De voce homousion dissertatio in qua ostenditur vocem illam ab Antiochenis patribus proscriptam vel repudiatam non esse auctore Liberato Fassonio ..

발행: 1755년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

unum, Deum ex Deo Patre, eonsubsantialem Patri. Habet 'enim expressis, Deum verum ex Deo vero , confuse antialem Patri , O' reliqua Bmboli. His descriptis, illud saltem concedas necesse est, in Antiochena Ecclesia etiam post Pauli amotionem e gradu sacram disciplinae nostrae formulam extitisse, cujus exemplaria, non ipsa solum , cubitalibus litteris verbum homousion prae se ferrent, atque id ratum , firmumque Constantinopolitanam Ecclesiam habuisse. Hujus enim formulae auctoritatem , & fidem in sua illa publice proposita Contestatione implorat Eusebius . Quod si in sacra Antiochenae Ecclesiae formula publicis usibus destinata, si in ejus exemplaribus dictio homousion legebatur , quomodo hanc Antiocheni Antistites suis suffragiis condemnarunt Z Dic, qua so, fortasse ne Eusebius Antiochenae formulae nomine Nicaenam intelligit Z At, ut mittam alia , quae Lectori Eusebii consilium, totamque Contestationis seriem expendenti facile animo Occurrent, vel duo illa verba, Antiochenae Eccle- extant enim graece, & latine in omnibus libris, manuque scriptis codicibus , nullum suspicioni ejusmodi locum relinquunt cisi .

Quid

OD Vaticana , aliaeque passim , ut monuit summus vir Christianus Lupuε , Conciliorum Generalium editiones Eusebianam, de qua agimus , sche dulam sic inscribunt . Contestatio publice proposita a clerieis Constantinopoli tonis, O in eo pectu Ecclesiae publicata , quod Vestorius ejusdem sit sestentiae eum Paulo Samo teno ante riso annos ab orthodoxis Episcopis ana themate eondemnato; & quamvis verbis aliquibus disserant, rerum tamen, atque sententiarum summa est , ae mira consensio. Eadem inscribendae sche dulae ratio recentioribus permultis Critieis , atque Theologis , quorum ad numτrare nomina molestum , ac longum esset, probatur. Quae caussa fuit ,cur superius I. 3o. Contestationem eiusmodi Constantinopolitano Eeesesiae nomine ab Eusebio editam scripserim ; hie vero ei affines , vel consentaneas di modi formulas, eum de Contestationis vi , & auctoritate loquor , adhibeam. Non crediderim fore aliquos , qui ut argumentum nostrum evertant, Contestationem hane genuinam, sinceramque esse repugnent . Facile enim opinionis eius levitatem refellerem . Siquidem Contestatio totidem plane verbis,

quibus illam libri omnes in publieam lueem editi exhibent, legitur in per astiquo , probatissimoque Codice Cassinensi , quo usus est Christianus Lupus in opere 3nscripto , Ad Ephesinum conellium variorum Patrum epistola e r c Vid. TOm. 7. edition. Ven. anni r 26. Schol. cap. s. pag. m. a . Qui Codex cum ex Acoemetarum prope Constantinopolim Coenobio absportatus fuς

52쪽

Quid ergo Z Num Antiocheni Proceres et si damnave

rint , vocem tamen de publicis tabulis non sustulerunt λ Sunt haec inter se aeque contraria, & repugnantia , ac circulus, ut Geometrae loqui solent, quadratus . Praeterea quomodo G rectarit, in magna est auctoritate. Nosti enim Acoemetarum ingenium. Accedunt locupletissima veterum testimonia , qui de Eusebio singulari cum laude sermo- Nem instituunt. Nam Leontius Byzantinus , qui, docente apud Bellarminum Labbeo c De Script. Eccles pag. ao . J, extremis austini iunioris, Tiberiique temporibus fortasse floruit, ac tres Libros adversus Eutychianos, S Nestori nos composuit lib. 3. cap. 9y. haec scribit. Proposita est utriusque refutatio, Pauli scilicet Samosatenis, , O Nestorii ex testimonio publice proposito, ut 0μnt,

ab Eusebio , qui tunc florebat in judicandi potestate , postea autem praefectus fuit

Ecclesirae Doryleensium in Phrygia , qui divino zelo , ut testantur, incensus hare- sim estorii, O Euuebis deprehendit, oe convicit. Infinitis periculis pro piet te objectus. Audi igitur eum quibus, coe eujusmodi blasphemiis ex Paulo Sam fateno eollectis Nestorii blasphemias conjunxit, O unam utriusque mentem Minentissimam esse demonstravit. Post quae Leontius Eusebii Contestationem Mescribit . Qua vero occasione , quibusque ea unis tantus pro Religione in Eusebio ardor extiterit, habes ex Mario Mereatore in Schol. ad 3. Nestorii sese fmonem , ubi cum Nestorius, ait , in media Ecclesia profanis uteretur vocum novitatibus , quibus O λογοκον, O geminum Christi natisitatem infectabatur , Vir quidam sane probus , qui adbue inteν Laicos erat, sed tamen admirabilem sibi collegerat eruditionem fermenti, O religioso aelo permotus, O eontentiori moce inclamans inquit Uum ante saecula Verbum etiam fecundam subiisse generatiovem , idest illam fecundum earnem , O ex muliere. Marii verba, qui adhuc inter Laicos erat, confirmant , quod ait Leontius , Eusebium postea in sacerdo. Rum ordinem nomen dedisse; tota vero, quam affert, Contestationis series a communi reliquorum librorum seriptura non discrepat. Eiusdem in patriam Religionem studium summis extulit laudibus Flaυianus Constantinopolitanus Episcopus Eutychetis legatos in prima abs se habita Synodo ita allocutus . Cognosci- tis zelum accusatoris; quoniam O ipse ignis frigidus illi videtur propter pietatis iaelum. Cum Flavianoque Eutychian istarum Breviculus a Sirmondo post appendicem Theodosiani Codicis editus concinit in haec verba . Cum Eutychem Euse-εius Dorylitanus viseopas suadere alia reperisset. zelo fidei, quem etiam cum gens in rebus esset ostendit c ipse enim Vestorium quoque in tempore reprehendit in Ecclesia res sacrilegas praedica eis ) , detulit ad Flavianum Episcop*m . Et infra i Eusebius ante . dum adhue esset Laieus , estorii fuerat accinator. Ergo Eusebius magna voee, bonisque lateribus concionanti Nestorio fortiter Xestitit , eutidemque erroris coram multitudine, Sacerdotumque ordine publice

53쪽

recta fides , nempe Antiochenae Ecclesae formula doceret, Dei Filium esse Patri consubstantialem , hoc est, quomodti Antiochena sormula consubstantialis vocabulum prie se recte ferret, si vocabulum, quod inibi legebatur, auctoritate publicarao ab Episcopis Orthodoxis. Ab huius codicis auctoritate non distedit Chrisianus Lupus ibid. ), eamque inscriptionem Philippus Labbeus Tom. q. Conocii. pag. II. I 8. , & alti, mutato annorum numero, Contestationi praeponunt. Facile tamen, etiam me tacente , perspicieS, ex hac inscribendae krmulae ratione aliquid potius ponderis , ac momenti argumentationi nostrae accedere , tantum abest, ut eius vis , atque auctoritas infirmetur. Praeterea etsi schedula adversus Constantinopolitanos Clericos scripta esse concedatur, non tamen contra omnes

promulgata est. Nec ipse Lupus repugnat . Nam permulti Nestorianam perfidiam adeo insectati sunt, ut a Nestorio amoveri e gladu , exilioque mulctari maluerint, quam impias aberrantis a via hominis approbare sententias. In opinione ergo Lupi Contestatio in solos delirantis Episcopi sectatores , ac vindices prodiit, neque id sane sine huius Ecclesiae Dempiterna ignominia. Quid enim magis infamiae, ac dedecoris plenum, quam ipsum sacrorum Antistitem , Sacerdotumque ordinem tam longe a religione, sanctissimisque eius decretis per conistumaeiam deflexisse, ut ab homine in primis Laico de officio debeant, totiusque doctrinae summa admoneri pQuod ad annos pertinet , qui in schedulae inscriptione apponuntur , Cassi'nensis codex sine dubio est mendosus , & peccat. Antiochena enim Synodus,

quae Paulo impietatis convicto dignitatem ademit, absoluta , ut diximus, fuit anno 27O ; Nestorius autem, quem anno q3I. Ephesini Patres damnarunt, tres circiter ., vel quatuor annos errores suos in vulgus disseminavit, quin ullis unquam vel minis , vel precibus resipi re , redireque ad sanitatem voluerit, ut in H pologet. ad Imperatorem Theodosium statim post Ephesina Comitia seriptote. stificatur Cyrillus. Quare eum Contestationem Eusebius divulgavit , omninoa 6o anni a lata in Paulum Samosatenum sententia effluxerant. Vulgaris igitur eius schedular editio rectissime praesert 26o, mendumque, vel error in codicem Cassinensem irrepsit. Nec solum mendosus est codex, verum etiam peccat, qui eo dicem emendavit. Librarius enim scripserat annos Oct. veris militerque designare in animo habuit annos 8o ; nescio quis autem Lector merito suspicatus ,

esse rem alienam a vero apposuit Iaci; quo factum est, ut errorem errore cor

rexerit. Adeo eujusvis est hominis errare, quamquam nullius , nisi insipientis, quod ait praeclare Cicero Philip. II. cap. 2.), perseverare in errore. Vidit haec eruditissimus, perdoctusque Theologus Lupus, sed nescio, senimus ne Vir c ego enim tantum alioquin ei laudis do, quantum alteri cuiquam vel clarissimorum virorum post renatas litteras in rebus Theologi eis dandum unquam censuerim sive Operum magnitudinem , ae difficultatem , si ve hominis diligentiam , fidem, eruditionem, iudicium attendas ), nescio igitur , summus ne vir ipse quoque er rore aliquo teneatur. Et si enim posteriorem Antiochenam Synodum anno 37 habitam doceat, Contestationem tamen Eusebii anno assignat 428 c loci eit ) quod tamen fieri nullo pacto potest , eum ab anno et o ad 428 anni tantum Issintercedant, quamvis utrumque extremum enumeres. Quapropter id unum

54쪽

blica notatum est, reiectum , interdictum 3 Quomodo Eusebius, immo Constantinopolitana Ecclesia ad profligandos N storii errores formulam proseri, quae diserte habet verum , eonfubsantialem Patri, si consubstantiale in Anti

reliquum est , ut Contestatio Eusebii ad annum q29, vel etiam η3o reseratur. Tandem cum optimis aliunde liqueat argumentis , Antiochenam Synodum , in qua Paulus Pontificia privatus est dignitate , vere anno 27o habitam , vel abs lutam fuisse , sequitur, postremo denique loco illos errare, qui Eusebianae sche dulae inscriptione adducti eam Synodum in annum 268. coniiciunt. Quoniam hie vero in Christiani Lupi mentionem incidimus, missa schedula, placet appendicis quasi loco sublicere , ex Lupi ipsius doctrina nostram de Antiocheno interdicto sententiam egre ei e firmari, nedum illustrari. Is Dissertat. posthuma De vocibus substantia . egeatia , persona Erc. cap. s. docet, vel potius suspicatur, latam ab Antiochenis Episcopis in dictionem homousion legem plu-xibus, qui eodem vixere inculo, Patribus improbatam fuit te. Cum enim, inquit , Pentapolitae Dionysium suum quod Dei Filium Patri consubilantialem

non diceret, in iudicium apud Romanum Pontificem vocavissent, reique interutrumque recenter gestas probe cognitas, atque exploratas haberent, non pO tuere Antiochenam deinde homousii proscriptionem non moleste ferre , atquei myrobare. Ait secundo, Athanasium eas Romana Dionysi Pontificis Synodo iste ostendere , censuram illam veteribus Putribus minime placuisse. Tertio inter posterioris Antiocheni conventus Antillites fuisse plures Dionysio Alexandrino impense addictos . R deditos , quippe qui illum ad priora Comitia acci- Verant ἔ atque hinc proelivius ad condemnandum consubstantialis vocabulum euincurisse . ignaros fortasse & invidiae , quam Dionysius propter Pentapolitarum

querelas subierat, & palinodiae iussu Romani Pontificis ab eodem non multo

post recantatae.

Tria haec autem lucem, robur, ae vim argumentis nostris opportunissime adiiciunt. Oitendimus enim , Antiochenum decretum, quod in homousion edi tum traditur , cum celebri utriusque Dionysii facto mire pugnare f. 6. , S , si quidem manasset in lucem, neque ignorari a nostris , neque praetermitti silentio , neque tandem sine turbis, tumultibus , utque discordiis excipi potuisse, cum praesertim de Romani Pontificis auctoritate ageretur f. ix. . Utrumque exsuperioribus Lupus veluti verum . ac certum agnoscit; sua ipse ergo doctrina sProductas a me rationes eonfirmat, atque corroborat. Quod enim Pentapolitae, aliique e veteribus Antioelienorum Ρatrum edictum re ipsa improbaverint, id vir clarissimus suspicatur quidem ob semel a se susceptam,constitutamque senten tiam de proscripto homouso ; nunquam tamen ostendere poterit, tantum Abest, ut oitenderit. Ab Athanasio nihil sperare potest praesidii. Sive enim Librum de

55쪽

chenis Comitiis adversus Paulum habitis repudiatum ac prci scriptum Z Componant haec Semiariani , si quidem posisunt, & postea tanquam ex tripode nobis alta voce denun- cient , Antiochenos Patres in homousion dixisse sententiam, usumque nominis de medio abstulisse . Gerrae germanae, a

que aedepol lirae tirae sunt sa) , quidquid illi in Ancyrano

conventiculo ea super re tradiderunt. Tandem, ut hoc pddam , nemo prudens facile suspicabitur , Patres in Antiochenis Comitiis congregatos & sapientia , & sanctimoniae laude ornatissimos de ea proscribenda voce cogitasse, quae, antequam Paulus redigeretur in ordinem, in veneranda Antiochense Ecclesiae formula , atque hac in usus constituta publicos , legebatur . Quis enim in illis prudentiam , quis majorem erga veteres pietatem, vel observantiam , quis denique tranquillitatis , pacisque publicae studium merito non desiderant Z Credant igitur Semiarianis qui volunt; ego , ut in illorum auctoritate acquiescam , ab animo meo , au guror, impetrare non potero. XXXVI. Non sunt hic autem praetereundi silentio Patres , qui inter Antiochenae , & Nicae me Synodi temporias Iitterarum gloria , editisque operibus floruerunt , ne quae Dissertationi nostrae deesse ad stabilitatem praesidia videantur . Nam si Antiochenorum Patrum Concilium nomen homousion lege publica condemnasset, a communique Ecclesiae

usu, de consuetudine ad retundendam Pauli perfidiam abstraxisset , ei sane interdicto Majores nostri , & qui praesertim habiti sancti sunt, morem, ut solet , obedienter gessissent. Nunc autem totum contra est. Etenim Pamphilus , nobilissimus Christi Miles, qui anno circiter g OS, b cuin

s. 6. Quod si plures, teste nobilissimo Lupo , cognoverant, quod antea Dionysius Alexandrinus a voce homousion abhorrebat , vel ea saltem non utebatur , quomodo omnes factum longe celebratissimum ignorarunt. nescieruntque, Di . nysium paullo post palinodiam cecinisse λ Haec cum ita se habeant, relinquitur , nostra, quae dixi, argumenta optimis fulta esse principiis, magnamque eisdem ex Lupi ipsius doctrina , quod mihi plurimum gratulor , stabilitatem , ac lucem acCedere. Sed plusquam satis de Contestatione Eusebii, dataque occasione de Liapo , cuius sapientiae, & gloriae detractum idcirco me nolle Romana rursus ficie profiteor ca Plaut. Poen. Act. I. I. s.

56쪽

Galerius MaxImianus, & Maximinus omni suppliciorum genere in nostros saevirent , pro Religione sortiter mortem

oppetiit, vocem homousion in Apologia , quam pro Origene adornavit, suis, origenisque verbis nam & suo nomine loquitur , & quidquid origenes praeclare de Dei Filio dixerat, id colligendo , ejusque obtrectatoribus objiciendo suum facit), Pamphilus, inquam, homousion suis, Origenisque verbis fidenter adhibuit; immo caput illud , ubi eandem , quam Patri, naturam Filio vindicat , dc dignitatem, ex industria sic inscribit: diuod .χοουτως est eum Patre Filiusiides unius subsanti Nol. 3. . Fingi autem ad argumenti

vim elevandam non potest, interdi stum, etsi reapse prodierit, Pamphilo tamen ignotum, vel inauditum fui se . Nam&, nemine diffitente , magna sapientiae, doctrinaeque gi ria Pamphilus excellebat , egregie in primis sn veterum scriptis , sacraque antiquitate eruditus, ec Antiocheni Pontifices epistolam suam ad omnes Ecclesias perferri curave rant, & perpauci denique anni a lata lege, vel interdicto effluxerant , cum ori genem Pamphilus in omnem partem ornandum , desendendumque susceperat. Enimvero ab omni probabilitate longe abest: , tantum Caesariensis Ecclesiae Sacerdotem voluntati Antiochenorum Antistitum repugnaturum se i sis , si quam hi adversus homousion legem rogassent, nec idem Filii divinitatem demonstraturus praecipuum Optimae

caussae praesidium ex ea voce repetendum duxisset, quae paullo ante cunctis fuerat Patrum suffragiis condemnata . Reliquum ergo est , ut Antiochenum decretum, ne Pamphilo iniurii smus, tanquam commentitium existimemus . Nota tione enim 3. paucis admonui , conjicere prudenter Pos

se neminem , consubstantialis vocabulum Rufiini opera in Librum Pamphili irrepsisse. His autem & illud accedit, quod Russinum, ne in hoc opere latinis litteris illustrando a boni, candidique Interpretis fide audacter discederet , prohibere penitus debuit injectus ab adversariis Origenis metus, qui-

57쪽

sinus alloquitur . Cognoscendae SerDath amore permotus , s vir desideriorum Macari, injungis mihi rem, quae tibi agniarae veritaris gratiam conferat; mihi tamen non dubito , quin

offensam maximam compsret eorum , qui se os putant aseeo, qui de Origene non aliquid male senserit . Et quamvis non meam de eo sententiam , sed sancti Maroris Pamphili fiscitatus sis tamen non dubito futuros , qui ct in eos laesos putent, si nos aliquid pro eo vel alieno sermone diacamur sa). Porro suspicionem nimiae in scribendo licentiae

a Lectorum animis amovet tanta cautio, nec debet Ruffini nomen, nisi ineptire velimus , de pondere testimoniorun

detrahere.

XXXVII. Quod ergo felix , sortunatumque siit, partim

negantibus, partim a jentibus argumentis, quae ex rebus inter duos Dionysios gestis q. 6. ex litteris ad Paulum Samo te num missis q. 9. , ex diuturno nostrorum q. II.), Arianorumque silentio sq. I a. &c. , ex ipsa Semiarianorum testificatione , dc epistola sq. I 8.), ex doctrinae formula Pau-Ii distincta nomine q. 26. 3cc. ), ex celeberrima Eusebii Contestatione , vel schedula q. ys.) , ex Pamphili denique opere q. 36.), tanquam ex fontibus, magno numero petita sunt, pulcherrime , nisi fallor , effecimus, convocatos adversus Paulum Antiochiae Pontifices sacram consubstantialis vocem nulla lege interdixi me, vel condemnasse, sed acceptam a Maioribus constanter, ut par erat, retinendam putasse, immo communibus suffragiis, atque sententiis religiosissime consecrasse. Ex his autem tria sua veluti sponte consectaria sunt.

I. Nos non rerum novarum , nec aucupandae gloriolae caussi, sed studio ductos veritatis, quae incredibiles, ut rectis si me Plato tradidit, sui amores, si videretur , in omnium

mentibus excitaret, a superiorum sententia recessisse . Id, quod eo etiam dico, quia turpe semper , atque indecorum existim vi a veterum opinionibus sine caussa dissidere . II. Artem Critieam , si prudenter, moderateque uti illa nove- Tis , nullum Religioni, ejusque decretis creare posse periculum, immo interdum potius, quemadmodum tota haec docet lucubratio, suffragari, ac prodesse. III. Nostram de An-etiocheno decreto sententiam, sepositis etiam rationum mO

cio Tom. I. Oper. S. Hieron. Edition. Maurin.

58쪽

ss anentis, contrariae , quae diu , multumque apud doctos invaluit , omnino anteponi oportere . Quod cum breviter , collatis inter se rebus, atque opinionibus demonstravero , finem faciam aliquando. Longe enim, ut video , jam progressa

oratio est.

XXXVIII. In ea ergo , quam hactenus tuiti sumus, sententia Patres ab omni invidia mirifice liberantur, Ecclesia in suis legibus, Sc sanctionibus perpetuo sibi constat, in tutoque, ut verbo dicam, sunt omnia. Primum enim Antiocheni Antistites suum Majoribus honorem deserunt, Romanoque & Pontifici, & Concilio, a quibus de adhibendo, usurpandoque homousio lata lex est, eam , quam debent , adhibent reverentiam; Nicaeni vero, qui id generis verbum disciplinae nostrie formulae adscripserunt, nihil porro faciunt, quod imprudentiae suspicionem vel minimam afferat. Deinde constat sibi semper , & cohaeret in institutis suis Ecclesia . Veteres enim de divini filii natura, ac numine explicantes homousion paullatim in Ecclesiam introducunt, summus Pon ti sex suo firmat, ac tuetur praesidio , Antiocheni Patres non exagitant, Nicaenes publica lege, qua omnes teneantur , honorificentissime traciandum decernunt, postremo illud pie subique , maximisque cum gratulationibus pedetentim excipitur. Quid vero in adversariorum opinione , ac sententia Z Antiocheni Concilii Patres gravi nulla necessitate constricti exq. 7. 8. a Majorum auctoritate desciscunt, relinquunt, dc abjiciunt obedientiam Romano non parentes Pontifici, cui divina lege subjecti sunt; Nicaeni autem Antistites in varias

tum aliorum , tum praesertim malevolorum reprehensiones incurrunt. Actionum vero, decretorumque aequabilitas nulla est, maxima discrepantia. Nam vox homousion a veteribus

cum laude adhibetur, & ab utroque Dionysio , Romanoque Concilio tanquam incorruptae doctrinae indicium, & quasi nota statuitur ; sed paullo post Antiocheni Episcopi eandem vocem lege publica interdicunt. Pamphilus tamen ei decre-

59쪽

Ieges, atque instituta satis belle inter se non conveniant . Cum igitur in nostra sententia nunquam Patres ab ossicio discedant, vacent ab omni temeritate. , R imprudentia, Ve terum, Romanique Pontificis retineatur auctoritas, & quaedam postremo in tota Ecclesia singularum actionum, & legum constantia continenter eluceat, facile perspicis, dignam esse sententiam, quae ipsa per se, sepositis etiam argumentorum ponderibuS, contrariae praeseratur. Non negaverim, eos, quos a me dissensuros cogitatione provideo , navaturos sortiter operam, ut a Patribus omnem criminis , atquCinconstantiae suspicionem propulsent, quemadmodum ex par te ab Athanasio factum accepimus, cum Semiarianorum argumentis occurreret s) ; verum negare nec ipsi poterunt , ii candide loqui volverint, magna ad id eloquentia, exquisitisque opus esse argumentis. Ego os Nicaenae formulae hos ibus, caeterisque malevolis hominibus ita obstruo , ut ne mussitare quidem possint; ipsi nitentur vim vi repellere , non ita tamen, ut inimicis communibus viam intercludant , ac nulla eisdem redintegrandi belli opportunitas relinquatur . Sed nolo plura; vereor enim, ne longiori collatione sententia ruin perspicuitas elevetur . Tibi integrum per me erit, ac liberum, quod mavis, statuere . Nam nisi in nostra , ac Marani sententia conquiesces , saltem opellam hanc , si minus propter doctrinam , at certe propter egregiam , optimamque in me de aliis bene merendi voluntatem , te non

improbaturum confido. ab Lib. de Syn. num.

FINI S.

SEARCH

MENU NAVIGATION