De voce homousion dissertatio in qua ostenditur vocem illam ab Antiochenis patribus proscriptam vel repudiatam non esse auctore Liberato Fassonio ..

발행: 1755년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

hiis prodiit : si in prioribus , superius redit argumentum q. 6.), hoc amplius, quod in eadem Pauli caussa vox homousion fuisset adhibita, nec proinde extrema initiis , quod turpe est, convenissent: si vero in posterioribus , aperte liquet, homousion probatum fuisse, non lappressum, aut obliteratum silentio. X. Accedit alterum, & mea quidem sententia gravi Gsinum argumentum ex illorum petitum ignoratione , & si

lentio sunt hi autem in duplici genere positi , nostri, Sc

Ariani ), a quibus res ignorari non poterat , nec silentio praetermitti. Factum enim, quod Patribus Antiochenis affingitur , in squallore, & tenebris jacuit totos fere annos 9 , quot scilicet numerantur a secundo Antiocheno Concilio usque ad annum 338 , quo Ancyrae Semiarianorum Synodus habita est, ac coepit tandem damnati homousii aliquod apparere vestigium. Sic ergo exordior. XI. Si AntiocheniAntistites suis sententiis consubstantia te de medio sustulissent, debuit certe ejus decreti fama in omnes regiones pervadere , cum litteras suas de gestis abs se se rebus ad omnes Ecclesias miserint , ut ipsa illarum declarat inscriptio his verbis contexta : Dionasio , Maximo omnibus ubicumque in orbe terrarum collegis Episcopis , Presisteris , Diaconis , in universae, ac catholicae sub caelo E

He ae si . Quamobrem si tantum turbarum , atque tumul tuum conflatum est, cum unus Dionysius in nonnullorum

Pentapolitarum odium, atque offensionem incurrit q. . ,

6 Ilate Antiochenorum Patrum epistola eum Romam perlata est sSummus Pontifex Dionysius iam e vivis exees erat . Bloudelius in Libro contra Primatum Romani Pontificis deduci hine possis contendit , Romanum inter Pontificem, & Orientis Antistites non magnam olim necessitudinem intereessisse , eum hi parum de Dionysii statu solliciti essent , nec quidquam de illius morte audivissent . Sed hallucinatur Blondellus , errorque ex eo Oritur , quod falso existimet , Antiochenam secundam Synodum exeunte anno 27o convocatam, vel coactam fuisse . Ex alia vero parte Orientis Episcopos cum Romano Pontifice magnum habuisse commercium , supremamque eius in omnes Christiani Orbis provincias auctoritatem agnOvisse , ut caetera argumenta dissimulem, ex ipsa huius epistolae inscriptione,

ex Pentapolitarum ad Dionysium litteris &e. eolligere Blondellus manis ste poterat, ii quidem ingenuus esse voluisset, nee partium studio, quod sino

dedecet, plus aequo obtemperasset.

22쪽

9 quanto turbarum plus exortum suisset, si septuaginta , eoque amplius sacrorum Antistites set apud omnes Ecclesias offendissent, neque levem de. se, rebusque a se gestis injecissent suspicionem, sed consignata publicis monumentis, ac litteris dedissent indicia : idque eo maxime tempore , quo utriusque Dionysii factum omnium sermonibus percrebuerat Z

Nunc tamen neminem mussitasse, nedum decreto illi non reclamasse invenimus, immo Synodi a sta, ne excepta qui dem , cujus agebatur auctoritas , Roma , omnium favore ,

Plausu , gratulationibus ubique excipiuntur , semperque in pretio , & honore sunt habita . Quem, oro , non moveat , in re potissimum ad Religionem spectante, tantum, tam late

que diffusum silentium λXII. Saltem ab Arianis decretum ejusmodi , si quod

emanasset in lucem, ignorari non poterat, cum primi Ariani 8c complures Antiochenos Patres vidissent , & litterae in

omnium manibus versarentur, & illi undequaque errorum suorum praesidium, patrociniumque conquirerent. Cito ergo,

quod ait Maranus , olfecissent venatici illi canes, si quid invocabulum homousion hisce litteris constitutum fuisset, nec rem sibi optatissimam vel alibi, vel in Nicaeno Concilio disesimulandam putassent. Decretum, inquis, Arianos non latuit, sed objicere noluerunt. Longe id vero abest, ut suspicer . In hac enim controversia, in qua veluti pro aris,&focis acerrime pugnabatur, nemo paullo prudentior aut obli-Vionem , aut negligentiam Arianis affinget hominibus , qui nihil solebant intentatum relinquere, quo decreta sua defenderent . Quam igitur probabilem afferes rationem , cur

C et ab

c Episcopos, qui Antiochiam Paulum e gradu, ae loco moturi con

venerant, Athanasius o. fuisse commemorat, 8o. Hilarius, alii multo plu res. Athanasio , & Hilario assentiendum existimo, etsi universa re s ac sententia differre inter se videantur. Nam si aliquot supra septuaginta con suxisse Episcopos Antiochiam statuamus , numero pleno , ac rotundo, se Ptuaginta , vel octoginta sine veritatis iniuria diei possunt. Pagius hanc Seriptorum discordiam aliter componi posse arbitratur. Illud omnino veluti certum crediderim, quod qui prope innumerabiles , aut pene infinitos Antistites eo convenisse ab Eusebio narrari putant c Lib. 7. hist. cap. 29. ) , interpretatione valesii decepti sint, a quo Eusebii verba et λως4 in ἴσων ε Θ, vumero prope innumerabilium , latine redduntur. Verti enim e graeco debuerat, quamplurimorum Episcoporum.

23쪽

ab Antiochenis ad Ancyrana usque Comitia nemo unus ce-λ lebrati illius decreti meminerit , nullum prorsus ea de re v rbum, immo ne syllaba quidem in veteribus monumentis occurrat ξ Habuerunt enim Ariani & saepe alias, & in Nicaeno praesertim conventu, ubi praeclaram illam suam eloquentiam, atque eruditionis copiam ostentarent . Nam quanto animi ardore, atque impetu certatum hic sit , ne consubstaentiale Nicaenae formulae adderetur, ignorare arbitror neminem. Ariani nonnulli, Socrate H, Sozomenoque b) testantibus , vocem obruendam silentio clamabant, quod Sabelli a- ni, vel alii falsam ei sententiam possent subjicere , comminiscentes, voce istiusmodi partitionem significari substantiae et quapropter res diu, ac serio in deliberatione versata est: iidem tamen fuisse id nominis Antiochiae sublatum e medio tacuerunt. Non dissimiliter disputabat cum sitis Arius in epistola , quam Alexandro Alexandrino Antistiti obtulit , in qua profitebatur, non esse Filium , ut Manichacus volebax, ejusdem eum 'Patre substantiae partem , Μ, λερος

Arianae cohortis dux Antiochenum edictum, vel decretunia commemorat . Per idem tempus ex Pauli Samosateni discipulis multi supererant . Hos quippe Nicami Patres perfringunt I9. illo Canone, quo scitum est , ut , si Paulianista ad nostros redierint , salutaribus aquis antea eXpien tur . Suspicari Ariani facile poterant , Paulianistas verbo homousion abusuros, si iterum revocaretur in scenam , remel amandi prauto erat occasio; nec reclamant tamen , taciturni omnes, muti, elingues. Mirum i Levem, ais , quae stionem movissent. Levem ne, an gravem non disputo. Hoc scio, Arianorum ingenium fuisse ad quodvis arripiendum , proclivius, quam ut illos silere permitteret . Nullos enim haec hominum natio conatus non adhibuit , ut homousion Oppugnaret. Saltem Ariani in Nicaenis Patribus desiderassent prudentiam , qui , Paulianistis adhuc superstitibus, vocer , reciperent, & referrent in tabulas, quam ad illorum resel

24쪽

lendos errores Antiocheni olim Antistites proscripsissent. Sua id sponte succurrebat in mentem, neque homousii osores tam religiose silentii leges servassent. XIII. Quod autem a Georgio Bullo confidenter dictum reperio, dubitandum non esse , quin in Nicaenis Comitiis praecipua haec de Antiochenorum Patrum decreto dissicultas, vel ratio proposita fuerit, studioseque ad trutinam revocata sa), in eo & hominis prudentiam desidero , & mihi immortaliter gaudeo. Prudentiam in primis viri docti desidero . Nam, ut modestiae caussa Tullii utar sententia , quid stultius, quam objicere adpersario , quod ille F verbo nega

vit , longius progredi non possit, qui objecerit b) ὶ Deinde

immortaliter mihi gaudeo. Cum enim Bullus , etsi asseve-Tanter loquatur, meris tamen ducatur suspicionibus , vel conjecturis, neque enuntiationis suae speciosem aliquam a Dferat rationem, immo ne afferre quidem possit, suis ipse sdictis argumenti nostri vim, & emcacitatem agnoscit. Agno scit enim , ac probat, produci ab Arianis decretum Antiochenorum Antistitum debuisse, si quidem illi vocem homousion condemnassent, licet in eo sine dubio erret, quod decretum reapse productum esse asseveret. Bullum autem errare , & Theologos habeo confitentes , & ex superioribus , aliisque , quae mox subjiciam, probatissimis documentis non dissiculter emcitur. Verius igitur ex Arianoruin , ut arbitror , aliorumque adduistus silentio argumentatur Stephantis Curcellarus se), qui congregatos Nicaeae Pontifices nihil de Antiocheno decreto audivisse contendit , nisi quod praepostere exinde cogit, eos per imprudentiam vocabulum homousion sacrae formulae adjecisse, cum hoc potius cogere a debuisset, Antiochenum illud decretum esse ad sabulas amandandum. Vides ex his, qua ' demum em cientia sit veritatis , quae interdum etiam ab invitis assensum extorqueat. Nam vel ipsi adversarii argumentis nostris pondus sententiis suis, auctoritatemque conciliant. Pergamus igitur tam bonis avibus, silentiique perpetuitatem, atque constantiam ,

Co Defens. Fid. Nie. sect. a. cap. I. g. IO.

b) In M. Antonium Philipp. a. q. ce) Loc. supra cit.

25쪽

quod expendendum suscepimus , adhuc studiosius investi

gemus.

XIV. Nam si muti, ut docui, Ariani, non minus mutus , aut elinguis cupidissimus Arianorum Eusebius. Is enim in epistola, quam Nicaeno dimisso conventu ad suos Caesaream dedit , homousion a nostris Majoribus usurpatum agnoscit, eoque permotum se ait , cur iidem probaret , damnatum itamen, ejusque interdictum usum ignorat. E ι κου, inquit,

los doctor , σ illustres Episcopos , ae Scriptores, cum do Patris , ac Filii divinitate agerent, Mos esse consubstantialis socabulo sa) . Idem Eusebius etsi bonam litterarum Antiochenae Synodi partem in librum septimum historiae suae transtulerit, nullum in ea nihilominus de capitali consubstantialis judicio neque verbum , neque vestigium. De cretum ne in altera epistolae parte extitisse putabimus t At quis sibi facile persuadeat , Eusebium tam male hic de

Arianis meritum esse, ut quae eorum caussae favere videbantur , ea de industria dissimulare voluerit , posterisque invidere ὶ Eusebius enim, nisi secta, & disciplina, at certe studio erat, voluntate ue Arianus. Eusebius in Nicaeno Concilio suum in homousion odium patefecit , nec prius nomen a se admissum testatur , quam declaratum est , ipso Constantino explicante, non ita homousion dici Dei Filium, uti in creatis rebus usu venit. Eusebius tandem ficte, fraudulenter, atque ob Imperatoris metum Nicaenam formulam subscribendo approbavit. Si quid igitur de Antiochena illa proscriptione explorati habuisset, nihil mehercule pro benefica ista sua in Arianos natura occultasset. XU. Summum etiam consecutis deinde annis Arianorum silentium. Hi decreta Nicaenorum Antistitum adversus Athanasii Amicum variis nominibus reprehenderant, cui Athamnasius morem ut gereret Epistolam de Synodi Nicaenae decretis ex industria conscribendam suscepit: conscripsit autem omΠino inter annos aso, & 33 , postquam ipse, Gregori

26쪽

Pseudo-Episcopo interfecto , Alexandriam redierat , quem admodum Maurinae Alumni Familiae praeclare viderunt sa). In ea ergo Epistola Ariani conquisitis undequaque singulari

cum diligentia argumentis vocabulum homousion criminantur , idest maximas in tota Epistola nugas agunt, nusquam censurae, quae Antiochiae lata est, mentionem iniiciunt. Eadem perfidi , quae sepe alias , proferunt aculeata sophisin ta, nihil veriti , ne illud sibi quisquam in aures insusurret

Ridetur , chorda qui semper oberrat eadem F),

ubi vero de homouso ab Antiochenis Patribus condemnato esset dicendi locus, statim obmutescunt, recordantur nihil , . labunturque memoria . O homines obliviosos i Commodum Arianis occurrisset Simonides , aut quisquis olim Themistocli artem memoriae pollicebatur c) , quando ubi maxime

opus memoria erat , nullam rerum suarum recordationem

habebant. Et sane non in hac solum epistola , verum in aliis etiam Athanasii libris antea compositis , in quibus commo dum Arianis fuisset de homousii damnatione disserere e X- pressa , R illustria immemoris ingenii signa ediderunt . Iidem anno 337 novam Sirmii doctrinae formulam promulgarunt , in qua exsecrationibus publicis sancitum est , ne consubstantialis mentio fieret , quod ea vox sit a divinis litteris aliena , hominumque captum , intelligentiamque transiliat, hinas scilicet deprecandae temeritatis gratia ratiunculas aia ferunt & levissimas , & perinfirmas, Antiocheni tamen decreti, quod erat in speciem ad concludendum commodius, egregie hic etiam obliviscuntur. Innumerabilia dici possent in hanc sententiam ; sed non necesse est . Nihil est enim, de quo minus dubitari possit , quam censoriam consubstantialis proscriptionem iis, qui neque rem ignorare, neque s silere poterant, ignotam prorsus , atque silentio praetermisesam se i sse . XVI. Cui igitur gravem taciturnitas ista suspicionem

non afferat: Fateor enim, esse argumentum eX eorum nume

roIn Praefati ad hane Epist. b) Horati in Arte .co Cicero de Fin. lib. 2. cap. 32.

27쪽

2 ro unum, quae negativa appellamus; at certe , adjunctis, recbusque omnibus diligenter perpensis tantam prae se ferre vi

detur vim, quanta vi X major in hoc controversiarum gene re optari possit. Quaero enim de te: an non maxime clara,

atque testata Criticae praeceptio est, facta illa fabulam sapere , de quibus nemo unus meminit , quorum tamen me mi

nisse intererat, & quibus per pe mentionem faciendi oblata fuit occasio Z Id autem in nullam rem aptius , quam in Antiochenum clecretum quadrat, cujus, ut nostros omittam g. i I. , ne verbum quidem secere Ariani, etsi his & commemorare prodesset , & sepe etiam testificandi facti locus peropportunus suppeteret q. I 2. I . Is . . Argumentum Ve ro illustriore in adhuc apud heterodoxos Theologos auctoritatem habere debet , qui frequenter ex unius , aut alterius Scriptoris silentio de rebus etiam exploratissimis, atque cer tissimis pugnacissime litigant. Vos ne , mi Clerice, caeteri que , inventionem Crucis Christi O. M. inter commenta , ac fabulas reseretis, quod Eusebius auetor coarvus ea de historia conticescat , etsi Cyrillus , & Ambrosius , qui eodem scripsere taculo, perspicua rei testimonia , ac monumenta a reliquerint; ego autem ex summo , constantique Arianorum silentio, quibus praesertim in locis exultare hominum debui se

set oratio, non essiciam, nec concludam , Antiocheno Semnatui nihil unquam minus in mentem veni sse , quam ut in vocabulum homousion animadverteret tXVII. Quamquam quid disputo Z Illuxit , illuxit tandem , Antiochenique Senatus consultum e sordibus , caecisque tenebris, ubi 9o annos blattis , ac tineis fere exesum jacuerat, in lucem revocatum est . Nec amplius elingues,

muti, taciturni Ariani ; diuturni enim silentii , quo hactenus prudentiae caussa usi fuerant , finem aliquando tandem Synodus attulit Ancyrana. Ego hic respirare jam coeperam, dulcemque veritatis lucem apertis oculis intueri, cum repente animo recolens , factum, de quo disputatur, non aliis fultum esse testibus, nisii Semiarianis hominibus, ad ingenium redii, in susceptaque obdurui sententia huic nixus , fretus que argumento, ea Dicta , veluti commentitia repudiari oportere , quae a nullis idoneis testibus, quae sero, quae sine ra-

28쪽

tionum momentis ab hominibus , quorum illa Intererant, narrata sint, publicisque litteris consignata. Merito ne, an immerito movear, ex his cordatus Lector intelliget. XVIII. Itaque omnium primi Semiariani in quadam epistola de Homo si , O' de Homousii expositione consubstantialis vocabulum in posterioribus Antiochenis Comitiis proscriptum dixerunt. Sic enim apud Hilarium loquuntur . Patresnoseri, eum Paulus Samosatenus haereticus pronuntiatus es, etiam homousson repudiaverunt, quia per hanc unius essentiae nuncupationem solitarium , atque unicum sibi esse Patrem , O Filium praedicabar sa). Rei tamen, quae id generis hominum auctoritati unice innititur , fidem adhibendam non esse, multis nominibus persuasissimum habeo. Nam primum cum Semiarianis foret Niciena vox odiosa, planeque invisa, eorundem intererat plurimum , ut quod ipsi faciebant, idem olim Antiocheni Antistites fecisse viderentur. Ex hac igitur parte illorum auctoritas concidit ηλ . ob efframe sin homousion odium eo temeritatis progressi sunt , ut sacram , ac salutarem Vocem , indicta caussa , proscripse

ε- . Si quis Patrem potestate Amul, substantia Filii P reem asserens consubsantialem , vel ejusdem cum Patre sub

santiae Filium se dicat , anathema ς b) . Quid autem,

quaeso, magis opportunum ad hanc praeposteram agendi rationem aliqua pietatis specie convestiendam , quam censoriam Antiocheni Concilii animadversionem prie tendere ξ Nemo id in quaestionem adduxerit. Deinde quosnam huius historiae , aut narrationis suae testes in medium protulerunt

Quos praedes dedere t Quae argumenta Nimis enim sero Prodierunt in scenam, quam ut eis , idest suspectis hominibus, prima statim denuntiatione fides sine ullis testibus haheatur . Simili olim argumento Augustinus objecta a Peti-Oo Hilar. lib. de Syn. num. 8 I. b Apud Epiphan. haer. II. 8 Egregie Cicero lib. a. de orat. eap. IS. Quis nesciat, priman esse historia legem , ne quid falsi direre audeat , deinde ne quid veri non audeat, ne qua suspicio gratia βι is scribendo, ne qua si ultaςis p

29쪽

liano in Marcellinum, aliosque Romanos Pontifices crimina diluebat. Marcellinus , inquit , in Presbγteri ejus Melchiades, Marcellus, Θlseser thuri carionis ab eo erimins . arguuntur: sed numquid ideo etiam convincuntur Z-eon

victi aliqua documentorum 'mitate monserantur Z Ipse sceleratos , sacrilegos fuisse dicit: ego innocentes fuisse respondeo. laborem probare defensionem meam , cum ille

tenuiter probare conatur sis accusationem suam sa) ὶ Non poterat subtilissimus homo Augustinus nostram expressioribus verbis corroborare sententiam ξ Nam nostri illi, etsi id maxime necessarium esset in re hastenus inaudita , quam suspicari inerito poterant, ab adversariis rejectum iri, ne ipsas quidem Synodi ausi sunt litteras, vel decretum exscribere. In controversia igitur ab eorum temporibus dissita, & cum antiquioribus monumentis perspicue discordante q.6.9. , nullo modo possumus, salva veritate, fidem Semiarianis adiungere . Nec certe facile nobis in animum inducimus, ut

credamus, id illos longo post tempore invenisse , quod neque historiae parens Eusebius, neque Ariani , sagacissimi rerum ejusmodi venatores in Antiochenae Synodi litteris repererunt. Quod si id felicitate quadam doctrinae soli sciverint Semiariani, cur tanti momenti rem absque ulla testificatione prodidere 7 Narro tibi: sponsonem libentissime fecerim, nec Synodi epistolam ab iis suisse lectana . Ajebant enim , ut vidimus , Antiochenos Patres in homousion tulisse sententiam, quod Paulus vocabulo abusus unicum si esse Patrem , Filium praedicabat . At nunquam tale de Paulo iudicium Antiochenis Patribus Semiariani affinxissent , si eorum litteras adjissent. Nam in ea litterarum parte, quam sua nobis diligentia Eusebius ab oblivione, & interitu vindicavit, Paulus arguitur , impietatisque accusatur , quod Dei Filium

e Coelo venisse inficiaretur, quod ortum e terra effutiret, quod in Artemonis perfidia se se plurimum ostentaret quod vero illum cum Patre confunderet , equidem non repe

rio b). Prosecto nullo modo credibile est, impium hominem

co Lib. de Unico Bapt. cap. 16.

9b Vid. Euseb. lib. 7. hist. cap. 3 α

30쪽

dictione homousion uti voluisse, ut exinde unam in Deo esse personam essiceret. Nam primum ad unicam personam uox illa transferri nequit, cum nemo sibi ipse homousios di-'ci possit. Probe id intellexit Basilius, qui epist.6'. alias goo sox Isa homousios, ait , Sabellii impietatem eorrigit : tollit enim Θpost eos Menxitatem, perfectamque personarum notionem inducit: non enim idem ipse Fbi eo ubsantiale est , sed

alterum aueri. Et Ambrosius g. de Fide Libro cap. 7. rem homo son Parri Filium dicimus , quia verbo eo in personarum distinctio , σ' naturia unitas significatur. Pieque idcirco , ac scite docuit Bellarminus , nomen illud divinitus excogitatum videri ad contrarios Arii, & Sabellii errores proste nendos a) . Deinde cum ουσόας , usue vocabulum suopte ingenio essentiam , ac naturam significet , nullumque ante Pauli aetatem exemplum produci possit, quo ostendatur, ei vocabulo per me notionem, ac vim subjectam fuisse, ut do- iste Laurentius Berti animadvertit is , longe a vero distat, Paulum ea de caussa dictionem homousion probavisse , ut plures a Deo personas excluderet. Antiocheni quippe Pontifices duobus verbis respondissent, usiam non personam , sed naturam , aut essentiam designare , Paulique errores ta quam pueriles levi negotio confutassent. Semiariani igitur, vides, ne ipsam quidem Antiocheni Senatus legerunt epistolam. Quare cum factum, de quo disseritur, nullis idoneis, Probatisque testibus muniatur, sed a suspeetie fidei hominibus , quorum intererat, rem ita evenisse , sine ullo argumentorum genere, seroque nimis narretur, sine dubio relinquitur , omnia illud , seu falsitatis indicia prae serre ;atque id eo magis, quod Semiariani sontes , ex quibus rei petenda erat cognitio, non adierunt.

D a XIX. Tot

is Lib. 2 de Christ. cap. 3, s) De Theolog. Disciplin. lib. I. cap II. Tom. I. pag. m. I q. Id ipsum antea doeuerat Stephanus te Moyne cNotae , & observati in varia is sacra Tom. a. , qui verbum homousion a Sabellianis usurpatum negavit. Quomodo enim, inquit, qui divinas personas a se separatas eme inficiaban. tur , & unicam tantum admittebant, dictionem homousion ad confirmandos erroreS suos vel excogitassent, vel excogitatam ab aliis adhibuissent p Sed dignus est Auctor, qui in hae controversia consulatur . Mihi enim brevitati , quoad res patitur, serviendum est.

SEARCH

MENU NAVIGATION