Theatrum chemicum, præcipuos selectorum auctorum tractatus de chemiæ et lapidis philosophici antiquitate, veritate, jure, præstantia, & operationibus continens : in gratiam verae chemiae, et medicinæ chemicæ studiosorum (ut qui uberrimam inde optimor

발행: 1602년

분량: 992페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

C A p. S E C V N D V M DE MATERIAE TENVITATE

& subtilitate spirituali. CAP. II. quo ι Solutione Ph,lo 'hica secretior institurtur H uta

rantur fenustumque muteria commodu 1 ecfnsentur.

EXcussa pxima Elixi eis proprietate qua ab oleo seu a

radicati humore metallorum dependet, ad secundam transeo, quae in attenuatione inpleriae sue sit btilitate spirituali consistit, quam ideo requirit hilosophus, ut non solum facile, sed ut insuper tenuissime fluat medicina ad mota dum aquς penetrans in profundum rei alterabilis. Sed ante quam attenuandi modos tradamus, sciendum primo erit quet attenuanda sint; cognito elaim subiecto at tenuando, facilius operationum modi inpotescent. Attenuanda autem sunt omnia elementa lapidis, quorum quaedam materiam nobis subministrabunt, quaedam formam. Materiam suppeditabunt elementa gravia magis ac densa, terra scilicet Maqua; formam leuia & rara, aer videlicet & ignis, siue i nisin aere hospitatus, nam ignis per se subsis ere non potis, sed opus est vi aliud corpus assumat & subintret, in quo moueatur, edactionem tuam eXerceat. Aqua& terra suntes ementa patientia, aer & ignis agentia. Actus autem activorum iuxta Philosephum sunt in patiente bene culpos to: quo melius igitur materia fuerit praeparata, & magis subtiliata, eo quoque aptior erit suscipiendae formae. Et quo nobilior fuerit mategia, eo nobilior erit forma. Et contra, qUato materia magis compacta fuerit & terrestris, &a sublii ninatura remotior, tanto ad susceptionem formae erit desilior. Ideoque Elixiris materiam attenuari oportere nos monent sedulo Philosophi, & in primis Raim. Lullius. Nisi res, inquit, ex quibus Elixir componitur ad perfectis limam &maximam si1btilitatem reducantur, non potest in eis paulatim auguri nec induci tam altus gradus & exaltatio supra

naturam , ut decies, centies, aut millies naturam superent. Idem. Materia non bene praeparata non potest facere aut creare causam pr. Tparationis. Praepara ergo primo tuam materiam,

menta laa

teriam, quae for

mam sup peditenti De In ign

alche. c. si In apessi

612쪽

.64 DE MATERIAE TENVITATE

teriam, & separa subtile a spissio, & nobile a vili, & quando

res praeparatae fuerint, tunc exibit causa praeparatjonis. Seiuelementa lapidis attenuari, imo ne haberi quidem possunt testimonio omnium Philosophorum , nisi e corporibus dissolutis : igitur corpora primum subtilianda erunt per dissolutionem, qui primus est operis gratius. Digbiu Dissolutio autem haec nihil aliud est, quam ut corpora re tio piim' uertantur iri Mercurium&sulphur; unde originem habue-Opexis giR Resolui autem in Mercurium aliud corpus non potest, quam metallicum, Mercurio & siilphure constans. At cum metalla persecta stat , aut imperfecta, ture dubitari potest, num haec, illave assumenda sint pro Elixi is mate 'ta a solii tia ad soli itionem hanc peragendam. Et impe secta quitioni ma- deni facilioris solutionis videntur , pcrfecta dissicilioris,gis vel mi- densam & compactam adeo habetit it puram, utu Px , ea agere valeat, iisa contra: Sed cura sulphur & argentum vivum contineanc impurum & immundulia, videmur excusari posse a labore prίeparationis eorum & dephirationis , cum habeamus corpora a natura mu-da, Sc quae per artem subtiliari & a corporalitate ad spiritua Iitatem deduci possitant. Et id hoc quidem maximus Philoa sophorum consensus inuenitur praecipientium Solem & Luanam dissolui, & in primam materiam redigi. Vnde Vecisticuli To 2onum Dei,

Contemptare huim res Fontem per amabilem. Lunam, Solem transmutare,

Tibi mando oce Hara, ompham inpistabilem.

Sed si corpora peffecta sumesida iudiccinus, cum illa sint

duo numero , ambigemus merito, num utrumque simul capiendum sit, an vero sussiciat alterutrum, videlicet, auru pro Ros patio lapide r beo, argentum vero pro albo. Posterius innuere vi I. cap. 7. derar Anaald. de Villa noua, cum dicit. Consulo ut non ope- sum.pera reris nisi cuni Mercurio & Sole, ad sole, & cum Merciario &Luna, ad Luna. Item Ceber. Aurum est pretiosissi a metalloru; & tinctura rubedinis, quia tingit & transformat omne corpus. Et Cap.seq.Argentu est albedinis tinctura. Et rationi

613쪽

consentanea creduntur dicere: si enit uo corpora coniungantur, fornia Elix iris confundetur , & procreabitur corpus

mixtum, neque omnino aureum neque argenteum. Appa- Uomo

ret igitur Gebrum & Arnaldum duo diuersa Elixitia con pirato stituisse ; unum ad rubeum , alterum ad album , respicien do sim picitet verba eorum. Sed cum ijdem dicant non se- mimmel lapidem esse unicum tantum. Sic enim Geber. Inueni do i duos mus moderno Sunum tantum nobis scribere lapidem, ad bum & rubeum completum , quod de verum es se concedimus.Et Arnalii. Est lapis unus, una medicina, cui nihil extranei additur nec diminuitur, nisi quod superflua remoueantur. Rosi artItem Raimund .Lullius.Vnus est lapis,una medicina, una disia I. cap. .

positio, unum opus ad album & rubeum sulphur simul Scsemel faciendum. Et paulo post. Non igitur oportet te si sulphur album in rubeum conuertere volueris albedinem ex- p Pytiri trahere, sed solum coquere, donec totum rubeum fiat, atque cipit. fixum, quod erit signum completae decoctionis. Idem plane inculcant omnes alij, dc ipsemet Arnat d. & addit similitudinem. De mane, inquit,quando video urinam meam albam &indigestam, statim cognosco me parum dormiuisse: repono itaque me in lectum, & somno recepto urina citri natur, quia citrinatio non est nisi plena digestiol non immerito quis hae- sit auerit, num duo Lapipes sitit,an vero unicus, tam ad album quani ad rubeu, praesertim cum magna Philosophorum pars utrumque corpus persectum iungi praeceperit, & unum Elixit constituerit. Sic enim aperte & dilucide Hermes. Pater eius In tab- est Sol, mater Luna. Et alio loco. Draco noli moritur, nisi cum fratre & sorore suis interficiatur , non per unum, sed perambos simul,scilicet, per Solem & Lunam. Et Morienus. Sine itum uostultos quaerere,& quaerendo errare, quoniam ad propositum corpii ''non peruenient, donec Sol & Luna in unum corpus redigan- perse iure tur. Uare vero utrumque corpus tu arte iungi praeceperint Philosophi, rationes ab Avicenna, Hortulano, & Via Vni- 'hilosouersali proponuntur fere tres. Quarum prima est, quod au- phi.'rum quamvis sit magis persectum , compactum & fixum, R tioptimquam reliqua omnia metalla, tamen post sua iti dissolutio- δ' nem fiat totum spiti tua te & aerium instar Mercursi, nullis relictis faecibus, quia aurum nihil est, quam Mercurius dem

coctus & in spissatus in ventre terrae actione caloris ., separatus a suo sulphure externo. Argentum vero quam

614쪽

Secunda. Tertia.

Auctoris Propositu Quare ph1o1bphi

dixerint

se lapide. Auctoris

consideratio.

cos DE MATERIAE TENVITATE

vis calcinatum&dissolutum saepius, tamen est magis fixum quam aurum. Secunda ratio est , quod argentum paucam habeat in se tincturam , sed promptum sit ad auri tinctura in recipiendam:&nisi aurum solutum habeat retiaculum tincturae suae , nunquam figeretur , proinde neque corpora imperfecta figere , nec ad auri naturam fixam deducere posset. Tertia ratio traditur, quia cum utrumque corpus per se sit difficilis fusionis & liquefactionis , tamen sit coniungantur , facilius fluunt & liquefiunt , quod scientes aurifabrisaciunt ex utroque simul mixto solidaturam ad aurum. QDrum exemplum sequuti Philosophi, haec duo corpora coniungi praeceperunt, ut facilius multo medicina flueret, & ingrederetur corpora alteranda. His non obstantibus, ut Philosophorum sententias verbis quidem dissonas , re vera autem mirabiliter consentientes conciliemus , eorumque mentem explicemus , quod nostri potissmum officij esse iudicamus, qui nihil plus dictis eorum addere cupimus, nec noua in medium producere curamus , dicimus duo esse; Elixiria, & itidem unum tantum , diuerso tamen respectu opus enim Solare utrumque, album videlicet & rubeum, in se comprehendit, quia aurum solutum & terrae Physicae mandatum non transit in aurum & Elixir persectum rubeum , nisi per albedinem , quae Elixiri Lunari susticiat &sic merito vocatur unum opus, &vna medicina. Natura enim semper per media operatur , nec aliter ars facit quam natura. Videmus enim in mineris quarundam regionum, in quibus argentum merum absque admistione metallorum imperfectorum cupri videlicet, stanni, vel plumbi, generatur , argento saepissime admixtum aurum , totumque tandem argentum tempore longo transire paulatim in aurum, si naturae operatio non interpelletur effodientium auaritia & cupiditate. Quinimo animaduerti dum quondam metallorum mineras studiosius pervestigarem & adirem, ut loca , & generationis eorundem modum , & Daturas ad disicerem , unam eandemque mineram argenti auro praegnantem quanto profundius cauaretur , tanto magis auri fuisse feracem , & multo plus auri continuisse at-gentum ex imis cauernis, quam e medijs aut superioribus, es fossum. Non alia equidem ratione , ut autumo , quam

quod magis depuratum & prolixiori tempore excoctum di-

615쪽

CAP. SECUNDUM. cor

gestumque a natura fuisset: vapor enim commissionis natu

talis argenti viiii & sulphuris sursum delatus proxima quaeque loca generationi congrua primum occupat , deinde illis oppletis ad alia transit, & sic tandem post aliquot secula ad

montium altissima fertur, donec tandem in superficie eorundem vel lateribus , aquarum illuvie aut alio quocumque casu prodatur , vel etiam metallicorum exercitatorum &eiusmodi peritorum industria , Vel xirgula , quam diuinam vocant, deprehendatur. Philosophi etiam expresse assi G Quo pa-' iant nullum esse aurum, quin prius fuerit argentum. Si au A duo tem cum Luna sola quis elixir perficere tentet,is vltra albedinem Lunarem progredi non poterit, nec metalla 1m per '

secta conuertere in aurum, sed tantum in argentum. Et sic duae erant medicinae, Sol/ris una,Lunaris altera. Et ratio satis

euides est, quia omne simile ε ducit sibi simile: Sic ex homine

homo generatur, ex Leone Leo, nec forma auri dare quid poterit, nisi formam auri prius h/buerit. solius enim formae au- omniqri proprium est aurum generare , & solius formae argenti ar. forma Leia cum generare. Vnde Morienuus. Omnis tinctura a suo simili simili procedit. iniae dixi confirmantur auctoritate Raim. pin Q ςdri. I viiij citati ab Ira nominato. Eius verba sunt haec. Spiritus, id cst, aqua non coagulatur nisi mediante corpore quod in ea sit

dissolutum , cum corpora sint coagulum lactis huius, & tale coagubim deber esse Sol Luna, in ipso Mercurio soluti: sed xantummodo Luna ad album, & Sola a album &rubeum opus Non inficias tamen tuerim , tam calcem argenti et dami illioru331 metallorum in aurum transire,&Elixir rubeum fie- 11 si h leo solari postm0dum imbuatur, &ad plenum deco quatur.De Sulphure enim Lunae id aperte testatur Raim. Lul. De inqui ps. Quando sulphur Lunae est circulatum, debes illud tione Alia imbibexe ρ qua corporis solaris paulatim ; & coquere, donee chςmi'

suum habeat pondus. Et de calce aliorum metallorum ibi dem,Fili tu potes facere elixir ex calce cuiuscunque corporis volueris. ad ρlbum vel ad rubeum, hoc modo, Accipe dictum sulphur ad album vel rubeu,&incera, velim bibe ex oleo corporis Solis vel Lunae, iuxta album vel rubeum quod facere vis. Sed calx Lunae per se, hoc est, Mercurio Lunari decocta, & oleo eiusdem incerata, tantum in Lunam seu Elixir lunare dia geritur, nec albedinem potest praetergie di, nec ad citrinita-22 v tera

616쪽

ιo8 DE MATERIAE TENVITATE

tem pertingere. Et quamvis possit per naturam, hominibus ita men non est datum tant longum vitae spatium,ut decoctio. ne sola argenti in aurum , siue sulphuris albi, ut loquuntur Phiha Chemistae, in rubeum mutationem expectare possint. -- albupos circa si Lunaris medicina in Solarem conuertenda sit, id hee sit ad auri admistione rei tingentis eam , quaesit suae naturae, quae alia colore per Quod ipsum intelligic Gebersum 'E his verbis. Medicina terti j ordinis duplex est, est tamen essen-fect e. s . tia una,&in agendi modo sit mihicr , &ideo unica medicina

nuncupatur. Est tamen additamentum citrinantis coloris,

qui a sulphuris fixi mundissima substantia perficitur , differentia inter hances illam, Lunarem scilicet & Solarem , quod haec quidem illud in se contineat, illa vero non. Haec itaque cum ita sint, &elixi r album non virtute propria, sed aliena, rubeum fiat, rectissime Philosophi duo diuersa opera coiistituerunt,& album artibeo destinxerunt; nec minus vere respeetu operis Solaris,unam medietnam ad album & rubeum aD

firmarunt.

Dixi superius posse nos excusar, a solutione metallorum imperfectorum, quod non ita intelligi velim, quasi solutio illorum omnino inutilis sit, aut quod illorum substantia mundata elixi r album aut rubeum non ingrediatur, quod es-oth;, set contra Philosophorum sententiam , qui tam Mercurium corpora e- eorundem quam sulphur depurare docent, Mercurius autem Iixiris mae eorum nisi per solutionem haberi nequit. Imo ex omnibus toxii s P metallis elixiris materiam peti pose locuples in primis testis est Arnaldus de Villa noua. Ex corporibus Solis & Lunae cum Ros . pari. sino sulphure & arsenico praeparatis nostra elicitur medicina, 1. cap. 7. & ex corporibus similiter alijs elici potest i psa. Deinde Aristo t. non quidem stagyrita ille, sed Avicenna & Rhasi poste-Dςῖς ς' Noui Verissime quod quodlibet corporum A spiri-

De inuest. tuum si persecta praeparatione fuerit praeparatum album &perfect. rubeum est elixir per se solum. Et Geber postquam corporum ς-P S- imperfectorum praeparationis & depurationis rationem ostendit, tandem subiungit. Meliorationis &subtiliationis horum substantiae purae in generali modus hic est. Primo hoc corpus purgatum & reductum est iterum calcinandum cum igne,& adiutoriis mundatiuis praedictis, deinde cum his quae sunt solutiua , soluendum. Haec enim aqua lapis noster est,& argentum vivum de argento uiuo , & sulphur de sulphu-

617쪽

re ex corpore spirituali abstractum &subtiliatum e quae meliorari potest, confortando in ipsa virtutes elementales, cum alijs praeparatis, quae sunt ex genere sui generis, &augmentando colorem, fixionem, pondus, puritatem , & alia omnia quae pertinent ad elixir perfectum. Qim in loco tria obse uatu digna veniunt. Primum est, corporis imperfecti solutio , deinde post solutionem sulphuris ex eodem extractio, postremo eorundem decoctorum videlicet & congelatorum melioratio, & confortatio cum rebus sui generis, scilicet metallis perfectis in Mercurium seu potius oleum redactis, quae sola colorem , fixionem, pondus, puritatis claritatem imperfectis infundere possi1nt, cum iiiijs praecipue sit: Deinde frustia doceret Geber omnium metallorum solutionem in Mercurium , nisi elixiris materiam praebere possent. Sic enim eiusdem libri cap. 6. Ipuis aquam honorare

debemus, ipsa enim est quam quaerimus ad album. Eodem modo de aquis Saturni, Martis & Veneris disserit. Nec Geber, Arnaldus & Aristo t. soli, sed etiam Raimund. Lullius pluribus locis idem assirmat, prout capitibus sequentibus diffusius ostendetur. Nec repugnat Gebri auctoritas alio lO- ia T.

co dicentis, a perfectione corpora diminuta foeda existere,& 69. nihil in eis fulgidum inueniri, cum in eis secundum naturam De in tet.

non sit. Quia cum dicit nihil in eis fulgidum xeperiri, xit tincturam,quam non ex illis, sed ex perfecti solis peti de bar bi bere auctor est Lullius , in hunc modum scribens. Fili scia faeiendiacnon opus esse ut te molestes in extrahendo oleum & tinctu .tincturam, nisi ex duobus corporibus perfectis , quia in illis est liquor,qui est oleam,aurum, tinctura, quae proprie diciturLux,& lumen illorum corporum, intelligit autem impersecta, de quibus egit cap. praeced. aut in album aut in rubeum , ex quo proprie nostrum sulphur fit album aut rubeum. Sed cum di. Imper eo tincturam e solis nobilibus metallis peti debere, non pro- corpo

pterea assirmare velim alia corpora tinctura occulta omnino

carete, quod dictis Philosophorum citatis & in medium ad-. ducendis refragaretur, sed quod faciliori opera, maiori copia, carere.& uberiori fructu tinctura Solis&Lunae inceretui corporum Inperis 'am perlectorum ivlphur, quam propria ra copi Cognita materia distatuenda non minor quaestio oritur

618쪽

61o DE MATERIAE TENUIT A TE

alumine, aut similibus horum naturam imitantibus operam impendunt, perbelle dissinitioni solutionis a Gebro tra- Sum .peria dita satisfacere videntur, qui dicit Solutionem nihil aliud effect c. sa. , se nisi rei siccae in aquam reductionem. Et post aliquot li- Errores o addit. Omne quod soluitur, necesse est salis, aluminum,

Peratium. vel eorum consimilium naturam habere. Item. Ex operibus

naturae probare possumus, sola salium & aluminum, de similium naturam seruantia solubilia essem on enim in operibus illius omnibus considerantes , inuenimus alia solui, praeter illa. Item, qui in gummi arborum & planetarum laborant, Cebri mentem ex parte aliqua astequi videntur , sicut & hi qui exanimalibus & vegetabilibus aut ortam ex ijs habentibus aquas destillatione eliciunt , terram siue faeces invasis fundo relictas calcinant, calcem deinde aqua propria imbibunt &soluunt; maxime cum Geber subiungat omnem solutionis perfectionem adduci cum aquis subtilibus & maxime acutis,&acribus,&ponticis faecem nullam habentibus. At suis neget in tanta animalium & vegetabilium dinersitate huius notae aquas non reperiri 3 Sed Philo phi non labo-Tant de aquis tangenti adhaerentibus, aut diaphanis , quae cum metallis misceri non possunt. Vnde legimus in Turba. Insilpientes audientes aquam, putant eam esse aquam pluuiae aut sentis, sed si libros Rostros legissent, scirent utique eam

esse permanentem. Proinde etiam illos non minus errare certum est , quia quas validas seu rtes ut vocant ex sale petrae,calchanto,& sale communi addito etiam armoniaco, aut

alijs similibus, destillatione excipiunt,& in ijs corpora metallica corrodunt non soluunt, ut existimant, solutione naturali& Physica, quae requirit corporis reductione in argentum Vi-uum Nec secus peccant, qui ex hydrargyro currente, siue per sublimationem cum salibus mortificato, aquam vi igniS Valida exsugunt,eaque se aurum & argentum in primam male'

riam reducere posse sperant. Videntur quidem ad solutionis cognitionem proxime accedere quae per cognata & homogenea fieri debet, Mercurius autem & mella perfecta non diffe-1unt, nisi quodb re per naturam plane decocta sint, illud auterantummodo incoat , & impersedium relictum ; sed tam eu

quid faciant, noli latis assequuntur, corrumpunt enim natu

ram Mercurij spermatica S proportionem, sinultu restaurare

619쪽

potest humanum ingeniam. Mercurius autem semel corru- Μereuli plus &dis proportionatus opus Philosophorum non ing e- iis dispro ditur, cum perdiderit naturam metallicam : denique ia . que portiona- haec aqua, quam isti Mercurialem vocant, magis quam praedictarum ulla corpus persectum soluet, aut postmodum dissoluto adhaerebit, sed ab igne evaporabit de recedet.

Quae igitur tandem erit Solutio Philosophicat Circa huius cognitionem multa desudarunt praeclarissima ingenia,&tamen eam assequi non potuerunt : est enim totius operis Dissolu chemici secretissimum arcanum, quod si quis sua industria, rio Philo- vel per doctrinam alterius inuestigatum nouerit, profecto neque reliqua artis regimina eum latebunt, si1 libri non desint, &in eos gnauiter incumbere non cesset. Asserunt quidem Philosophi corpora perfecta conuertenda esse in materiam primam, hoc est, in Mercurium, quod fieri non potest nisi per corruptione, unius enim corruptio generatio est alterius : sed ijdem corruptionem inducendam dicunt pervias naturae eontrarias, ac metalla perfecta lento calore excocta sunt in visceribus terrae, ibidemque humiditas eorum paulatim inspidata & fixa, igitur si in materiam primam deducenda erunt, calcinari & solui ac rein crudari ea oportebit: calcinationem & solutionem vocat Rai mundus Lullius operaii- Τest. cap. ones natu iae contrarias. Reincrudatio autem haec siue potius i9. destinctio corporii non videbitur via ad constructionem. Atque ut maxime sit, modum n5 descripserunt Philoisphi, quo fieri id possit, aut debeat. Praecipiunt quidem aurum & a gentiam solui aqua sui generis, siue per Mercurium in Mercurium, sed tentavi ego per plures annos, tentarui & alij, nec tamen audio quenquam laborum suorum fructu potitum, nisi immutata operis ratione. Quidam argentum Vitali forti& vehementi ignitione sublimarunt ab auto, ita ut eius subtilitas ascenderet, &ci trinissimum cum eo crearet colorem, putauerunt magnum quippiam se consequutos, cum tamen

nec ad primum operis Phylaci regimen peruenissent. Decipi- De Inlex. untur enim,ut ait Raim .Lullius, qui existimant posse conmn- Alchem. gi spiritus cum corporibus in eorum crastitie, &diuersitare naturae, quoniam id fieri non potest, donec deducantur ad v- nam aequalitatem formae. Da pulcerrima & aureis literis iaMotanda sent etia duas nobis proponit Philosophus rationes,

qyub.corpora cum spiritibus aptissime coniungantur. Si

620쪽

Μetallacii salibus

Obiectio

prima. Secunda:

έ1L DE MATERIAE TENVITATE

ad aequalitatem formae sunt deducenda, oportebit spiritum in corpus solare vel lunare prius decoquere, & ita auro & argento coniungere, quod fadhu difficile videtur : aut corpus auri vel argenti reducere in naturam Mercurialem,& argeuro vivo addere, quod facilius erit: dedit enim nobis Deus media mineralia, quibus id commode praestari possit. Hinc est quod Geber ait, persectionem magisterij conficere inconsideratione rerum tam materialium, quam iuuantium. Quae autem sint iuuantia satis declarat lib. de In uesti g. perfeci. ca. . Ros, inquit, praeparationem iuuantes sunt istae, scilicet omnia genera salium, aluminum, & atramentorum, &c. Et Rai mundIullius. Sunt in ordine primo quatuor praeticalia principia, quorum duo sunt naturalia,&reliqua duo contra naturam. Naturalia sunt sulphur & argentum vivum,&ex his duobus amor metallicus gignitur, per quem fit genera qtio rei petitae. Et paulo post. Contra naturam sunt natura vitrioli, & uatura salis communis, ex quibus amor alterius generis oritur, generationis tamen propinquar, de sub ipsis fiecorruptio rei petitae. Vincent. in spe c. doctrin. Proprie rassa lis est quod liquefacit aurum & argentum cum vehementia ignis,&augmentet in ijs colorem, scilicet in auro rube dinem, in argento albedinem, conuertitque ea a corporalitate

ad spiritualitatem, abluitque a serdibus corpora, ct eorum sulphureitatem corrodit. Dicit salem deducere aurum & am corporeitate ad spiritualitatem, quod nihil aliud etsi, quam reducere ea in materiam suam primam, siue in Mercurium. sed addit salem abluere a sordibus corpora, impersecta intellige, nam perfecta exteriores sordes & sulphureitatem non habent. Ex quibus colligere licet, quam

parce paucisque verbis maximum huius artis arcanum describant Philosophi, absque cuius cognitione nemo aurum Rrgratumque in primam materiam, seu in Mercurium currentem reducere potest.

insurget non nemo, dc dicet, Philosophi in solutioneesiderant unitatem & permanentiam soluentis & soluen- 'i, at sales quamvis corpora soluant, tamen cum eis non pe manent, sed recidunt facile ablutiones aquae calidae, aucalterius humoris. It cm : Asserunt Philosophi solutionena corporis & coagulationem spiritus fieri , eodem momento ac tempore , nec corpus solui, nisi cum spiritus coagula ἀ

SEARCH

MENU NAVIGATION