De voce homousion dissertatio in qua ostenditur vocem illam ab Antiochenis patribus proscriptam vel repudiatam non esse auctore Liberato Fassonio ..

발행: 1755년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

obscurarent, ex hominumque, si fieri posset, memoria delendum ostenderent. Quo autem facilius voti compotes fierent , brevi annorum undeviginti intervallo undecim , si Athanaso credimus , vel tresdecim , ut arbitratur Petavius sa), disciplinae composuerunt formulas, posteriores prioribus saepe contrarias , in quibus consubstantialis nomen reticentes , vel tanquam fatalem scopul una evitantes illam cum Patre divini Filii cognationem , ac mu in Nicaenis Comitiis optime constitutam varia ratione , & via explicarunt, seu verius impudentissime labefactarunt. Cum hoc hominum genere in idem facinus conspiravit olim Semiaria norum Familia, conspirant autem etiam nunc recentiores illi

omnes, Stephanus praesertim Curcellaeus b), & Clericus e),

quibus Nicaena fidei nostrae formula non probatur. Eo vero

inter caetera argumento ducuntur, quod consessa, oc manifesta res sit, dictionem homo uson in altero Antiocheno Concilio adversus Paulum Samosatenum habito proscriptam, ac repudiatam suisse ; nefas autem putari debeat damnatum, improbatumque vocabulum adhibere , multoque magis Christianae doctrinae sormulae adscribere . II. . Quod autem homousion Antiocheni coetus Proceres eliminaverint, Pontificii Scriptores , Theologique non ambigunt. Immo sententia isthaec est ab antiquissimis in posteros propagata temporibus, quae ita inveteravit, plurimorumque tanquam in venis , & medullis insedit , ut imprudentiae notam vix , ac ne vix quidem declinaturus videri

fortasse possit, si quis a recepta illa sententia, ac persuasione discederet . Nostri igitur de repudiata ab Antiochenis Patribus dictione homousion litem adversariis non intendunt; tantum rationes, causasque facti subtiliter consectantur , quo deinde Nicaenos Antistites ab omni invidia liberent , ostendantque eosdem recte , fructuose , prudenter vocem hanc suae formulae addidisse. Quae nec ipsi in Theologia Tirones ignorant. Ego tamen de verbo homousion , pace sapienti iasimorum hominum dixerim, aliter statuendum existimo, &

12쪽

quamvis antea communis mihi arrideres sententia , gravissimis tamen rationum momentis nunc moVeOr , cur a clarissi inorum virorum opinatione dissentiam'. Rationes illas in hac lucubratiuncula breviter , ac perspicue e X ponam , ne que id sane aut novitatis, aut inanis gloriolae studio, a quo semper abhorrui , sed veri reperiendi gratia , quod bono cuique Theologo in omni vita propositum esse debet. III. Ac ne forte roges, quo me duce , quo lare tuter sis , qui vetustissimam opinionem tot , tantorumque Theologorum mentibus tam penitus insitam convellendam aggrediar, scias, velim, facem mihi, ac lumen commode praetulisse virum perdoctum, in divinisque omnibus disciplinis , & artibus versatissimum Prudentium Mara fium , ex cujus lectione sincere, pro eo sane, ac debeo, candideque confirmmo, me non mediocriter pro secisse , edendique holus opusculi occasionem namim esse. Nihil astute dissimulo, quia benignum es, plenumque pudoris ingenui fateri per quos profeceris , uti nos admonet praeclare Plinius b) . De reliquo nihil tale expediabam , cum sententiae meae jacta quasi se mina, & fundamenta deprehendi in Theodoro Peliano, Cardinali Baronio, Binio, Labbeo, Stephano te Moyne , alii Lque , qui nescio quam fidei formulam in Antiocheno conventu editam, & de qua in extrema opellae parte dicturus sina, amplexantur. Maranum si demas , & quos proxime snominavi Scriptores , qui nec opinanti mihi novum veluti signum ad bene sperandum sustulerunt, nullis aliorum, quod B sciam,

Q Florat. Lib. I. Epist. 3. b Praefat. Histor. Natur. 1 Lib. q. cap. ast. Operis de Diviniti Iesu Christi, & eap. 7. Differtationis de Semiarianis , in qua nova editio operum S.Cyrilli Hierosb-Iymitani a P. Toutteo adornata defenditur. Prodiit Dissertatio illa gallieescripta Parisiis anno IIaa , eiusque mentionem faciunt Actorum Trevol-tientium conditores ad annum 1723. Verumtamen ipsum ego Auctoris opu sculum, etsi celebriores Urbis Bibliothecas excusserim, reperire non potui. Caeterum nostram , ae Marani sententiam inter reliqua Theologiae capita publice superioribus mensibus disputandam proposuit ingeniosissimus Vir nobiscum & studiis eisdem , & vetustate amicitiae coniunctissimus Ludovicus Galbiati ex Coelestinorum Familia in pererudita lucubratione , quae inscribitur, . nimadversiones in Verbum Dei seriptum Oe. par. a. pag. Fq. , quod eo etiam dico, ne eui fortasse videar suam laudem, aut gloriam invidere.

13쪽

sciam, auctoritatibus stipatus in Iucem exeo; tantum rati nibus, argumentisque confido, quae spero a Lectoribus aequi, bonique consultum iri, si integris animis expendentur , semotis contentione, & odio, quibus, ut Melchior Canus gravissime tradidit, frequenter solent hominum exoculari iudicia sa) . Quin ex illa etiam parte in bonam de me spem inducor, quod certe e Religionis potius dignitate facturus

sim , si ostendero, nihil unquam minus Antiochenos Patres, quam de damnando, aut rejiciendo homousio cogitasse. IU. Vocem ergo homousion , ut hinc potissimum ordiar , in Antiocheno Concilio proscriptam , ac repudiatam non esse, ex certissimis antiquae historiar monumentis effici tur, quibuscum censura illa perspicue pugnat , nedum conmciliari non potest. Antiochena altera Synodus adversus Paulum Samosat ensem Antiochiae Antistitem anno 269 congregata est , & usque in annum posterum continuata, ut recto demonstratum a Pagio u. Tunc autem necdum nonus, Vel etiam octavus annus inierat , ex quo Pentapolitae nonnulli Dionysium Alexandrinum Episcopum apud cognominem Romanum Pontificem accusaverant , quod rem creatam , nec

Patri eonsubsantialem Dei Filium a maret , in λεγοντα ποίημια , κυ ροὶ ἡλοου πον τ Υ - τω Πατρι , ) . Criminationibus occasionem praebuerat celebris Dionysii ad Euphranorem , & Ammonium epistola , ubi cum Sabellianam perfidiam viribus omnibus profligandam suscepisset , visus est ad contrarium errorem adhaerescere . Lectis Pentapolitarum litteris , Romanus Pontifex Dionysius Episcopos ad Comitia vocat , quibus rem aegre , ac moleste , ut Parerat scio De Loe. Theol. lib. 6. eap. 2. b) Athanas. Lib. de Syn. num. q3. 2 Moneo , secundum hoc Antiochenum Conei lium ab Harduinoc Ind. Concit. Tom. i. J tertium appellari . Is enim Concilium quodda

intermedium admittendum existimat habitum Antiochiae anno a 68 , cui Fir- milianus Caesariensis Antistes praefuerit . Etsi vero Harduini sententia sua probabilitate non careat, satis tamen perspecta , atque explorata non est δmea vero Dissertatio nihil inde capit detrimenti . od igitur eum pleri seque secundum ego appello Concilium, tu, si plaeet, tertium, seu vitandMobscuritatis gratia, postremum nominabis. Habebis enim docilem , non re pugnantem Theologum.

14쪽

erat, serentibus, ille statim totius conventus sententias ad Dionysium Alexandrinum rescripsit, lubens , ut sibi , famaeque suae consuleret, δέ crimina, quorum a suis popularibus accusabatur, quam primum dilueret. Sanodus Romac coacta, ait Athanasius , rem indigne tulit ; Romanus autem Episcopus omnium sententiam ad Dionysium gentilem suum perscrL

ς sa). Qui, tristi accepto nuncio, cum iniquas de se sus

piciones Romani Pontificis animo diu insidere pati non posset, prolixam e vestigio epistolam ad illum dedit , ubi mendacii illatum sibi crimen coarguit , qua parte Filium consubstantialem Patri negasse dicebatur. Nec multo post: offusas nomini suo tenebras penitus dispersurus quatuor aliis libris ad eundem Pontificem missis diligentius purgavit se,&desendit. Nam in eorum primo , ut est apud Athanasium, his verbis adversarios suos ad silentium adigebat . Emu τοῖς

sic latine se habent . Deinde in congruis , natur α rei accommodatioribus magis sum immoratus , ac pluribus ea, quae certioris erant flutei , exposui , variis excogitatis exemplis , quae tibi in alis epistola scri F, quibus eorum eriaminationem depuli, mendacemque ostendi, qua Qebaut, me Chrisum negare Deo esse consubsantialem . Tametsi enisu fateor , me hoc vocabulum D quam in Scripturis sacris vel

invenisse , vel legisse , attamen argumenta mea , quae μυequuntur, qua que isi tacuerunt, ab hae sententia nihil dis

V. Ex hoc autem eventu, qui neque in dubium vocari potest , nec semel ab Athanaso e) veluti res certa, at que explorata Arianis objicitur , illud necessario existit, ter-B a tio

15쪽

tio Ecclesuae saeculo consubstantialis vocabulum longe , lateque pervulgatum fuisse; primum in Romana Provincia, ubi Summus Pontifex, coacto concilio, consubstantialitatis doctrinam confirmavit; secundo in superiori Libya , unde Alexandrini Antistitis nomen veluti parum pium ad Romanum Pontificem delatum est; tertio apud AEgyptios, in quorum re gione Dionysius impactam sibi calumniam viriliter depulit, R de Filii consubstantialitate tam illustria reliquit impressa scriptis suis vestigia. Nec sane, nisi vox illa multo ante stempore adhiberi coepisset a Patribus , cum de divina Filii

natura dissererent, caussae aliquid erat, cur Pentapolitae tot in Alexandrinum Dionysium turbas, atque tragoedias exci

tarent , quod Dei Filium Patri consubstantialem esse non di

ceret . Erat igitur homousion multorum vox percelebrata sermonibus , eamque , ut alia nunc testimonia prietermit tam , Origenes nominatim , quem Dionysius noster audive rat, usurpavit 3 .

IV. Por- ε 3 Ut liquido, elareque pateat, Origenem annumerandum esse Pa tribus , qui ante utrumque Dionysium uocem homousion receperunt, APO logiam ab egregio Christi Martyre Pamphilo pro Origene editam consula mus . Pamphilus igitur ex sua , origenisque sententia probaturus , quod ὀμοοσιος est eum Patre Filius , idest unius substantiae , hare profert testimo nia ex illius Commentariis in epistolam ad Romanos deprompta . Cum autem

discutitur hoe , quod dictum est de Filio Dei, quod sit splendor gloris, ης cessario videtur simul disserendum O illud, quod dictum est, non solum quὐ splendor est lucis aeternae , sed O quod huic simile in sapientia Salomonis re fertur, in qua seipsam Sapientia describit dicens r Vapor est enim virtutis Dei, O aporrhaea omnipotentis Dei gloriae puri ma. Paucisque interiectis oportet aurem scire nos , quia per in abilia quaedam, O secreta , O recom it , quodammodo vim sibi faciens Scriptura sancta conatur hominibus in dicare , in intellectum suggerere subtilem , vaporis nomen inducens. βμοι ideo de rebus eorporalibus assumpsit, ut Cel ex parte aliqua possimus ivtet istere , quomodo tarsus, qui es sapientia , secundum similitudinem vapori 6μ , qui de substantia aliqua eorporali procedit , sic etiam ipse ut vapor qμidam exoritur de Oirtute ipsius Dei r sie O sapientia ex eo procedens existis Dei substantia eeneratur; sie nihilominus O feeundum similitudinem cor

poralis aporrhoea, esse dicitur aporrhaea gloria omnipotentis pura quαdam, cera . uuae utraeque similitudines manifeste ostendunt , communionem obstantia esse Filio cum Patre . Aporrhoea enim Ouοουσιος videtur , idest uni sis stantiae eum illo corpore, ex quo est aporrhoea , vel vapor His recitatis, Origenis doctrinam Pamphilus sic confirmat , ae laudat. Satis

16쪽

UI. Porro cum hac historia conciliari nullo pacto potest sententia , quae in Antiochenis Comitiis adversus hornou. son lata sertur . Quis enim rem facile non perspiciat ὶ obfrequentem vocis usum paucis ante illa Comitia annis vel ipsi, quos Vocant, Laici certo sciunt, esse Dei Filium consubstantialem cum Patre : suspicantur , seu potius fingunt, id dogma a Patriarcha suo negari , statimque illum magnae in Deum impietatis insimulant: Romanus Pontifex , convocatique Antistites , tanquam in gravissimo crimine , indignantur et mox ad Dionysium plena mittitur querelarum epist Ia : ipse vero, nulla mora interposita, detestatur invidiam, scriptisque conatur ostendere , se nunquam tantum scelus

concepisse q. .): cum ecce Synodus Antiochiae brevi post intervallo coaeta ad dejiciendum de gradu hominem , qui Dei Filium purum esse , putumque hominem delirabat , Omnia sus, deque vertit, & acta utriusque Dionysii abrogat,& rescindit. Non solum enim non declarat, ut optima tuen dae fidei ratio postulabat, Filium esse Patri homousion, VC rum etiam , id , quod reprimendo errori maxime contrarium erat , vocem ipsam homousion in Romano Concilio,

Satis manifeste , ut opinor , O valde eoidenter ostensum est , quod Filium Dei de ipsa Dei substantia natum dixerit , idest euo ουσιον , quod est ejusdem

eum Patre substantia ἔ O non esse ereaturam , neque per adoptionem , sed natura verum Filium , O ex ipso Patre generatum . Audistin λ Animadvertit hie Pamphilus , Filium Dei apud Origenem Patri σαοουσιον nominari, quamvis id Origenes non de Filio , sed , quod eodem recidit , de aporis

rhoea, seu vapore asseveret. Suspicari autem prudenter , meritoque non

potes , vocem ouούσιον Ruffini Interpretis manu iniectam fuisse. Tribus enim in locis Rufinus graecum vocabulum retinet , ut Lectores admoneat, illud in graecis exemplaribu reperiri ; nec latino consubstantialis nomine utitur, ne cui nomen Videatur de suo addidisse , atque in opere, quod latione interpretabatur, non ipsum nomen, sed rem tantummodo nomine signi

ficatam reperisse.

Interim , ut de vocis homousion antiquitate constaret . adiicere illud nunc possem , A veiorem Libri, qui Ποιμανδρηι inscribitur , & Mercurio Tris- megisto diu tributus est , diserte Dei Filium Patri homousion appellata. Auctorem porro Christianum esse hominem , nec longe post Apostolorum tempora eniersisse , optime probatum Petauio Lib. I. de Trinit. cap. a.& q. Sed Scriptoris eius auctoritate ad conficiendum , quod volo , mihi opus non est. Id tamen notatu erit perutile.

17쪽

I atque a tot Patribus consecratam proscribit, planeque repudiat . Quam belle, quaeso, sibi haec, R egregie respondent Neque enim vero est consentaneum, tot praeclarissimos & sanctitate,& doctrina Antistites, quot Antiochiam in caus a Pauli convenerant, aut nescivisse, quod nec ipsos populares latebat , aut scientes, prudentesque id vocabuli , quod veluti quoddam rectae fidei insigne, & quasi nota habebatur, ab usu Ecclesiae removille. Ab omni autem verisimilitudine abhorret , ut rem paucis antea annis in luce totius Ecclesiae inter utrumque Dionysiuin gestam ignoraverint, multoque magis , ut a debita erga illos pietate, observantiaque discesserint , damnantes quod isti ex veterum instituto sanciverant, cum praesertim hoc semper in more positum fuerit, ut Patres majorum leges, ritus , consuetudines diligentissime retinerent. Proprium est enim Christianae modestiae, ac gravitatis a majoribus accepta servare , ut pulchre docuit Vincentius Lirinensis. Adde, quod Antiocheni Antistites antea Dionysium Alexandrinum ad Comitia invitaverant so) ac suas litteras omnibus quidem Episcopis , sed nominatim tamen Dionysio Romano Pontifici, Sc Maximo Dionysii Alexandrini successori inscribunt, tantum abest, ut eorum de- Creta , atque sententias abrogare voluerint . Nam qua demum prae Romano Pontifice auctoritate valebant , ut ejus scitis, sanctionibusque intercederentὶ Probatissimis ergo historiae monumentis repugnat , ut vox homouson in Antiocheno conventu proscripta, ac repudiata dicatur. VII. At enim cum voce ejusmodi Paulus abuteretur, operae pretium fuit illam rejicere , ac de medio removere . Praeclare vero . Nam si homo impius dictione homousior abutebatur, at caste, integreque alii utebantur. Male inte

ligitur homouson , apte respondisset Hilarius ; quid ad me bene intelligentem F) ῖ Satis erat, ut quam illi Paulus falsam notionem subjecerat, execrarentur , vocisque Vim, ac Potestatem exponerent μ), quin vocem damnando alii errori

io Epist. Synod. a. Concit. b) Lib. de Syn. num. 8 . q) Apposite eodem loeo adversus Semlarianos Hilarius . Sed male alius bomousion intelligit. Damnemus incommune vitiosam intelligentiam,

18쪽

bus aditum aperire , nullamqne & Patribus, & Romano inprimis Pontifici adhibere reverentiam viderentur, a quibus homousion approbatum non solum, sed etiam quasi illustre quoddam incorruptae doctrinae indicium constitutum esse intellexerant. Viderint igitur , viderint adversarii cujus demum fuisset pietatis , & prudentiae repudiare vocabulum ,

cujus censoria animadversio errorem unum oppugnabat , alteri viam muniebat, & quo rejecto, tota majorum, tota Pontificis Maximi labefactabatur auctoritas . Atque hic ego Curcellaeum potissimum velim, Clericum , caeterosque heterodoxos Scriptores , qui Nicaenam formulam variis nominibus, idque audacissime, reprehendunt. Nam si imprudenter, ut fingunt, Nicaeni Antistites verbum homousion in publicas tabulas retulerunt, quod in Antiocheno Concilio proscriptum sit, inconsiderate etiam , ac temere Antiocheni Patres idem nomen non multo ante auctoritate publica consecratum notassent , ejusque usum interdictum omnibus voluissent. Divine prorsus ex Semiarianorum principiis acutissimus Athanasius, si quis igitur eos , inquit , ρui Nicagarconzeuerunt, arguit, quod praeter majorum decreta quaedam protulerint, is jure septuaginta Episcopor reprehendat, quod majorum suorum decreta non servarint. Prius quine erant ambo Dionasii, atque ii, qui tunc temporis Romae contene

runt Episcopi a .

VIII. Ad haec nonne Antiocheni Patres experientia, longoque usu didicerant, nihil magis esse impiis familiare,

vel proprium, quam ut sacrarum litterarum oraculis ad errores suos constabiliendos nefarie abutantur ξ Neque tamen colligebat quispiam, ea loca continuo averruncari oportere. Unicuique certe facile poterant in mentem venire rationes

hisce similes , quibus Semiarianos posteriori memoria perstrinxit Hilarius. Si timemus, a jebat hic noster, ne homou-sson male intelligatur , ergo deleamus in Apostolo quod dictum es: mediator Dei, σ hominum homo Christus P us ,

quia non auferamus fidei securitatem ; paulloque post, sed bomousion potest male intelligi ρ Constituatur qualiter bene post intelligi. Exsilio propemodum gaudio, eum video , tantum virum mihi in distolvendo argumento tam belle praeire. Oo De Syn. num. 6sa

19쪽

16 quia ad auDoritatem haeresis suae Photinus Boe utitur Pereat quoque ad Philippenses scripta epistila aut igne , aut

spongia, ne in eo Marcion relegar , O habitu inventus ut homo , phantasiam corporis confitens esse, non corpus. Non sextet Evangelium Ioannis , ne Sabellius di at , Ego , Pater unum fumus . Neque isti nunc creaturx praedicatores scriptum habeant , Pater major me es .... Male intelligitur

homousion , quid ad me bene intelligentem sa)ὶ Haec porro Hilarii, aut id genus sensa similia poterant se statim offerre Antiochenis Episcopis , quae eos a rejicienda , plecten daque voce homousion deterrerent . Quod igitur consubstantialis vocabulo Paulus abuti potuerit, fatearis necesse est, caussam esse nullam, cur illud a Patribus proscribi debuisse assirmemus; aliunde cum Optimae nobis suppetant rationes, quamobrem statuamus, reipsa proscriptum non esse

q. 6. ) , exinde allati a nobis argumenti vis nullo modo

enervatur.

IX. Quin etiam non leve illi auctoritatis pondus , ac momentum adjicitur ex quibusdam litteris adversus Paulum Samosatenum conscriptis, ubi homousion plane , apertequS dicitur a nostris majoribus in exponenda Filii divinitate usurpatum. Litterae sic inscribuntur. Beati Dionassi Archiepiscopi Alexandrini epistola adυersus Paulum Discopum A tiochiae . Dion sus , in Compraesisteri Ecclesiae Alexaadrinae in Domino salutem b) . Quamvis autem hanc epistolam a Turriano latine redditam Turrianus ipse, Caesar Baronius , Petavius , aliique complures inscriptionis ratione adduisti Dionysio nostro fidenter adscripserint, nihilominus alicui potius ex Patribus, qui ad Antiochenas Synodos convenerunt, acceptam retulerim. Nam, ne quid dicam de stilo, ex quo argumentatur Valesius ), Antiocheni secundi Concilii Antistites in suis litteris luculenter docent, Dionysium ad Ec clesiam tantum Antiochenam, non ad Paulum scripsisse, im

mo huic ne salutem quidem dixisse. Serlassi quidem , a junt Antiochiam , sed erroris ducem ne salutare quidem digno

20쪽

tiochensem Ecclesam litteras suas direxit . At in epistola , quae Dionysii nomine circumfertur, is semel, aut bis Paulo scripsisse litteras dicitur in haec verba: reseri mus ad ea, quα prius uertas si σ) . Quae loca cum inter se non cohaereant, epistola, de qua agimus, Dionysio abjudicanda est, veriusque cum Pagio I), Caveo,& Fabricio alicui de Episcopis, qui Antiochenis illis Conciliis interfuerint, adscribetur. Nam certe quidem ex his uni, nisi Dionysio tribuenda. Iam vero huius Auctor epistolae de homousio perhonorifice meminit , cum Dei Filium Verbum Patris appellet , per quod omnia Pater fecit, ct quod SS. Patres homou on sin Patri diaxerunt , λογον του Πατρος' , δἰ ου τα παντα εποίησεν ὀ Πατηρ, κραίριοου ον τω Πατρὶ εἰρημ. ενον υ ο τυν αγιων Παάρων θ): rursus igitur in vetera monumenta non quadrat opinata illa nostrie vocis damnatio. Cui rationi sua omnino constat vis, quo- Cumque demum te verteris. Ea enim adversus Paulum epistola vel in prioribus, vel in posterioribus Antiochenis Comi-

C tiis

ca) Initi Epist. b) Ad ann. 29. num. 3.co Apud Labb. ibid. pag. 8 s. s) Tam praeclaro huius epistolae testimonio , 6. 4. & s. ac nota 3.pe moti Limborchii , multoque magis Sandii vel inscitiam , vel impudentiam mirari satis non possumus . qui de Script. Eccles pag. m. 39.6O. ) non χ-lum vocem homousion ante Nicama tempora novitatis accusat , verum ipsum quoque Athanasium temere scribit, in eorum versatum sententia , qui faterentur, vocem illam in Nicamo demum Concilio a Ρatribus fabricatam , fuisse. Vides praeterea, humani aliquid passum esse , virum alioquin & stopientissimum , & sanctissimum Augustinum , eum Lib. 3. contra Maxim. cap. Iq. & tract. 97. in Joan. ait et adversus impietatem Arianorum haereticorum novum nomen homousion Patres eondiderunt ; similiterque vigilium Tapsitanum, qui in Dial. coram Probo Athanasium , & Arium in haec ve ha disputantes inducit e quoniam res antiqua novum nomen homousion accia Pit, non vocabulo novo nova rei virtus accessit , hoe utique requiro, utrum res, qua antiqua est, simul a te eum nominis novitate damnetur. Non enim Ox homousion nova erat vox, nec primum in Nicaenis Comitiis ad pro- figanda impia Arii dogmata usurpata est . Boni tamen Scriptoris eandor PO-sulare videbatur , ne heterodoxi Theologi hare Augustini , & Vigilii loca avide arriperent, ut inde vocem illam, ueluti novam , vetustisque Patribus ignotam traducerent, eum ipsi aliunde locupletissimis testimoniis, & argumentio, quae protuli, uberrime refellantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION