De voce homousion dissertatio in qua ostenditur vocem illam ab Antiochenis patribus proscriptam vel repudiatam non esse auctore Liberato Fassonio ..

발행: 1755년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

28XIX. Tot septus, ac munitus praesidiis aequo nunc animo patiar, ut Antiocheni diplomatis testes appelles, ac pro- seras Athanasium in primis, Hilarium, Basilium , tum alios, si vis, auctores , qui posteriori memoria floruerunt . Etenim multa, nec sane levia, aut fucata su ut, quibus tantorum virorum testimoniis occurramus . Ac principio quidem viri sanctissimi Athanasius, Hilarius, Basilius nam de caeteris minus laboro) de Antiochena in consubstantiale sententia mentionem fecerunt, Ancyrano jam conventiculo habito . Athanasius enim facti ejusmodi meminit in Libro de Synodis Arimini, &Seleuciae, quarum utraque anno 339 convocata est,

integro scilicet anno post Synodum Ancyranam. Eum igitur librum post Ancyrana Comitia Athanasius edidit , quemadmodum etiam librum lieni, suum de Synodis Pictaviens s Hilarius, quippe qui ex Canonibus Ancyrae perscriptis Ia in , hoc libro recenseat, immo & epistolam ab Ancyranis Legatis Sirmium delatam commemoret. Atque hic est liber ex Hilarii operibus, in quo primum Antiocheni edicti deprehenduntur vestigia. In aliis antea divulgatis frustra perquiras. Basilius tandem ejusdem edicti reliquit memoriam in sa , alias 3oo Epistola, quam cum sci ipserit, Maurinis alumnis docentibus , ipsis sui Pontificatus initiis , constat quod mihi erat ad concludendum propositum . Auctore enim apud Bellarminum Labbeo sa), Basilius anno circiter g 69 Caesariensis renuntiatus est Ponti sex. Et si ergo Athanasius, Hilarius, atque Basilius decreti Antiocheni meminerint, quia tamen post Ancyranae Synodi tempora rem litteris prodiderunt, neque aliunde, quam a Semiarianorum Familia facti hujus manavit cognitio sq. I 8.), illorum testificatio, uti mittam caetera, quaestionem non dirimit, cum praesertim nulla ipsi afferant

argumenta, quibus aliquis convincatur. In eam ut discedamus sententiam , movemur hac Criticae regula, quae omnium

approbatione , & judicio rectissit me praecipit, ut quae facta

testes coaevi, & antiquiores non memorant, tunc in primis, cum narrare debuerant , in dubium revocentur , multoque magis, cum aliqua suppetunt repugnandi argumenta . Qua re cum de Antiocheno in homousion decreto nunquam no

stri

cio De Seripi. Eccles pag. m. 8 .

32쪽

. 39stri q. II.), nunquam Ariani, etsi saepissime debuissent, totos 9O annos meminerint q. I a. I . IS.), Omniumque primi Semiariani , nullius nimirum in hac caussa auctoritatis, ac fidei homines illius mentionem injecerint sq. I 8. , aliunde ipsum decretum cum probatissimis monumentis pugnet q. 6.9.) superior regula obstat , & impedit , ne Patrum , quos

proxime nominavi, testimoniis sine considerantia acquiescamus. Nam unde tandem hi Patres facti notitiam habuere Non ex aliis profecto , alte spe stare si voles , quam ex Semiarianorum sontibus, quos veluti impuros, & lutulentos reiicimus, atque aversamur. XX. Fortasse , inquies , superiorem , cui nitimur, regulam , falsitati obnoxiam esse , dc ambiguam, quippe cum in Latinis Scriptoribus Phaedro, & Curtio non obtineat, quorum

opera etsi nemo unuS coaevus auctor recenseat, genuina tamen

haberi debent. Falleris profecto, audacter dico. Negantis eni in argumenti non eadem semper est vis, nec auctoritas . Nanta qui aliquid tacet, is continuo non negat, tantum oscitantiae , aut ad sumi nam malitiae potest coargui ; quod si ergo non negat , certe historicorum a jentium fides tota perstat adhuc , Apermanet, neque superiorum silentio elevatur. Hinc immerito quis aureas Phaedri fabulas tanquam genuinas vereretur accipere similiter enim de Curtii opere statues), quod Tiberii aetate , qua Phaedrus vixit, vel floruit, nemo illarum memine, rit, sed omnium primus Avienus Theodosii magni temporibus easdem fabulas in lucem, adspectumque produxerit. De

argumento autem, quo utimur , ne verbum homousion tam

gravi supplicio ab Antiochenis Patribus vindicatum putemus, longe aliter sentiendum. Non solum siquidem nostri, non solum perdiu silent Ariani, sed tum maxime hi obmutescunt, cum suam debuissent eloquentiam perorando ostentare; adsunt praeterea gravia repugnandi argumenta, ne id genus vocabulum proscriptum esse arbitremur. Atque hoc, non antecedens , argumentum illud est negativum , quod maximi semper ponderis viris doctis est habitum , & quo nos merito adducimur, ne Athanasii, ne Hilarii , ne Basi lii, quorum alioquin veneranda nobis esse debet auctoritas, accipiamus in re Critica testimonium. Abs te amice Lector,

. . . etiam,

33쪽

3 etiam, atque etiam peto, ut argumentum in primis ex alto ductum Arianorum silentio pacato animo , ac diligenter expendas omnino enim sic tibi persuasu in iri confidimus, nos non line caussa & gravissima , & maxima a tantorum Patrum sententia , modeste licet , ac verecunde , desci

scere a

XXI. Ne quis tamen existimet , speciosas elabendi caussas me quaerere, nondum illos dimitto . Neque enim Athanasius, Hilarius Basilius aut rem suo nomine reserunt, aut ulla ejus proferunt documenta , sed ab adversariis objectam historiam ita concedunt, ut non tam illam exploratam , ac perspecta in habere , quam humanitatis caussa negare nolle videantur . Quo certe sit, ut immerito tanquain testes, vel judices in hac controversia appellentur , nec vere nos illorum auctoritati nuncium remittamus . Audi, si me amas. Etenim, quin nemo trium ejusmodi Antistitum decretum Antiochiae editum legerit, negari non potest. Athanasius jam inde a principio alta voce de nunciat, se ad manus Concilii litteras non habere, factum adversariorum sermonibus circumferri, nolle se tandem obstinate contendere. Est haec igitur ejus oratio. δε, - αυτοὶ φα Π, τ γαρ

&uoniam autem ut usi dicunt, nam epistola penes me non fuiς qui Samo tensem damnarunt Episcopi, ferimo tradiadere Filium non esse consubsantialem Patri , se demum i spietati/, honori ue caussa erga viros, qui haec dixerunt , sic pro ea voce sunt affecti operae pretium fuerit pie cum iasis hae de re disserere sa) . Animum advertas velim ad verbi illa Athanasii , Vsi dicunt, epipola penes me non fuit , pie cum lass disserere , ne tanti viri auctoritate triumphum de nobis te posse agere arbitreris. Progreditur deinde hic noster , & demonstrat quo sensu Antiochenos Patres locutos .esse putaverit, si quidem vera sunt , quae adversarii de homousio in vulgus sparserant ; tum haec adscribit. Lu sepi- solae scio Lib. de Syn. num. 66s

34쪽

mo, me plures deprehensurum fulse caussas, eur beati Illi ita feribere coacti sint. Ex duobus his locis duo planissime colliguntur , primum eo dumtaxat tempore , quo se ad scri-hendum librum de Synodis contulit , aliquid Athanasium de Antiochena homousii proscriptione audivisse , etsi jam a tot annis in hoc tuendo Religionis propugnaculo omnes industriae nervos intenderet; secundo rei notitiam a solis Semiarianis, tanquam ab auctoribus, accepisse . Id isthaec potissimum Athanasii verba, ut i s dicunt, a multis praetermissa Theologis, clarissime ob oculos ponunt Et liberaliter quidem cum adversariis agit Athanasius omni enim humanitate , & caritate illos pertractandos existimat , tanquam homines, qui, si verbum homousion detrahas, a reliquis Nicaenae doctrinae capitibus non abhorrerent , non Obscuris tamen indiciis & accuratam ipsius rei considerationem , & meliores, certioresque testes desiderat . Quibus

rebus, etiam me tacente, intelligitur, nostrum hunc ex Semiarianorum opinione, cui subdiffidit, disserere, ut proinde nobis potius, quam Antiocheni edicti patronis viri summi opituletur auctoritas. Argumento autem plus inde lucis oboritur, quod paucis antea annis, cum epistolam de Synodi Nicaenae decretis Athanasius exararet, nihil adhuc de Antiocheno decreto resciverat q. II. ); quem sane nodum adversarii expedire ut possint, non mediocriter vereor. XXII. Hilarius etiam fuisse olim homousio aqua , &igni interdictum tunc primum audiit , cum opus de Syn dis adornaret: antea, multa licet adversus Arianos scripsit siser, ejus tamen aures adhuc peregrinabantur . Illum igitur adversariorum nomine factum mandasse litteris , nec unquam ex ipsa Antiochenorum Patrum epistola agnovisse, Sole ipso clarior res est , R illustrior . Sic enim num. 8 I. Semiarianos alloquitur. Epipolam, quam a vobis de homonsii , ' de homae MD expositione apud Sirmium Valens, factas , O Germinius poposcerunt, legi . Et quidem de homum o , quod es similis essentiae, commune iudicium est . De homousio Sero, quod es unius essentiae, tractantes primum idcirco respuendum pronunciasis, quia per verbi hujus enuntiatio fem

35쪽

fub lautia prior intelogeret ur, quam duo inter se partiti

essent. Irielligo vitium iu intelligentis . . . . . Secundo suoque id oddidissis , quod Patres nostri, cum Paulus Samo senus his reticus pronunciatus es , etiam homousion repudiaverunt , quia per hanc unius essenitae nuncupationem fluarium , atque unicum sibi esse Parrem , σ Filium praedicabat . Hac oratione quid luculentius, per fortunas , in meam sententiam afferri potest Draeterea illa ipsa, quam nominat , Semiarianorum epistola permotus Hilarius Paulum existimat, eadem, qua 'Sabellius, impietate teneri, cum tamen Antiochenae Synodi litterat, & res ipsa contrarium illi errorem attribuant q. I 8. Homousion igitur ab Antiocheno Senatu proscriptum, ac repudiatum fuisse , a solis mehe cule Semiarianis acceperat. Quanta hic vero erga eosdem Semiarianos humanitate utatur Hilarius, doctis perspicuum est. Declarat quidem, quia sibi in formulis Ancyrae constitutis displiceat, temerariamque, quam tulerant in vocem homousion, censuram detestatur, ubi quo tamen suam erga illos benevolentiam, voluntatemque patefacit , immo quid pro verbo homi usion afferri possit, tacitus non dissimulat sa). XXIII. Venio ad Basilium. Is epistola 32 aliquid excusationis relictum illis opinatus , qui sanctiones Nicaenas,

dempta consubstantialis voce , reciperent, κού γαρ τω om , inquit, οι - Παυλφ τω Σαμ οπατε. σαυελθο-ς διέβαλον -

Vid. Maur. in Praef. huius lib.

ro) Constans mea, atque perpetua erga Maiores nostros observantia , ac pietas faciunt, ut Hilarium hoc loco permotum malim dicere , quam deceptum. Caeterum deceptum aiunt Georgius Bullus , Maranus. dc abi. Sunt autem qui Athanasium, ut eius editores Maurini , sunt qui Basilium erravisse opinentur. Illud perspicuum est, hos Patres, in quorum se fidem,& clientelam adversarii mei recipiunt, in exponenda caussa , cur Antiocheni Antistites consubstantialis vocem damnaverint . vehementer inter se discrepare; quod observetur, rogo . Videtur omnino istam in rem quadrare Ciceronis sententia lib. r. de Nat. Deor. cap. I. quorum opiniones cum tam

Naria sint , tamque inteν se dissidentes , alterum fieri profecto potes , ut eorum nulla; alterum certe non potest , tit plus una vera sit. Unum hoc addo, si consubstantialis vox, quod merito inficior, proscripta est , Paulum Samosatenum c non hercle ipsam vocem ) animadversioni isti censoriae Og sationem suis sophismatis praebuisse. Vide infra g. 23.

36쪽

venerant, vocem hane maD sonantem eulparunt . Atque hoc celebre est Basilii testimonium, unde Curcellaeus,& Clericus sa) ansam carpendae Nicaenae Synodi arripuerunt, quod quam vocem alterius conventus Patres damnarant ad tenebras, adoptasset. Mirum, quin ex Athanasio etiam, &Ηilario amplam nacti sint occasionem calumniae . Nec minus tantae confidentiae mirus sons, qua egregium illud virorumpar Nicaenos in crimen vocat Antistites . Nam Basilius quidem ex recepta per id temporis vulgi opinione argumen latur , quod universa docet epistola , verumtamen ita loquitur , ut neque Antiochenas legisse litteras , neque ipsam rem satis pro merito considerasse videatur . Dixerunt, in

quit , Patres , qui Antiochiam de Paulo judicaturi confluxerant, Poee consubstantialis notionem exhiberi substantiae, G eorum , guae ex subsantia orta sunt , ita ut divisa subsantia iis , in quae dividitur, eonsubsantialis appellationem

conciliet Ubi Basilius adversa fronte pugnat cum Athana fio ea in Antiochenos Proceres transferens, quae Paulo ipse Athanasius meritissimo attribuit . Nam apud hunc non Patres, sed homo impius venerandam consubstantialis vocem exagitat, tali contorto sophismate . Εἰ μη εξ αν inris γέγονεν,

non ex homine Deus factus es, ergo consubsantialis es Patri , atque hinc necesse es, tres esse subsantias , unam priorem , duas zers ex illa procedentes sis) . Ne Semiariani ipsi quidem ineptam hanc de homousii vi , & notione sententiam Antiochenis Patribus ausi sunt adscribere . Nam cum apud Hilarium hanc primam rejiciendi vocabuli caussam , rationemque attulerunt , quia per verbi hujus enuntiationem subsantia prior intelligebatur , quom duo inrer se par titi essent se , suis id verbis , noy Patrum Antiochenorum nomine assirmarunt a quod tamen omissuros suissμ . non arbitror , si quid ejusmodi ab eis dictum existimas sent . Quid plura Z Antiochenos ne Patres putaveris, sa- E cram

60 Loc. I. I. ci ratis.

37쪽

ctans vocem homousion , tanquam male sonantem sic enim, ut vidimus, e graeco vertit Maurinus Basilii editor ), proseripsita Z Nihil , meo arbitratu , excogitare posses absurdius. Nam certe si Antiocheni sacroruin Antistites homouinson damnarunt, vel obruendum silent io censuerunt , non

oppido propter vocis ingenium , indolem, ac naturam , quasi falsum, δc impium quiddam sonaret , sed propter abusum hominis castigassent . Numquid enim Pentapolitae Dionysium suum in judicium vocaverunt, quod male sonante nomine non uteretur Numquid inter hunc, Romanumque Pontificem de constituendo, consecrandoque inepto vocabulo tot studiis actum est Z Numquid nec uterque Dionysius, nec Romani Concilii Patres , nec alii antea Scriptores agno verunt, dictio ne homousion explicandae divinitati Filii opportuna, ac par esset Z Numquid Pamphilus tanta animi contentione in purgandis Origenis sui criminibus sibi desudandum putavit, quod is de eodem Dei Filio differens vocem demum absonam, absurdamque usurpavit Nol. 3.) ὶ Non est igitur, mihi crede, non est omnino, cur Curcellaeus, &Clericus ad Basilii auctoritatem confugiant , quo inde con sandae in Nicaenos Patres invidiae occasionem arripiant. Quam vis autem nihil caussae esset esse enim alioquin longe gravissimam docui q. I9. , quamobrem in re, de qua agimus sAthanasii , Hilarii , ejusdemque Basilii non acciperemus, si quidem nobis adversari illos existimes, testimonium exsuperioribus tamen satis, superque perspicitur, egregios Antistites prorsus immerito , ac sine caussa opinati decreti testes citari, totiusque rei aedificium non nisi ruinosis , maleque materiatis Semiarianorum fundamentis inniti. XXIV. Novum hinc mihi sua sponte nascitur argumen tum , quo perspicue, planeque efficiam , sine ulla me obtinendae victoriae fiducia superiorum Patrum auctoritate ab adversariis oppugnari. Quis enim tam Criticae artis ignarus , imperitusque sit, qui nesciat, historicos non aliam fidem facere , quam monumenta illa, vel fontes, ex quibus res descripserunt λ Livii de Romana Republica historiam universe veluti Veram agnoscimus , quoniam illam Livius condidit ex

Annalibus maximis, ex Catonis Originibus , aliisque id ge

nus .

38쪽

nus probatis operibus, quorum perlape ipse , & interdum Tullius faciunt mentionem . At pleraque veterum Roman rum miracula ab iisdem Livio, & Tullio , a Tacito, a Ualerio Maximo litteris prodita in fabulis numeramus , quoniam ex vulgi opinione , popularibusque rumoribus desumpta sunt. Scilicet historicorum auctoritas ex praestantia, ac bonitate sontium, quos consectati fuerint , tanquam aurum ex igne , aestimatur. Enimvero ex superioribus manifesto apparet, tres illos Patres non nisi ex Seiniarianorum testimonio Antiocheni in homousion decreti adeptos esse notitiam. Rem enim neque ex ipsis Synodi litteris sq. a I. 22. 23 ), neque ex nostris q. 9 , immo ne ab Arianis quidem q. I a.

Iq. II) agnoverunt, conventiculo autem Ancyrano necdum

habito, plane ignorabant; soli ergo Semiariani supersunt , a quibus factum illud didicerint. Potesne vero ad suspectioinris fidei homines in hac caussa appellare q. I 8)ὶ XXV. Quibus ergo ex fontibus, inquies , Semiariani facti ejus hauserunt memoriami Qua id fiducia publicis monumentis, ac litteris consignarunt Z Nam non more hominum loqui, sed oracula potius fundere in sua apud Hilarium epistola videbantur. Quaestionem moves non necessariam . Nihil enim mea interesse debet prolixius hic explicare , ubinam gentium illi Antiochenum decretum repererint , postquam optimis , ut opinor , argumentis effeci graviora etiam quam primum afferam) , totam historiam commentum , ac falsitatem olere. Cui, quaeso, non cognitae veterum fraudes in confingendis historiis, in libris interpolandis, iisdemquρ , illustrium virorum nomini inscribendis , quo melius Opini nes suas tuerentur, aliorum refellerent i Pleni omnes sunt libri, plena exemplorum volumina, quae magno numero Ui ves, Fabricius, Launo jus , Clericus collegerunt Do. Non potuerunt igitur Senatores illi Ancyrani edictum ad libidinem fingere , quo secum in damnatione homousii tot prie- claros Antiocheni caetus Antistites consentire demonstrarent Certe ne ipsi quidem Semiariani ante insignem illam ab E a Aria-

ci Id ipsum tota doeet propemodum Dissertatio nostra de Graea s erarum litterarum edisione a LXX. eognomisata Interpretibus superiori anno edita, quam vide, si placet.

39쪽

Arianis , quibuscum communitate perdiu juncti fuerant , secessionem aliquid de Antiochena ista censura resciverant. Alioquin eam nostris, quo commodius sententiarii suam defenderent , exprobrassent. Non levis haec , meo judicio, conficti decreti conjectura est, vel suspicio. Quod si tamen no- Iis, Semiarianos de industria decretum istiusnodi confinxisse, at certe simillimum vero est , eos incertis vulgi rumoribus deceptos fuisse ; idque eo facilius, quo libentius unamquamque rem arripimus, oc approbamus , quae rebus nostris usui esse, atque praesidio quoquo modo videatur . Scite Caesar in Libro a. de Bello Gallico quae volumus , ait, in credimus

benter, O pus sentimus , reliquos sentire speramus σ) . AD

fectus enim, quod dudum monuerunt Philosophi, & attentionem a considerandis rebus avertunt, & miris modis cor

rumpunt judicia. Paralysi, vel podagra laborantibus circulator aliquis, ut mos est, verbis confirmet a jentibus , habere se exquisitum remedium , quo eos paucis horis Valetur clini, sanitatique restituat ; etsi gravissimi homines repugnaverint , & circulatorem deriserint, aegroti tamen valetudinis ducti spe nihil de remedii praestantia dubitabunt . Avarus 'Plauti senex , qui domi suae thesaurum repererat , ea sibi ubique videre videbatur, quae nulli bi erant, de quibusque nemo unus fuisset, nec somniando sollicitus. Audiamus, obsecro, hominem, ut quantum in Semiarianis vis affectus ad faciendam fidem potuerit , hinc etiam luculenter perspiciaS . Nam nunc, cum cadu sedulo omnes, nesciant, Omnes videntur scire, me benignius Omnes salutant, quam salutabant prius q- Adeunt, con sunt, copulanxur dexteras , Rogitant me, ut valeam, quid agam, quid rerum

geram

Me suspicantur, credo , habere aurum domi in .

XXVI. Caeterum frustra ego in diluenda Seiniaria norum fide, atque in elevanda veterum Patrum auetoritate,

cui proscripti homousii propugnatores hactenus confisi sunt,

40쪽

stantum temporis, & diligentiae collocavi, ut me fere consilii mei poeniteret, nisi orationem longiusculam ipsa rerum utilitas, atque praestantia compensaret. Etenim tantum abest, ut in posterioribus Antiochenis Comitiis Majores nostri exagitatam ab adversariis vocem proscripserint , ut non si tum inultam , impunitamque dimiserint, verum etiam pero honorifice dedicaverint , in sacrasque publicas tabulas uno Ore, & consensione retulerint . Publicas cum tabulas nomino symbolum, ut loquuntur, intelligo, quod Patres in eis Comitiis condiderunt, ubi homousion in declarandis adversis Paulum Samosatenum Religionis nostrae capitibus pluries adhibetur ; quo magis mecum ab initio miratus sum , Theologorum neminem de hoc argumento cogitasse . Symbolum ecce tibi graece, latineque descriptum.

De Incarnatione Verhi Dei, Filii Patris, decreta Episcoporum Antiochiae congregatorum in Θnodo . Exposio ejusdem Θnodi ad Paulum Samosatenum.

Confitemur Dominum nostrum Iesum Christam ex PGre quidem secundum Diritum ante saecula genitum , novissimis

ve/o temporibus ex Virgine fecundum carnem narum . . . .

Totum Deo homousson etiam eum corpore, sed non secundum corpus Deo homousion quemadmodum neque fecundum divinitatem hominibus coefentialis est , es autem nobis secundum carnem homo sos etiam in divinitate exisens . Etenim cum illum

SEARCH

MENU NAVIGATION