Sex. Iulii Frontini Strategematicon libri quattuor: Eiusdem De aquae ductibus urbis Romae liber

발행: 1855년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

quibus pro versu exaratur a M. Sequitur quidem astrum; sed suprari se excipiunt: - - λοδαν--- io talibus non elegans est noster. Depopulatio Videtur laeta esse ex Megarido, Laeodaemoniis amica j 17. eisque Mecinis Ita omnes,ss. non eiusqus obseculas . Explica cum oud. cum illi obseeuti essent.

Idem Oud pro conditionibus, quod vulgatur, legit condisioni. IRmstens dolum Hae reponere ausus sum ex bonis libris, qui pro subisseis rum praebent sub insten d - , subistens, in stiba ciens dolum. 19 sicibus per Vices, in vices. vid. vi mafactis V Foroeli.). Abmechaeind namlichinter de Soldatender ingetnen Sehisse. CL Polyaen. II. 7 ἀνα μέρος. is eam

rem remisses Si emendavi. Vulg. in ea remigem. Sed plurimi libri in eam. Bene etiam se haberei in ea re remis m. II pemniciem summam Iia emendavior semiriosissimum, quod syntaxis non admittit, nisi eorrigas fugam pemciosissimam deletoaυι-) l 22. adsisti magistrasibushhoe restitui pro statibus, quod in libris est oppon. omnes Ennenses.' 26. Cincio e Liv. XXVILI restitui, pro Crispino. 27 sed αλει revocavi ex Petrens. IRarmari pro armare recepi ex Petrens it M. fratrem suum aurem inserui exmed. r. qui solus exhibe suos sine fraιrem. um

pro committeretur ex octo mss. restitui commiueres oud eorrigit L. Sem. --hortatus es suos - commutereno ex ed. pr. Miror, quod etiam pro sententiam non correxerit Mortationem. Reluctatur viaiversus rerum status Aeger quidem P. Scipio

Elaeae versabatur Liv. XXXVII. 3D, sed post pugnam Sardesse consori Liv. e. 45 ad fratrem et quamquam Livio consilium Publii ignotum est, tamen potest ratri dedisse, et hoc ipsum consilium sententiam secutus consul victoriam adeptus est. l 31 qui sociorum populus eras oWelches ore, de Bundessenossengehorte. Vix sana sunt. An qui e ociorum populis erant Aniqui e sociis populi Romani erant i usi non ut libri ud. --nes. 32. magnis eum ud. Tum confundere cum Lipsio. Denique suos ego inserui. Antea legebatur: sciensi milites conflem reι. 33. Semproniumque Ita eum SeriV. ei0ud. pr Vulg. quoque, quod tamen a plurimis libris abest. l M. quondam ii Med. r., pro quodam ii quod aptius Videtur, quam quo it eoo ex Petrens.l usque cum Gronou. pro undique Amai noster ad rume.

22쪽

TUI PRAEFATIO EDITORIs.cs de aquaed. H. Ita. ud. Hurarumque pro quo melius easet

delendum secreis inter Vier Augem eum Lipsio est, sed coniungendum eum pectinis intim L Petrens exhibet arceasistram, in quo plus. inest, quam glossae species immo ei adiuvat meam emendationem et lavet meae commutationi Iocis secreis it M. metu Palat minuit M. αια Res et ratio coargutini, duo exempla in unum coaluisse conniventia librarii, cuius oculi a voce matres ad eandem vocem alterius exempli aberraverunt i 45 eum Ita seripsi pro qui, propter seq. unosceren

In libro, quem Frontinus de aquae uotibus Fbis Romae reliquit, diligenter examinatis rationibus nihil mutandum esse cenaui, exceptis iis, quae typothetae culpa in priore mea Editione exstant errata permulta. Sed restat, ut de orthographia, quam vocant, pauca attingam Quum antea in me libri de aquae uotibus exemplo vulgatae oribendi rationi addictus fuerim, nunc libros manu scriptos iterum scrutatus, constanter scripsi cum pro quum caua milia, quattuor quadruso, traicere, subicere, quo/ien' alia, secutus antiquissimum et praestantissimum cod. Cassinensem, ut plerumque adsentiuntur Urbinas et Vaticanus: aidemque rationi in Strategematico libris nos adiunximus, quia etiam in eorum codicibus non aliter se pluribus locis exaratum deprehendisse testatur udendorpius. Ubi scripsi in re, adplicare, obponere, conloca s, in uua inrogarus, in his quoque aliisque similibus diligentissime meos codices secutus sum, eandemque rationem etiam in Strategematico libris, udendorpio auetore, plerumque retinere

non dubitavi in iis denique, quibus nimium indulgere mihi videbatur udendorpius, quoniam eius codices inspiciendi oopia mihi non fuit, ipse et iudicii periculum ulpamque

praestet. Embricae, mense Aprili a MDCCCLV.

23쪽

IN TRES LIBROS PRIORE8. 9um ad instruendam rei militaris scientiam unus ex numero studiosorum eius accesseram eique destinato, quantum nostra cura valuit, satisfecisse visus sim, deberi adhuc institutae arbitror perae, ut sollertia ducum acta, quae a Graecis una strategematicon adpellatione comprehensa sunt,

expeditis amplectar commentariis. Ita enim consilii quoque et providentiae exemplis succincti duces erunt: unde illis excogitandi gerendique similia lacultas nutriatur praeterea continget, ne de eventu trepidet inventionis suae, qui probatis eam experimentis comparabit. Illud neque ignor neque inficior etiam, rerum gestarum scriptores indagine operis sui hanc quoque partem esse complexos et ab auctoribus, exemplorum quidquid insigne aliquo modo fuit, traditum. Sed, ut opinor, occupatis Velocitate consuli debet longum est enim, singula et sparsa per Immensum corpus historiarum persequi et hi, qui notabilia excerpserunt, ipso velut acervo rerum confuderunt legentem. Nostra sedulitas impendet peram, ut, quemadmodum res poscet, ipsum quod exigitur quasi ad interrogatum exhibeat circumspectis enim generibus, praeparavi opportuna exemplorrem veluti consilia. Quo magis autem discreta ad rerum varietatem apte conlocarentur, in tres libros ea diduximus. In primo erunt exempla, quae competant proelio

24쪽

2 EX IULI FRONTINI nondum commisso in secundo, quae ad proeIium et coss- sectam pacationem pertineant tertius inferendae solvendaeque obsidionis habebit strategemata quibus deinceps generibus suas species adtribui. Huic labori non iniuste Veniam paciscar, ne me pro incurioso reprehendat, qui praeteritum aliquod a nobis repererit exemplum. Quis enim ad percensenda omnia monumenta, quae utraque lingua tradita sunt, uniciat Ut multa transirem, mihi ipse permisi quod me non sine causa secisse scient, qui aliorum libros eadem promittentium legerint.

Verum facile erit, sub sua quaeque specie subgerere. Nam cum hoc pus, sicut cetera, usus potius aliorum, quam meae commendationis causa adgressus sim, adiuvari me ab

his, qui aliquid illi adstruent, non argui credam. Si qui erunt, quibus volumina haec cordi sint, meminerint, strategematico et strategematon perquam similem naturam discernere. Nam cum omnia, quae a duce proVide, utiliter, magnifice, constanter fiunt, strategematica habebum tur, tum, si in specie eorum sunt, strategemata. Horum

proprie vis in arte sollertiaque posita proficit tam ubi cavendus quam ubi opprimendus hostis sit. Qua in re cum verborum quoque illustris exstiterit effectus, ut factorum, ita dictorum exempla posuimus.

Series eorum, quae instruant ducem in his, quae ante

proelium gerenda sunt.

I. De Occultandis consiliis. II. De explorandis consiliis hostium. III. De constituendo statu belli. IV De transducendo exercitu per loca hosti insessa.

25쪽

V. De evadendo ex locis dimoillimis. VI. De insidiis in itinere Iactis. VII. Quemadmodum est, quibus deficimur, videantur non

deesse, aut usus eorum expleatur.

VIII. De distringendis hostibus. IX. De seditione militum ompescenda. X. Quemadmodum intempestiva postulatim pugnae cinhibeatur.

XI. Quemadmodum incitandas sit ad proelium exercitus. XII. De dissolvendo metu, quem milites ex adversis conceperint ominibus.

DE OCCULTANDIS CONSILIIS. 1. N. Porcius Cato devictas ab se Hispaniae civitates existimabat in tempore rebellaturas fiduoia murorum. Scripsit itaque in iis, ut diruerent munimenta, minatus bellum, nisi confestim obtemperassent epistolasque universis ivitatibus eodem die reddi iussit. Unaquaeque urbium sibi soli redidit imperatum contumaces conspiratio potuit lacere, si omnibus idem denuntiari notum luisset. 2. Himile dux Poenorum, ut in Siciliam inopinatus adpelleret classem, non pronuntiavit, quo proficisceretur sed tabellas, in quibus scriptum erat, quam partem peti vellet, universis gubernatoribus dedit signatas, praecepitque, ne quis legeret, nisi vi tempestatis a cursu praetoriae navis abduotus. 3. C. Laelius, ad Syphacem proseotus legatus, lectos

quosdam ex tribunis et centurionibus per speetem servitutis ac ministerii exploratores secum duxit ex quibus L. Statorium, quem, quia saepius in eisdem castris fuerat, quidam ex hostibus videbantur agnoscere, occultandae conditionis eius causa baculo ut servum castigavit.

4. Tarquinius Superbus pater, principes Gabinorum imterficiendos arbitratus, quia hoc nemini volebat commissum, nihil nuntio respondit, qui ad eum a filio erat missus tamen

virga eminentia papaverum apita, cum forte in horto ambalaret, deoussit. Nuntius sine responso reversus renuntia-

26쪽

4 EX IULII FRONTINIvit adolescenti Tarquinio, quid agentem patrem vidisget. Ille intellexit, idem esse eminentibus Gabinis faciendum. 5. C. Caesar, quod suspectam habebat Aegyptiorum

fidem, per speciem securitatis, inspectione urbis atque operum, a simul licentioribus conviviis deditus, videri voluit captum sese gratia locorum, ut ad mores Alexandrinos vitamque deficeret atque inter eam dissimulationem praeparatis subsidiis occupavit Aegyptum. 6. Ventidius Parthico bello adversus Pacorum regem, non ignarus, Channaeum quemdam, natione Cyrresten, ex iis qui socii videbantur, omnia quae apud ipsos agerentur nuntiare Parthis, perfidiam barbari ad utilitates suas convertit. Nam quae maxime fieri cupiebat, ea vereri se ne acciderent, quae timebat, ea ut evenirent optare simulabat. Sollicitus itaque, ne Parthi ante transirent Euphraten, quam sibi supervenirent legiones quas in Cappadocia trans Taurum habebat, studiose cum proditore egit, uti solenni perfidia arthis suaderet, per Zeugma traicerent exercitum, qua et brevissimum ter egi et misso alveo Euphrates decurrit namque si illac Venirent, adseverabat se opportunitate collium usurum ad eludendos sagittarios omnia autem vereri, si se infra in patentes campos proiecissent. Induet hac adfirmatione barbari inferiore itinere per circuitum adduxerunt exercitum dumque fusiores ripas et ob hoc perosiores pontes iungunt instrumentaque moliuntur, quadraginta amplius dies impenderunt. Quo spati Ventidius ad contrahendas usus est copias: eisque triduo, antequam Parthus adveniret, reeeptis, acie commissa vicit Pacorum et interfecit. 7. Mithridates, circumvallante Pompeio, fugam in proximam diem moliens, huius consilii obscurandi causa latius et usque ad adplicitos hosti vallos pabulatus, colloquia quoque cum pluribus avertendae suspicionis causa in posterum constituit ignes etiam frequentiores per tota castra fieri iussit. Secunda deinde vigilia praeter ipsa hostium castra

agmen eduxit.

8. Imperator Caesar Domitianus Augustus Germanicus, cum Germanos, qui in armis erant, Vellet obprimere, nec ignoraret maiore bellum molitione inituros, si adventum tanti

27쪽

sTRATE EMATIOON LIB. I. CAΡ. I. ducis praesensissent, profectionem suam censu obtexuit Galliarum. Subit hostibus inopinat bello adfusus, contusa immanium ferocia nationum, provinciis consuluit.

9. Claudius Nero, cum cuperet Hasdrubalem copiasque eius, antequam Hannibali fratri iungerentur, excidi idcircoque festinaret se Livio Salinatori collegae suo, cui bellum mandatum suerat, parum fidens viribus quae sub ipso erant adiungere neque tamen discessum suum ab Hannibale, cui obpositus erat, sentiri vellet decem milia fortissimorum militum delegit praecepitque legatis, quos relinquebat, ut eaedem

stationes vigiliaeque agerentur, totidem ignes arderent eademque facies castrorum servaretur, ne quid Hannibal suspicatus auderet adversus paucitatem relictorum. Cum deinde in Umbria occultatis itineribus collegae se iunxisset, vetuit castra ampliari, ne quod signum adventus sui Poeno daret, detractaturo pugnam, si consulum iunctas vires intellexisset. Igitur inscium duplicatis adgressus copiis superavit et velocius omni nuntio rediit ad Hannibalem. Ita ex duobus callidissimis ducibus Poenorum eodem consilio alterum elavit, alterum Ob- pressit. 10. Themistocles exhortans suos ad suscitandos estinanter muros, quos iussu Laceda emoniorum deiecerant, legatis Lacedaemone missis, qui interpellarent, respondit Venturum se ad diluendam hanc existimationem et pervenit Lacedaemonem. Ibi simulato morbo aliquantum temporis extraxit et postquam intellexit suspectam esse tergiversationem suam, contendit salsum ad eos rumorem, et rogavit, ut mitterent aliquos ex principibus, quibus crederent de munitione Athenarum. Suis deinde clam scripsit, ut eos qui venissent retinerent, donec resectis peribus confiteretur Lacedaemoniis, munitas esse Athenas, neque aliter principem eorum redire posse, quam ipse remissus laret. Quod facile praestiterunt Lacedaemonii, ne unius interitum multorum morte pensarent. 11. L. Furius, exercitu producto in locum iniquum, cum constituisset occultare sollicitudinem suam, ne reliqui trepidarent, paullatim se inflectens, tamquam circuitu maiore hostem adgressurus, converso agmine, ignarum rei quae agebatur exercitum incolumem reduxit.

28쪽

6 SEX IUL FRONTINI 12. Metellus in Hispania interrogatus, quid postera die facturus esset, tunicam meam, si id eloqui posset, inquit,

comburerem.

13. M. Licinius Crassus percontanti, quo tempore castra moturus esset, respondit Vereris, ne tubam non exaudias.

DE EXPLORANDIS CONAILII HOSTIUM. l. Scipio Africanus, apta coasione mittendae ad Syphacem legationis, cum Laelio servorum habitu tribunos et oenturiones electissimos ire iussit, quibus arae esset perspicere regias vires. Hi, quo liberius castrorum positionem scrutarentur, equum de industria dimissum tamquam fugientem persectati, maximam partem munimentorum circuierunt: quae cum nuntiassent, incendio conlaetum est bellum. 2. Q. Fabius Maximus bello Etrusco, cum adhuc incognitae forent Romanis ducibus sagaciores explorandi viae Du-trem Fabium aesonem, peritum linguae Etruscae, iussit Tusco habitu penetrare Ciminiam silvam, intentatam ante militi nostro. Quod is adeo prudenter atque industrie fecit, ut transgressus silvam Umbros Camertes, cum animadvertisset non alienos nomini Romano, ad societatem compulerit. 3. Carthaginienses, cum animadvertissent Alexandri ita magnas opes, ut Africae quoque immineret, unum ex civibus, virum acrem nomine Hamilcarem Rhodinum, iusserunt simulat exsilio ire ad regem omnique studio in amicitiam eius pervenire qua is potitus, consilia eius nota civibus suis faeiebat. 4. Iidem Carthaginienses miserunt, qui per speciem legatorum longo tempore Romae morarentur exciperentque Onsilia nostrorum. 5. M. Cato in Hispania, quia ad hostium consilia alia Via pervenire non potuerat, iussit trecentos milites simul impetum sacere in stationem hostium raptumque unum ex his in castra perferre inuolumem Tortus ille Omnia suorum arcana consessus est.

29쪽

6. C. Marius consul bello Cimbrio et Teutonico, ad excutiendam Gallorum et Ligurum fidem, litteras eis misit,

quarum pars prior praeoipiebat, ne interiores, quae praesignatae erant, ante certam tempus aperirentur: easdem postea ante praestitutam diem repetiit et, quia resignatas repererat,

intellexit hostilia agitari. IEst et aliud explorandi genus, quo ipsi duces nullo extrinsecus adiutorio per se provident. Sicuti T. Aemilius apua eonsul bello Etruso apud Oppidum

Populoniam demissurus exercitum in planiciem, contemplatus procul avium multitudinem erebriore et citatiore volatu ex silva consurrexisse, intellexit aliquid illi insidiarum latere, quod et turbatae aves et plures simul evolaverant. Praemissas igitur exploratoribus comperit, decem millia Boiorum excipiendo ibi Romanorum agmini in itinere imminere, eaque alio, quam exspectabatur, latere nussis legionibus circumfudit. S. Similiter Tisamenus restis filius, cum audisset iugum ab hostibus natura munitum teneri, praemisit sciscitaturos, quid rei laret a reserentibus eis non esse Verum, quod opinaretur, ingressus iter ubi vidit ex suspecto iugo magnam visa avium simul evolasse neque omnino residere, arbitratus es latere illic agmen hostium itaque circumducto exercitu elusit insidiatores.

s. Hasdrubal frater Eannibalis iunctum Livii et Neronis exercitum, quamquam hoc illi non duplicatis castris dissimularent, intellexit, quod ab itinere strigosiores natabat equos

et coloratiora hominum, ut ex 'ia, corpora.

DE CON8TITUENDO STATU BELLI. 1. Alexander Macedo, cum haberet vehementem exercitum, semper eum statum belli elegit, ut acie confligeret. 2. C. Caesar bello civili cum veteranum exercitum haberet, hostium autem tironem esse sciret, acie semper decertare studuit

3. Fabius Maximus adversus Hannibalem, successibus proeliorum insolentem, recedere ab ancipiti discrimine et

30쪽

8 EX IULII FRONTINI tueri tantummodo aliam comtituit, cunctatorisque nomen, et per hoc summi ducis meruit. 4. Byzantii adversus Philippum omne proeliandi mordimen evitantes, missa etiam finium tutela, intra munitiones oppidi se receperunt, adsecutique sunt, ut Philippus obsidionalis morae impatiens recederet.

5. Hasdrubal Gisgonis filius, secundo Punico bello in Hispania victum exercitum, cum P. Scipio instaret, per urbes divisit. Ita factum est, ut Scipio, ne obpugnatione plurium oppidorum distringeretur, in hiberna suos reduceret. 6. Themistocles adventante Xerxe, quia neque proelio pedestri neque finium tutelae neque obsidioni credebat su ficere Athenienses, auctor luit eis, liberos et coniuges in Troezena et in alias urbes amandandi relictoque oppido stutum belli ad navale proelium transferendi. 7. Idem fecit in eadem civitate Pericles adversum Lacedaemonios.

8. Scipio, manente in Italia Hannibale, transmisso in Africam exercitu necessitatem Carthaginiensibus imposuit Evocandi Hannibalem. Sic a domesticis funeribus hostilem in

terram transtulit bellum. 9. Athenienses, cum Deoeliam castellum ipsorum Laoedaemonii communissent, et frequentius vexarentur, lassem, qua Peloponnesum infestarent, miserunt consecutique sunt, ut exercitus Lacedaemoniorum, qui erat Deoeliae revocaretur. 10. Imperator Caesar Domitianus Augustus, cum Gemmani more suo e saltibus et obscuris latebris subinde impugnarent nostros tutumque regressum in profunda silvarum

haberent, limitibus per centum viginti milia passuum uotis non mulavit tantum statum belli, sed et subiecit ditioni suae

hostes, quorum refugia nudaverat.

DE TRANSDUCENDO EXERCITU PER LOCA OSTI INSESSA .

l. Aemilius Papus consul cum in Lucanis iuxta litus angusto itinere exercitum duceret, et Tarentini ei lasse insidiati ag-

SEARCH

MENU NAVIGATION