est parvulum parum Mediolano distans oppidum agebat, ad id munus eligere in animo habebat. Sciebat enim, quantis confusionibus, .periculis gubern tio plurimorum, aequalium subjecta esset Utque Respu obiuriis, blica nil detrimenti acciperet Onec Joannes Austriacus In regiminis Belgium se transferre posset dilata publieatione alterius Brigici illius electionis in tempus opportunum, statim post accepta que si tum Requesennii mortis nuntium, idem Tribunal Status On silii, imperium assumere jussit, specioso magis, quam utili ima es constillo. Videbatur autem Primarios hoste, quod Rex illis lutio. tanta fideret, tunc maXim C, cum Belgae tanto in Yteros flagrarent odio, inductum iri, ut omnia componerent. Subditi vero , quod Belgae essent, omnia ab illis componi paterentur. Longe tamen alius fuit Ventus repserat enim longe lateque Rebellionis virus, acciditque corpori ex plurimis Non petit promissis auctor. V. Libri sexti initium: Ma Actor

210쪽

ao, J. B. DE ASSIS COMMENT.

157 6 rimis membris composito, quod plerumque solet, ut inter

eos non tam conformis , atque una eademque mens semper

extiterit. Et quod magis sedum, non defuere, quibus magis curae erat partibus Patriae: quod tunc erat maXime speciosum nomen illorum, qui novis rebus f udebant favere quam Regi debitum praestare ossicium : unde Respublica supra modum superiorum annorum malis assi icta, partim negligenter, cincaute , partim malitiose, diu propter dilationem adventus Austriaci, gubernata, tandem omnino Corruit. ΙΙ. Erant ea tempestate in illo tribunali Status Philippus Dux Arscholantis, Princeps familiae Croyae , motus Comes clon ellius, Carolus Comes Beria montanus , Maximihann Baro

de Ruspinge , Viglius Michemus Praeses, Arnoldus Sashou Praeses Consilii Privati, Chrisophorus Alpiniuilitis, omnes hi Besgae

quamvis enim Mansfestius esset Oriundus ex Germania , tot tamen annos apud Belgas egerat, ut Pro Belga haberetur, unus illis aderat Extraneus Hieronimus d Roda, vir apprime doctus, qui quamvis Hispanus, Belgicis tamen moribus satis cra accommodatus, tantaque rudentia Praeditus, ut Omnia, quae in sequitate , ciuilitia consisterent, non minus ab eo, quam alio quovis sociorum expectari possent. Mansfellius statim unanimi omnium assensu Brugellae Gubernator designatus est. Quamquam enim supremum ibi staret imperium, expedire tamen Reipublicae Visum, uti alias sub imperio stlargaritae Parmensi acciderat, praeesse rebus Belgicis ac Politicis, Bruxellae stagularem aliquem Virum ex Praecipuis, qui alios summa rerum implicitos, in eo opere sim gulari sublevaret, omniaque temporibu Periculosis, ac turbulentis conservaret, in ossicioque contineret. III. Interea obsidioni ZericZensi vacari non est desitum qua tandem ad summam annonae penuriam redacti cives , Auraicus cum illis subvenire vellet, Ludovicum Boi otium cum aliquot navigiis commisit, qui magna audacia rem aggressus, cum militem in aggerem exponere Vellet, non Xtimescens bombardarum ictus , quibus a terra infestabatur navigia ad aggerem adegit, pugnaVitque strenue , sed e contra fortiter resistentibus regiis, cum tam diu ibi haesisset, ut.jam mari defluxo solo naves inhaererent, re perdita nolens CaptiUus in

manus hostium venire, natando salutem quaerens, fluctibus submersus est. IV. Dum

SEARCH

MENU NAVIGATION