De voce homousion dissertatio in qua ostenditur vocem illam ab Antiochenis patribus proscriptam vel repudiatam non esse auctore Liberato Fassonio ..

발행: 1755년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

illum fecundum siritum Deo consub antialem diaimus, non dicimus hominibus fecundum spiritum consubsantialem. Contra autem cum illum secundum carnem hominibus eon , santialem praedicamus , non praedicamus illum fecundum carnem Deo consubsantialem . Sicut enim fecundum spiritwn

nobis non es homo os ; nam fecundum hunc Deo homo osm micissim Deo secundum carnem coessentialis non es 'secundum hanc autem nobis est consubstantialis sa). Hoc igi- tur symbolo nihil excogitari , aut fingi potest ad constabiliendam doctrinam meam illustrius , nec opus est verbis, ubi ipsa per se loquitur res, nullius oratione , vel eloquen-' tia confirmata.

XXV ΙΙ. Equidem dissimulare non debeo, hanc formu- Iam ita graece inscriptam esse , ut loco verborum is Νι-- rasae, Antiochic legantur haec alia, hi NucMοι, me quod omnem e Vestigio argumenti pondus , ac vim labefainat . Verumtamen cum Patres Nicaeni eam doctri me formulam Paulo Samosateno iampridem e vivis erepto mittere , vel exhibere non possent, omnino crediderim, in graecam scripturam librariorum incuria errorem irrepsisse , ac pro is Νκούα Nicaeae legendum esse hi Aλοχούα Antiochiae . Hac ratione permotus Theodorus Pelianus, omissa inscriptionis parte , symbolum ita latine reddidit, Sambolum a Patribus An tiochenis ad Paulum Samo tenum sis , illudque cum Theodoro Peliano Cassar Baromus se) , Binius, Labbeus, Stephanuste Moyne, aliique, ut testatur Fabricius , heterodoxi Scriptores Antiochenis Patribus meritissimo vindicant. Librariorum errores quis nesciat ξ Nihil est enim , hac praesertim aetate , frequentioribus Criticorum usurpatum sermonibus. Si quis summi . Viri Corsini nost ri Fastos Atticos , Disserta tiones Agonisticas, Plutarchum latine redditum, aliaque sejus & doistrinae, & omnis eruditionis resertissima opera ad manus sumat, sexcenta illi exempla gravissimorum errorum

42쪽

se offerent , quibus festinantes , aut imperiti Librarii se sce- dissime implicarunt . Error igitur sermulae , quem Librario

tribuimus, nemini in re Critica vel mediocriter versato a ferre debet molestiam, cum praesertim levi paucarum litte-yarum mutatione pro grieca voce Antiochivi , vox Nicaeae scripta esse assirmetur. XXVIII. Accedunt plura argumenta, quae me impellunt , ac permovent, ut formulam ad Paulum Samosate numdatam Antiochenis omnino, haud sane Nicaenis Patribus adscribendam existimem. Principio enim cum in Nicaena sormula arcana Trinitatis , Incarnationisque mysteria satis dilucide, & concinne explicentur, caussie nihil erat, cur Patres aliam praeterea disciplinae sormulam conderent. Quippe hic de iisdem , ut tute vides , Religionis capitibus agitur , de quibus in ea, quae certo Nicaena est, adversus Arii impietatem composita actum esse intelligimus . Sed hoc argumentum, cui ego alioquin non parum tribuerim, leve fortasse quis dixerit. Sit ita. Velim enim perspicias, quam veritas praefidentem me facit. Illud profecto longe, multoque gravius, quod opportune mihi Gelasius Cyzicenus C seraeae in Palestina Antistes suppeditat. Vixit Gelasius anno eirciter 6. Et si autem historiam de Concilii Nicaeni actis, eandemque ex Dalmatio per antiquo Scriptore desumptam

tria

cia) Ut huiusce argumenti vis, in quo magnum ego inesse momen tum arbitror, illustrius adhuc appareat , iuvat Gelasii in Praefatione operis

σιαν ἡ τῶν Κυζικηνων λαμπρἀs μητρο-ολεως. Omnia, qua in praeclara illas

in sancta Duodo dicta , facta , in eonstituta fuerant, jampridem , cum a huc in paterna domo vitam degerem, legi, eum illa invenissem in antiquissimo Libro in membranis plane integris descripta, qui fuit disini, O eel bris Dalmatii , in illustri Cyelaenorum Metropoli sancta , atque eatholica Ecclesiae Archiepiscopi. Ex hoe igitur Gelasii loco tum alia multa pernetiale, tum illud in primis maniseste perspieitur , nec ipsum Dalmatium , ex cuius fontibus hortos suos irrigavit Gelasius, aliquid audivisse de formula , quae adversus Paulum Samolatenum fertur, vel potius fingitur a Nieaenis Pa tribus promulgata. Fuisset enim haec formula factum Ionge illustrius, atque

43쪽

tribus libris ex instituto collegerit , nulli bi tamen doctrinae

formulam Paulo inscriptam commemorat, non omissurus mehercule, si quid ejusmodi Nicaeni Antistites edidissent. Quod autem, me judice, admirationis plus habet , recitat ille formulam in Arii caussa compositam , tum addit hisce lit-t stris Arii primum, deinde Sabellii, Pauli Samosatent, Photini errores penitus profligari sa), de peculiari vero sermula adversus eundem Paulum in Nicamis emissa Comitiis conticescit. O portentuini Quod eni in capitale scelus admisi, ut ubique in mutos, & elingues Auctores incidere debeam Cum Dalmatio, porro, atque Gelasio consociari hic debent Audior operis: Πολιπία των αγίων Παάρων ἐμών Μητρὶ ανους, καὶ Κλεραδερου , Potitia Sanctorum Patrum Metrophanis , O' Alexandri , cujus operis summam Photius b), ut solet , exhibuit , & Auctor Libri, qui inscribitur: Tα πραχμεν α εν N-

do super condemnatione Arii; quem librum ex Codicibus Regio , & Seguleriano Franciscus Combe fissius graece & latine in lucem emisit 0. Ambo hi Auctores gestas a Nicam is Patribus res scriptis illustrarunt, formulam tamen in Paulum sancitam silentio prorsus praetereunt . Quae cum sint , cur tantopere miretur Valesius, quod eam scripturam Cardinalis Baronius Antiochenis adjudicet Pontificibus, nescio. Non mendosos, ut idem Valesius suspicatur , Baronius nactus est Codices, sed rationum momenta , sed res ipsa satis per se clamat, & loquitur, scripturam Antiochenis Patribus acceptam referri oportere .

XXIX. Utramque enim formulam Valesius inter se s

nobilius , quam ut a summo Viro Dalmatio sine eommemoratione dimitti posset. Interim de Gelasii opere praeter Photium c Biblioth. cod. Iy.88. 89. & Nicetas Choniates c Thesauri Lib. s. cap. 6. ), & Ioannes Cyparissiora Decad. 3. cap. q. ) meminerunt. In manu scriptis quibusdam codicibus Gelasii nomen desideratur ; atque hinc Balforeus opus sine auctoris nomine in lucem prodire voluit , quod tamen ex alio optimae notae Codice , α Photio Morellus prudenter restituit. G Lib. a. cap. 26. apud Harduin. Tom. I. Concit. b) Biblioth. Cod. 236. In Actario Novo Biblioth. Patrum Parta a.

44쪽

conserat, Nicaenam nimirum , & quam ego Antiochiae conditam verisimillime arbitror, dicendi genus, totiusque scriptionis rationem, ac vim diligenter consideret; & ex stili, ordinisque dissimilitudine , & indole utramque ex eodem non manasse Concilio deprehendet. Polt haec animadvertat, sormulam, de qua controversamur, inter caetera Nicaenorum

Antistitum monumenta , vel scripta nuspiam reperiri , neque inibi, ne in Synodica quidem epistola memorari, de nostraque doctrina adhuc benignius, & incorruptius judicabit . Monumenta dixi , vel scripta , idest canones , epistolam Synodicam, & sormulam, qua Arianus error eliditur; aeta enim nominare non ausim , ne perdissicilem, idque alienis loco , & tempore , de Nicaenae Synodi actis quaestionem ingrediar . Quid hic igitur respondebit Valesius t Quo Pa-gius, qui Labbeum, & Binium erroris non dubitanter accusat, confugiet Quod ipse enim Valesius ad declinandam argumenti vim consecit, ac docuit , ejus formulae mentionem fieri Canone 19. bona cum venia viri clarissimi dixerim, est desperare vietoriam . Nam quis patienter hominem serat sab-st verbo injuria), qui hoc Enthymema consecerit : Nicaeni Patres declarant, I puIs eonfugerit ad Ecclesiam Catholicam de Paulianisti , I' Cataphvgis , rebaptizari eos omnino debere; ergo de fidei sormula adversus Paulum scripta

Commemorant, vel, ergo do strinae formulam adversus Paulum ediderunt ; cum praesertim formula Pauli , non Paulianistarum nomen sine controversia praeserat ρ operae pretium erat, ut Valesius rem potius dissimularet, aliisque tacite judicandam relinqueret, quam ut argumento ejusmodi ad labantem sulciendam sententiam uteretur .

XXX. Sed perorabit aliquando tandem pro me Constantinopolitani Cleri Contestatio publice proposita, quae in Achis extat Ephesini Concilii tum apud alios, tum apud Harduinum sa). Nostis, auctorem illa habet Eusebium, a quo forentissimae Ecclesiae nomine scripta est. Hic igitur Antiocheni Concilii formula appellatur ad Paulum data ante annos 16o, nempe , ut ex inito calculo apparet, anno 27O , quo habita posteriora Comitia sunt, assirmaturque praeterea , inibi

45쪽

62 nomen homousion reperiri. Heus tu Contestationem celeriter recita. Consessiἔo O c. Conjuro accipientem hanc chartam

per sanctissimam Trinitoἔem, ut eam palam faciat Episcopis,

Presoreris , Diaconis insuper etiam exemplar eis

praebeat ad increpationem Baeretici Nesorii , quia Ismilia δε-pit anathematizato Paulo Samo tens ante annos I 6o ase orthodoxis Episcopis . Sunt aurem quae ab utro ue dicta sunt haec Accurate deinde ab Eusebio Pauli , & Nestorii errores inter se conseruntur, C ecce , pergit idem, Ne fortuρ consentit haeretico Paulo dicenti, alium es e Verbum , alium Iesum Chrisum , non esse unum , sicuti recta pr dicat fides . Statimque , nullis interjeetis verbis , Antioche

designavi tibi , o zelota sanctae Vei , in partem mathematis O3 Ecclesiae Antiochenae , quia: eriam Christaπorum vocabatum in primis fabuimus e quia non novit alium , e alium Filium Dei , sed unum , qui ante omnia seculi ustus es, Deum ex Deo Patre, eon Uantialem Patri , e eundem sub Augusto Caesare ex Maria Virgine natum . Habet enim expressim , Deum verum ex Deo vero, confudita tialem Patri, per quem CP saecula creata sunt , omnia

fassa reliqua mboli . Post haec , et si res , ut

opinor, argumento, & approbatione non egeat , quo tamen bono i 3 Μathematis , idest symboli , doctrinae &e. ut rectissime codex

Coibertinus . Reliqua enim exemplaria , & editio Contii mendose proriu a ac falso anathematis prae se gerunt. Qui anathematis lambunt. errorem suum ex consequentibus Contestationis verbis, κώ - . ξηι σου συμεολου , O reliq'asymboli, agnoscere debuissent. Nihil tamen in antiquis libris frequentius , ma gisque usitatum , quam ut haec nomina mathematis, & anathematis temere commutentur. Sed legantur, quae super hoe argumento egregie scripsit vir doctus Henricus Valesius Not. ad Lib. i. cap. 8. hist. Eccles. Socr. .

46쪽

bono in lumine collocetur, sic disputo. Contestationis Auctori duo demonstrare propositum est, I. Nestorii doctrinam cum doctrina Pauli , quem ante annos I 6o ab Antiochenis

Patribus exauctoratum amrmat, plane congruere. 2. atque

hinc Nestorium a re et a fide, vel Religione aberrasse . Prius, collatis utriusque sententiis, ante oculos ponit; posterius autem hoc ut essiciat Antiochenum symbolum citat, in quo adversus Paulum & diserte traditur, Dei Filium unicum esse, non duplicem , & nomen homousion adhibetur . Antiocheni igitur Senatus Patres , cum Paulum e Pontificia dignitate exturbarunt, symbolum edidere, cui vox homousion adjecta est . Quod vero symbolum anno demum 27o conditum fuerit non lotum hinc , attentionem si afferas , R ex ipsa Contestationis serie deprehendes , sed clarius etiam hoc argumento perspicies. Ut enim libelli Auctor ostendat, rectam idem praedicare, esse unum Dei Filium, symbolum e vestigio Antiochenum producit , ubi & de unico Dei Filio agitur, & homousii vocabulum usurpatur ; quo ergo tempore 'Paulus exauctoratus est, symbolum Antiocheni Antistites e

diderunt ; alioquin a vero abluderet, quod recta fides, Antiochenum nempe symbolum ut ex proximis Contestationis Verbis apparet ),& doceret, Filium Dei esse unicum, & ho-anousio uteretur. Responderi enim facile poterat , vocet , homousion damnatam fuisse, perpetuoque obliteratam silentio. XXXI. Haec igitur non solum demonstrant, symbolum, sive formulam, de qua superius disserebam, non Nicaenis Patribus , sed Antiochenis adscribi oportere, verum etiam Omnem iis aditum intercludunt, qui formulam ad priora Antiochen a Comitia reserendam elle statuerent . Et si enim hi argumenti vim non effugerent, nec diluerent sargumentum enim in adversarios alia ratione , & via concluderem , t O-ta tamen res animadvertatur , pervelim , quo de Stephani loMoyne Theologi Leydensis sententia probe seratur judicium. Moynius enim eam syngrapham Antiochenis Pontificibus nobiscum adjudicat; homousion tamen notatum, ejusque usum interdictum pronunciat: in quo quemadmodum sibi constet, satis exputare non possum; nisi fortasse schedulam a prioris Concilii Patribus prosectam existimet . Idcirco argumentum F a de- k

47쪽

dedita opera occupavi . Ad haec cum Pauli Samosateni errores homo quippe erat versutus , Veterator, mireque ad sallendum compositus) in secundo demum Concilio optimus Sacerdos, peracutusque Dialecticus Malchion detexerit, in lucemque veritatis protulerit , tunc etiam credibile est,sormulam exaratam fuisse , in qua Paulinae impietatis capita

confutarentur OG quemadmodum, concedente quoque Valesio, ejusdem, non prioris Concilii Patres ad Paulum miserunt epistolam , in qua suam ipsi de Christi natura , ac

numine mentem aperiunt, & a nebulone, secum ne concordet, ac sentiat, percunctantur.

XXXII. Duobus Albertus Fabricius, Samuel Balaagius, aliique conantur efficere, sormulam , sive schedulam Pauli notatam nomine ab Antiochenis Patribus editam non sui se se . Qui tamen si superiora nostra argumen V providere animo potuissent, sortasse de duabus illis rationibus ne cogitasesent quidem. Primum ajunt, neque Athanasium, neque Hilarium , neque Basilium de homousii vocabulo disserentes formulae ejusmodi mentionem fecisse deinde Antiochenos Pro 'ceres ab eodem usurpando nomine ob captiosas cavillatoris Pauli argutias abstinendum prudenter duxisse ; utrumque o ptimo certe indicio, controversam hanc syngrapham Nicaeae. tandem, non Antiochiae in lucem manasse. Verum hoc me loco tenere nequeo, quin palam, candideque profitear, nihil unquam minus acute concludi potuisse. Nam prior illae ratiuncula tota contra est . Prodiit syngrapha , inquis, vel symbolum in Nicaenis Comitiis. Concedatur tantisper, donec d silentii caussas investigandas, atque aperiendas progredior. Quonam igitur fato fieri potuisse dixeris, ut triumviri illi, quorum Athanasius Comitiis interfuerat, nunquam in nostrae formulae mentionem inciderint i Nunquam inciderit Eusebius , nunquam Theodoretus , nunquam Socrates,

c I q) Formulam , de qua loquimur , posterioris Coneilii Patribus meis

eum acceptam sine controversia referunt Baronius , & labbeus. Quid Pelianus , quid Binius, quid reliqui senserint, exploratum non habeo. Nihilo. minus facile mihi persuaserim , in eandem illos , quam ego tueor , con venire sententiam, ne duorum Conciliorum Antistites pugnare inter secum dedecore videantur; ut allatam a me in hoc g. 3I. rationem Omittam, qu Deile viris elarissimi. poterat in mente in incidere.

48쪽

nunquam Epiphanius, nunquam Ephesini coetus Antistites Atqui horum singuli Nicaenam, si nescis, in Arium formolam protulerunt. Ac certe in hac, quam tueris , sententia longe facilius , quam in mea tam praeclari monumenti conservari apud Auctores, qui Nicaena tempora consecuti sunt, notitia debuisset. Denique smillimum vero videtur , quod inter alia Nicaenorum Pontificum scripta , idest una cum canonibus, Synodicis litteris, & sormula adversus Arium constituta scheda haec transmissa fuisset ad posteros . Unde igitur , quantum me amas , summum tot doctissimorum Scriptorum silentium t Praeterea cur antiquus sane Auctor Dalmatius , Gelasius Cyzicenus , alii , qui Nicaenorum Comitiorum historiam de industria scripto mandarunt , de syngrapha tamen adversus Pauli impietatem composita nihil commemorant i Facilius enim ex manu Herculis clavam, quam ex his Auctoribus de controversa illa sormula verbum ex prelo seris q. ad. At leges historiae, reique celebritas omnino postulabant, ne ejus schedulae notitiam nobis eriperent, si quidem a Nicaenis Patribus fuisse editam cognovissent. Pudere igitur adversarios debuit ad Athanasii , Hilarii, Basiliique silentium meam labefactaturos sententiam , optimis alioquin stabilitam praesidiis, tanquam ad arcem confugere. XXXIII. Ergo si tam praeclari triumviri de sormula,

quam Antiochiae exiisse pluribus docui verba non fecere, transferenda in Arianos, vel certe in Eusebium culpa est, qui ut ne Arianis, amorculis suis, noceret, schedulam consulto subduxit, compressit, occultavit , ut scitissime argumentatur dignitate, ac sapientia vere Eminentissimus Cardinalis Baronius. Neque haec mirabilia videri debent, quando ex superioribus firmum, ut arbitror, ratumque est , schedae Auctores Antiochenog esse Pontifices. Nimis aperte illa sormula loquebatur, Arianamque perfidiam jugulabat, quam ut id facere impune posset, atque Eusebii erga se furorem,

violentasque manus effugere . Num fraudium Eusebianarum exempla quaeris r Vide, quaeso, ne tu noctuas Athenis. Sed ne longius provehatur oratio , crimine ab uno , vel altero disce omnes . Narrat in historia Eusebius , Dionysium Ale-. Xandrinum a Pentapolitis de crimine nescio quo apud Ro-

49쪽

manum Pontificem postulatum fuisse , quatuor se vero Libris diligenter purgasse. Ne Eusebio tamen fortassis nimiae in scribendo loquacitatis actionem intenderes , quasi brevitatis

veluti lineas transivisset, manum ecce subducit de tabula , finemque facit. Serto; quia tota controversia, origo scilicet, progresso, exitus evidenter demonstrabat , Arianam disciplinam longo ante tempore impietatis convictam, ac damnatam fuisse, summis rem labiis attingit , in quo autem controversiae

positus cardo elset, dissimulat. Quid vero suspectum magis, R a sincerae, non dicam Episcopi, sed Christiani hominis fide magis alienum, ac dissitum, quam modus, quo Nicaenorum Comitiorum historiam cap. s. lib. de Vita Constantini litterarum monumentis idem Eusebius consignavit Τ Nam cum duobus priesertim nominibus convocata Comitia sint, primum ad divini Filii consubstantialitatem cum Patre adversus nesarios Arii conatus in tuto collocandam ; tum ad variarum Provinciarum dissidia super die celebrandi Paschatis componenda, Eusebius de priori controversia ne verbum . quidem, nec syllabam, etsi hinc ampla se illi laudandi Constantini Magni offerret occasio ; de controversia tantum , qua Paschatis celebrationem spectabat , diligenter narrat . Haec igitur Eusebii fides , hoc ingenium . Eat nunc Samuel Basinagius, & levissima conjectura permotus Caesarem Baronium Plautino sale perfricet , quasi dure , atque inhumaniter fecerit , qui sermulam, sive symbolum ab Euso bio fraudulem ter subductum esse affirmarit . XXXIV. Ipse potius Balaagius, cujus est alterum, quod pro inae sequitur , argumentum , Plautinis omnibus salibus

perfricandus videretur, nisi ego moderate cum omnibus agendum ratus ab omni illiberali , & scurrili dicendi genere merito abhorrerem . Basnagius enim superiori argumento illo suo petit manifeste principium, sumitque pro certo, quod i

ctura copiose iam a nobis , ac perspicue refutata ei nititur fundamento , quod formula Pauli nomen praeferens secundum graecam inscriptionem Ni caenis, non Antiochenis Patribus tribuenda videatur . Sed ignoscendum e ea Drtasse parte Bastagio , quod aliis occupationibus distentus intimos quae stionis huius recessus non adiit, neque rem ad vivum resecavit, id , quod illi eum Alberio Fabricio commune est.

50쪽

quod dubium , controversumque est , immo falsum , ut hactenus docui , vocem scilicet homousion invisam Antiochenis fuisse Patribus, & odiosam. Itaque imprudens fortasse enim ne suspicatus quidem est, fore aliquos, qui a veteri de Antiocheno decreto abituri essent sententia ), imprudens igitur eadem se fallacia irretivit, qua olim in philosophica quaestione

magnus alioquin vir Aristoteles, qui ostensurus , Tellurem n stram in medio Mundi constitutam esse , a jebat , gravia quaecumque corpora suopte nutu, ac pondere serri ad ce

trum Mundi, simulque ad centrum Terrae , quare hanc in media Mundi parte , seu centro consistere. Ubi Aristoteles id arripit pro concesso, & probato, quod plane in quaestione versatur . Ba agit ergo argumentum verbis Cottae L cilium Balbum apud Tullium alloquentis brevissime dirimam. Videre oportet, Balbe , quid tibi concedatur , non teipsum,

quod velis , sumere so).

XXXV. Atque hactenus, ut demonstrarem, Antiochenos Patres verbum homousion ascivisse potius, quam re pro basse, tum aliis argumentis , tum nominatim celeberrima Contestationis verbis multus probavi , formulam , quae praese Pauli Samosateni nomen gerit , & in qua homousion per honorifice usurpatur, eisdem Patribus esse adscribendam . Nunc autem , ne quis fortasse adversariis effugiendi hinc aditus pateat , ipsa per se Contestatio expendenda est . Et si enim aliquis, ut varia hominum esse solent ingenia , in fi . claretur, in Contestatione Eusebii superiorem illam ad Paulum sormulam, sive schedam citari, firmum tamen ego inde argumentum arripiam , quo clarissime ob oculos ponam, in Antiochen a Synodo homousion damnatum nullo pacto fulsese, neque ejus usum ademptum. Sed ipsa antea libelli verba , ut hic rursus exscribam , aequo serat animo amicus Lector. Nesorius , ait Eusebius, eece consentit haeretico Paulo dicenix,

alium est Verbum, in alium Iesum Chrisum , I non esse unum , scuti recta praedicat fides. Propterea designavi tibi, o Zelota sanctae Fidei , in partem mathematis Ecclesiae Antiochenae , ex qua etiam Chrisianorum vocabulum in primis habuimus quia non novit alium , in alium Filium Dei, se

unum sco Lib. 3. de Nat. Deor. cap. s.

SEARCH

MENU NAVIGATION