Sex. Iulii Frontini Strategematicon libri quattuor: Eiusdem De aquae ductibus urbis Romae liber

발행: 1855년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

STRATE EMATICON LIB. I. CAP. VIII. 1s debere It missosque eos elut contraria pignora retinuerunt, ne ante reddiderunt quam ipsi recuperarent suos. T. Legati Romanorum, cum missi essent ad Antiochum

regem, qui secum Hannibalem victis iam Carthaginiensibus habebat consiliumque eius adversus Romanos instruebat, crebris eum Hannibale colloquiis effecerunt, ut is regi fieret suspectus, eui gratissimus alioquin et utilis erat propter alliditatem et peritiam bellandi. 8. Q. Metellus adversus Iugurtham bellum gerens, missos ad se legatos eius corrupit, ut sibi proderent regem cum et alii venissent, idem fecit eodem consilio usus est et adversus tertios. Sed de captivitate Iugurthae res parum processit: vivum enim tradi sibi volebat. Plurimum tamen consecutus est: nam cum interceptae fuissent epistolae eius ad regios amicos scriptae, in omnes eos rex animadvertit spoliatusque consiliis, amicos postea parare non potuit. s. c. Caesar, cum per exceptum quemdam aquatorem comperisset Afranium Petreiumque castra noctu moturos, ut citra vexationem suorum hostilia impediret consilia, initio sta-lim noctis vasa conclamare milites et praeter adversariorum castra agi mulos cum fremitu et sonum continuare iussit quo retentos volebat arbitrari, castra ad se Caesarem movere.

10. Scipio Asricanus, ad excipienda auxilia cum commeatibus Hannibali venientia, M. Thermum dimisit, ipse stibventurus.11. Dionysius Syracusanorum tyrannus, cum Afri ingenti multitudine traiecturi essent in Siciliam ad eum obpugnandum, castella pluribus locis communiit custodibusque praecepit, ut ea advenienti hosti dederent dimissique Srracusas occulte redirent Alris necesse fuit capta castella praesidio militum tenere quos Dionrsius, redactos ad quam Oluerat paucitatem, paene iam par numero adgressus vicit, cum suos contraxisset et adversarios sparsisset.

12. Agesilaus Lacedaemonius, cum inserret bellum Tissaphernae, cariam se petere simulavit, quasi aptius locis montuosis adversus hostem equitatu praevalentem pugnaturus Per hanc consilii ostentationem avocat in Cariam Tissapherne,

ipse Lydiam, ubi caput hostium regni erat, irrupit, obpressisque qui illi agebant, pecunia regia potitus est.

42쪽

20 Ex. IULII FRONTINI

DE IEDITIONE MILITUM COMPESCENDA.1. C. Marcius Rutilus consul, cum Omperisset coniurasse milites in hibernis Campaniae, ut iugulatis hospitibus

ipsi res eorum invaderent, rumorem spargit, eos eodem loco et anno post hibernaturos atque ita coniuratorum consili turbato Campaniam periculo liberavit et ex Occasione nocentes punivit. 2. L. Sulla, cum legiones civium Romanorum perniciosa seditione urerent, consilio restituit sanitatem esseratis. Propere enim adnuntiari iussit hostem adesse et ad arma vocantium clamorem tolli, signa canere. Discussa seditio est, universis adversus hostem consentientibus. 3. n. Pompeius, trucidato ab exercitu Mediolani senatu ne tumultum moveret, si solos evocasset nocentes, mixtos eis, qui extra delictum erant, venire iussit. Ita et noxii minore cum metu, quia non segregati, ideoque non ex causa culpae videbantur arcessiri, comparuerunt et illi, quibus integra erat conscientia, eustodiendis quoque nocentibus adtenderunt, ne illorum fuga inquinarentur. 4. c. Caesar, cum quaedam legiones eius seditionem movissent, adeo ut in emiciem quoque ducis viderentur consurrecturae, dissimulato metu processit ad milites, postulantibusque missionem ultro minaci vultu dedit. Exauctoratos poenitentia coegit satisfacere imperatori obsequentioresque in reliquum peras edere.

QUEMADMODUM INTEMΡESTIVA POSTULATIO PUGNAE INHIBEATUR. 1. Q. Sertorius, quod experimento didicerat imparem se univers Romanorum exercitui, ut barbaros quoque inconsulte pugnam exposcentes doceret, adductis in conspectum duobus equis, altero praevalido alter admodum exili, duos admovit iuvenes similiter adsectos, robustum et gracilem et robustiori imperavit, equo exili universam caudam abrumpere, gracili autem, valentiorem per singula vellere cumque gracilis se-

43쪽

STRATEGEMATICON LIB. I. CAP. IX I. 21cisset quod imperatum erat, validissimus cum infirmi equi cauda sine effectu luctaretur, Naturam, inquit Sertorius, Romanarum cohortium per hoc vobis exemplum ostendi, milites: insuperabiles sunt universas adgredientibus easdem lacerabit et carpet, qui per partes adtentaverit. 2. Idem, cum videret suos pugnae signum inconsulto flagitantes crederetque rupturos imperium, nisi congrederentur, permisit turmae equitum ad lacessendos hostes ire laborantique submisit alias, et sic recepit Omnes tum utrisque, tutis et sine noxa, ostendit, quis exitus agitatam pugnam mansisset Obsequentissimis inde eis usus est. 3. Agesilaus Lacedaemonius, cum adversus Thebanos castra super ripam posuisset multoque maiorem hostium ' num esse intelligeret, et ideo suos arcere a cupiditate decernendi vellet, dixit, responso Deum se ex collibus pugnare iussum; et ita exiguo praesidi ad ripam posito accessit in colles. Quod Thebani pro metu interpretati transierunt flumen: et cum lacile depulissent praesidium, ceteros insecuti avidius, iniquitate locorum a paucioribus victi sunt. 4. Sc Flo dux Dacorum, cum sciret dissociatum armis civilibus populum Romanum, neque tamen sibi tentandum arbitraretur, quia externo bello posset concordia in cives Oalescere, duos canes in conspectu popularium commisit iisque acerrime inter ipsos pugnantibus lupum ostendit, quem protinus canes omissa inter se ira adgressi sunt. Quo exemplo prohibuit barbaros ab impetu Romanis prolaturo.

QUEMADMODUM INCITANDUS SIT AD PROELIUM EXERCITUS. 1. N. Fabius et n. Manlius consules adversus Etruscos, propter seditiones detractante . proelium exercitu, ultro simularunt cunctationem, donec milites probris hostium coacti pugnam deposcerent iurarentque se ex ea victores reditur . 2. Fulvius Nobilior, cum adversus Samnitium numerosum exercitum et successibus tumidum parvis copiis necesse haberet decertare, simulavit unam legionem hostium a se corruptam

ad iroditionem, imperavitque ad eius rei fidem tribunis et

44쪽

22 EX IULII FROΝTINI primis ordinibus et centurionibus, quantum quisque numerataepe euniae aut auri argentique haberet, conferret, ut repraesentari merces proditoribus posset se autem his, qui contulissent, pollicitus est consummata victoria ampla insuper praemia daturum. Quae sui persuasi Romanis alacritatem adtulit et fiduoiam unde etiam praeclara victoria, commisso statim bello, patrala est. 3. C. Caesar, adversus Germanos et Ariovistum pugnaturus, confusis suorum animis pro concione dixit, nullius se eo die opera nisi decimae legionis usurum quo consecutus est, ut decimani tamquani praecipuae sortitudinis testimonio eniterentur, et ceteri pudore, ne penes alios gloria Virtutis esset. 4. Q. Fabius, qui egregie sciebat, et Romanos eius esse libertatis, qua contumelia exasperaretur, et a Poenis nihil iustum aut moderatum exspectabat, misit legatos Carthaginem de conditionibus pacis quas cum illi iniquitatis et insolentiae plenas retulissent, exercitus Romanorum ad pugnandum concitatu est.

5. Agesilaus Lacedaemoniorum dux, cum prope ab Orchomeno socia civitate castra haberet comperissetque, plerosque ex militibus pretiosissima rerum deponere antra munimenia, praecepit Oppidanis, ne quid ad exercitum suum pertinens reciperetur, quo ardentius dimicaret miles, qui sciret sibi pro omnibus suis pugnandum. 6. Epaminondas dux Thebanorum, adversus Lacedaemonios dimicaturus, ut non solum viribus milites sui, Verum etiam adfectibus adiuvarentur, pronuntiavit in concione, destinatum Lacedaemoniis, si Victoria potirentur, omnes virilis sexus interficere, uxoribus autem eorum et liberis in servitutem abductis Thebas diruere qua denuntiatione concitati primo impetu Thebani Lacedaemonios expugnaverunt. 7. Leutychidas dux Lacedaemoniorum, pugnaturus ο-dem die classe, quo terra vicerant socii, quamvis ignarus actae rei vulgavit nuntiatam sibi victoriam partium, quo constantiores ad pugnam milites haberet. 8. A. Postumius proelio, quo cum Latinis confiixit, oblata specie duorum in equis iuvenum, animos suorum erexit, Ol- lucem et Castorem adesse dicens, o si proelium restituit.

45쪽

STRATE MATICON LIB. I. CAP. XI. 239. Archidamus Lacedaemonius, adversus Areadas bellum gerens aram in castris statuit et irca eam duos uel equos noctu clam imperavit quorum vestigia mane, tamquam Castor et Pollux perequitassent, ostendens, adlaturos ess-dem ipsis proeliantibus persuasit. 10. Pericles dux Atheniensium, initurus proelium cun animadvertisset lucum, ex quo utraque acies conspici οιerat, densissimae opacitatis, vastum alioquin et Diti patri sacrum, ingentis illic staturae hominem, altissimis othurnis et Veste parpurea ac coma Venerabilem, in curru eandidorum equorum sublimem constituit, qui dat signo pugnae proveheretur et, voce Periclem nomine adpellans, cohortaretur eum diceretque Deos Atheniensibus adesse quo paene ante coniectum teli hostes terga Verterunt.

11. L. Sulla, quo paratiorem militem ad pugnandum haberet, praedici sibi a Diis sutura simulavit. Postremo etiam

in conspectu exercitus, priusquam in aciem descenderet, signum modicae amplitudinis, quod Delphis sustulerat, orabat petebatque, promissam victoriam maturaret. 12. C. Marius agam quamdam ex Syria habuit, a quas dimicationum eventus praediscere simulabat. 13. Q. Sertorius, cum barbaro et rationis indocili milite uteretur, cervam candidam insignis formae per Lusitaniam ducebat et ab ea, quae agenda aut Vitanda essent, praenoscere se adseverabat ut barbari ad omnia tamquam divinitus imperata obedirent. Hoc genere strategematon non ea tantum parte utendum est, qua imperitos existimabimus esse, apud quos his utemur, sed multo magis ea, qua talia erunt, quae excogitabuntur, ut a iis monstrata credantur. 14. Alexander Macedo sacrificaturus inscripsit medicamento aruspicis manum, nam ille extis erat subpositurus. Litterae significabant, victoriam Alexandro dari quas cum iecur calidum rapuisset et a rege militi esset ostensum, auxit animum, tamquam Deo spondente victoriam. 15. Idem fecit Sudines aruspex, proelium Eumene eum Gallis commissuro. 16. Epaminondas Thebanus, adversus Lacedaemonios

46쪽

24 ET IULI FROImNI fiduciam suorum religione adiuvandam ratus, arma, quae mnamentis adfixa in templis erant, nocte subtraxit persuasitque militibus, deos iter suum sequi, ut proeliantibus ipsis adessent. 17. Agesilaus Lacedaemonius, cum quosdam Persarum cepisset, quorum habitus multum terroris praefert quotiens veste tegitur, nudatos militibus suis Ostendit, ut alba corpora et umbratica contemnerent.18. Gelo Syracusanorum tyrannus, bello adversus Poenos suscepto cum multos cepisset, infirmissimum quemque praecipue ex auxiliaribus, qui nigerrimi erant, nudatum in conspectum suorum produxit, ut persuaderet contemnendos. 19. Cyrus rex Persarum, ut concitaret animos vularium, tota die in excidenda quadam silva eos fatigavit deinde postridie praestitit eis liberalissimas epulas et interrogavit, utro magis gauderent cumque ei praesentia probassent, Atqui per haec, inquit, ad illa perveniendum est: nam liberi beatique esse, nisi Medos viceritis, non potestis. Atque ita eos ad cupiditatem proelii concitavit. 20. L. Sulla, quia adversus Archelaum, praefectum Mithridatis, apud Piraeea pigrioribus ad proelium militibus utebatur, opere eos satigando compulit ad poscendum ultro pugnae signum. 21. Fabius Maximus veritus, ne qua fiducia navium, ad quas refugium erat, minus constanter pugnaret exercitus, n-cendi eas, priusquam iniret proelium, iussit.

DE DISSOLVENDO METU, QUEM ILITE EX ADVERSIS CONCEPERINT MINIBUS. 1. Scipio, ex Italia in Africam transportato exercitu, cum egrediens navem prolapsus esset et ob hoc adtonitos milites cerneret, id, quod trepidationem adserebat, constantia et magnitudine animi in hortationem convertit et Ludite, inquit, milites, Africam obpressi. 2. C. Caesar, cum sorte conscendens navem lapsus esset, Teneo te, torra mater, inquit Qua interpretatione esse-

47쪽

STRATEGEMATICON LIB. I. CAP. XI. XII. 25 eit, ut repetitum illas, a quibus progeisectatur, terras videretur. . 3. P. Sempronius Sophus consul, acie adversus Picentes directa, cum subitus terrae motus utrasque partes confudisset, exhortatione confirmavit suos et impulit, ut constereatum superstitione invaderent hostem, adortusque devicit. 4. Sertorius, cum equitum scuta extrinsecus equorumque pectora cruenta subito prodigio adparuissent, victoriam portendi interpretatus est, quoniam illae partes solerent hο- stili cruore respergi. 5. Epaminondas Thebanus, contristatis millitibus, quod ex hasta eius ornamentum, insulae more dependens, ventus ablatum in sepulcrum Lacedaemonii cuiusdam depulerat, Nolite, inquit, millites, trepidare Lacedaemoniis significatur interitas sepulcra enim muneribus ornantur.

6. idem, cum saxis coel nocte delapsa eos, qui ad-Verterunt, terruisset, Lumen, inquit, hoc numina ostisunt. 7. Idem, instante adversus Lacedaemonios pugna cum sedile, in quo resederat, succubuisset et id vulgo pro tristi exciperetur significatione et sic confusi milites interpretaren-ιur, Immo, inquit, vetamur sedere. 8. C. Sulpicius Gallus desectum lunae imminente nocte, ne pro stent exciperent milites, praedixit futurum, additis rationibus causisque desectionis. 9. Agathocles Syracusanus, adversus Poenos simili eiusdem sideris deminutione quia sub diem pugnae, ut prodigio, milites sui consternati erant, ratione qua id acciderit exposita docuit, quidquid illud laret, ad rerum naturam non ad ipsorum propositum pertinere. 10. Pericles, cum in castra eius fulmen decidisset terruissetque milites, advocata concione lapidibus in conspectu Omnium collisis ignem excussit sedavitque conturbationem, cum docuisset similiter nubium adtritu excuti fulmen. 11. Timotheus Atheniensis, adversus CorcΥraeos navali proelio decertaturus, gubernatori suo, qui proficiscenti iam classi signum receptui coeperat dare, quia ex remigibus quemdam sternutantem audiorat, Miraris, inquit, ex tot milibus unum perfrixisse Τ

48쪽

26 EX IULII FRONTINI 12. Chabrias Atheniensis classe dimicaturus, excusso ante navem ipsius fulmine, exterritis per tale prodigium militibus Nunc, inquit, potissimum ineunda pugna est, cum

Deorum maximus Iupiter adesse numen suum classi nostrae ostendit.

Dispositis primo libro exemplis instrueturis, ut mea sertopini ducem in his, quae ante commissum proelium agenda sunt, deinceps reddemus pertinentia ad ea, quae in ipso proelio agi solent, et deinde ea, quae post proelium. Eorum, quae ad proelium pertinent, species sunt: I. me tempore ad pugnam eligendo. I. De loco ad pugnam eligendo. III. De acie ordinanda. IV De acie hostium urbanda. V. De insidiis.

VI. me emittendo hoste, ne clausus proelium ex desperatione redintegret. VII. me dissimulandis adversis. VIII. me restituenda per constantiam acie. Eorum deinde, quae post proelium agenda sunt, has esse species existimaverim.

IX. Si res prospere cesserit, de eonsummandis reliquiis belli. X. si res durius cesserit, de adversis emendandis. XI. me dubiorum animis in fide retinendis. XII. uuae acienda sint pro castris, si satis fiduciae in

praesentibus copiis non habeamus.

XIII. De effugiendo.

49쪽

STRATEGEMATICON LIB. II CAP. I. 27

DE TEMPORE AD PUGNAM ELIGENDO. l. P. Scipio iii Hispania cum omperisset Hasdrubalem Poenorum ducem ieiuno exercitu mane processisse in aciem, continuit in horam septimam suos, quibus praeceperat, ut quiescerent et cibum caperent: cumque hostes inedia, tu, mora sub armis satigati repetere castra coepissent, subito copias eduxit et commisso proeli vicit. 2. Metellus ius in Hispania adversus Hirtuleium, cuni ille oriente protinus die instructam aciem vallo eius admovisset fervidissimo tunc anni tempore, intra castra suos continuit in horam diei sextam, atque ita fatigatos aestu facile integris et recentibus suorum vicit viribus. 3. Idem, iunctis cum Pompeio castris adversus Sertorium in Hispania, cum saepe instruxisset aciem, hoste qui imparem se duobus credebat pugnam detractante, quodam deinde tempore Sertorianos milites animadvertisset magno impetu instinctos, deposcentes pugnam humerosque exserentes et lanceas vibrantes, existimavit ardori cedendum in tempore, recepitque exercitum, et Pompeio idem faciendi auctor fuit. 4. Postumius consul in Sicilia, cum castra eius a Punicis trium milium passuum spatio distarent, et dictatores Carthaginiensium quotidie ante ipsa munimenta Romanorum dirigerent aciem, exigua manu levibus adsidue proeliis pro vallo resistebat. Quam consuetudinem contemnente iam Poeno, reliquis omnibus per quietem intra vallum praeparatis e more pristino, cum paucis sustentavit incursum adversariorum ac solito diutius detinuit quibus fatigatis post sextam horam et iam se recipientibus, et cum inedia quoque laborarent, per recentes suos hostem, quem praedicta profligaverant incommoda, sugavit. 5. Iphicrates Atheniensis, qui exploraverat eodem adsidue tempore hostes cibum capere, maturius vesci suos

iussit et eduxit in aciem, adgressusque hostem ita detinuit, ut ei neque oonfligendi neque abeundi daret facultatem. Inclinato deinde iam die reduxit suos et nihilominus in armis retinuit. Fatigati hostes non statione magis quam inedia, statim

50쪽

28 REX IULII FRONTINI ad corporis curam et cibum capiendum sestinaverunt. Iphicrates rursus eduxit et incompositi hostis adgressus est castra. 6. Idem, cum adversus Lacedaemonios pluribus diebus castra comminus haberet, et utraque pars certis temporibus adsidue pabulatum lignatumque procederet, quodam die militum habitu servos lixasque dimisit ad munera, milites retinuit et cum hostes dispersi essent ad similia munera, expugnavit castra eorum inermesque, cum lasciculis passim ad tumultum recurrentes, facile aut cecidit aut cepit. 7. Virginius consul in Volscis, cum procurrere hostes effusos ex longinquo vidisset, quiescere suos a defixa tenere pila iussit tunc anhelantem integris viribus exercitus sui adgressus avertit. 8. Fabius Maximus, non ignarus, Gallos et Samnites primo impetu praevalere, suorum autem insatigabiles spiri tus inter moras decertandi etiam incalescere, imperavit militibus, contenti essent primo congressu sustinere, ut hostem mora fatigarent quoa ubi successit, admoto etiam praesidio suis, in prima acie universis viribus obpressum sudit hostem. 9. Philippus ad Chaeroniam, memor, sibi esse militem longo usu duratum, Atheniensibus acrem quidem sed inexercitatum et impetu tantum violentum, ex industria proelium traxit moxque languentibus iam Atheniensibus, concitatius intulit signa et ipsos cecidit. 10. Lacedaemonii certiores ab exploratoribus facti, Nessenios in eam exarsisse rabiem, ut in proelium cum coniugibus ac liberis descenderent, pugnam distulerunt. 11. c. caesar bello civili, cum exercitum Afranii et Petreii circumvallatum sit angeret, isque ob hoc exasperatus intersectis omnibus impedimentis ad pugnam descendisset, Ontinuit nos, arbitratus alienum dimicationi tempus, quo adversarios et ira et desperati incenderat.12. n. Pompeius, fugientem Mithridatem cupiens ad proelium compellere, elegit tempus dimicationi nocturnum, ut adeunti se obponeret; atque ita praeparatus subitam hostibus necessitatem decernendi iniecit. Praeterea sic constituit aciem, ut Ponticorum quidem oculos adversa luna praestringeret, suis autem illustrem et conspicuum praeberet hostem.

SEARCH

MENU NAVIGATION