Sex. Iulii Frontini Strategematicon libri quattuor: Eiusdem De aquae ductibus urbis Romae liber

발행: 1855년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

8TRATEOEMATICON LIB. II. CAP. I. II. 2913. Iugurtham autem constat, memorem virtutis Romanorum, semper inclinato die committere proelia solitum, ut, si fugarentur sui, opportunam noctem haberent ad delite

scendum.

14. Lucullus adversus Mithridatem et Tigranem in Armenia maiore apud Tigranocertam, cum ipse non amplius quindecim milia armatorum haberet, hostis autem innumerabilem multitudinem eoque ipso inhabilem, usus hoc eius incommodo nondum ordinatam hostium aciem invasit atque ita protinus dissipavit, ut ipsi quoque reges abiectis insignibus

fugerent.

15. i. claudius Nero adversus Pannonios, cum barbari seroces in aciem oriente statim die processissent, continuit suos passusque est, hostem nebula et imbribus, qui sorte illo die crebri erant, verberari ac demum, ubi fessum stando pluvia non solum sed et lassitudine deficere animadvertit, signo dato adortus superavit. 16. c. Caesar in Gallia, quia compererat, Ariovisto Germanorum regi institutum et quasi legem esse militibus non pugnandi decrescente luna, tum potissimum acie commissa impeditos religione hostes vicit. 17. Divus Augustus Vespasianus Iudaeos Saturni die, quo eis nesas est quidquam seriae rei agere, adortus supe

18. Lysander Lacedaemonius adversus Athenienses apud Aegospotamos instituit certo tempore infestari naves Atheniensium, deinde revocare classem. Ea re in consuetudinem perducta, cum Athenienses post digressum eius ad contrahendas copias dispergerentur, extendit ex consuetudine classem et recepit tum hostium maxima parte ex more dilapsa, reliquos adortus oecidit et universas naves cepit.

CAPUT IL

DE LOCO AD PUGNAM ELIGENDO.1. M'. Curius, quia phalangi regis Pyrrhi explicitae

resisti noli posse animadvertebat, dedit operam, ut in angustiis confligeret, ubi conserta sibi ipsa esset impedimento.

52쪽

30 ET IULII FRONTINI 2. n. Pompeius in Cappadocia elegit castris locum editum unde, adiuvante proclivo impetum militum, laoile ipso decursu Mithridatem superavit. 3. C. Caesar, adversus Pharaacem Mithridatis lium dimicaturus, in colle instruxit aciem quae res expeditam ei fecit victoriam: nam pila, ex edit in subeuntes barbaros

emissa, protinus eos averterunt.

4. Lucullus, adversus Mithridatem et Tigranem in Armenia maiore apud Tigranocertam dimicaturus, collis proximi planum verticem raptim eum copiarum parte adeptus, in subiectos hostes decucurrit et equitatum eorum a latere invasit, aversumque et eorumdem partem peditum proturbantem insecutus, clarissimam victoriam retulit. 5. Ventidius adversus Parthos non ante militem eduxit, quam illi quingentis non amplius passibus abessent atque ita procursione subita adeo se admovit, ut sagittas, quibus ex longinquo usus est, comminus adplicitus eluderet quo oonsilio, quia quamdam fiduciae etiam speciem ostentaverat, celeriter barbaros debellavit. 6. Hannibal, apud Numistronem contra Marcellum pugnaturus, cavas et praeruptas vias Obiecit a latere ipsaque loci natura pro munimentis usus, clarissimum ducem vicit. 7. Idem apud cannas, cum Oniperisset, Volturni vento)vergellum amnem ultra reliquorum naturam fluminum ingentes auras mane prostare, quae arenarum et pulveris vertices agerent, si direxit aciem, ut tota vis a tergo suis, Romanis in ora et oculos incideret. Quibus incommodis mire hosti adversantibus, illam memorabilem adeptus est victoriam. 8. Marius, adversus Cimbros et Teutonos constituta die pugnaturus, firmatum cibo militem ante castra conlocavit, ut per aliquantum spatii, quo adversarii dirimebantur, exercitus hostium potius labore itineris profligaretur fatigationi deinde eorum incommodum aliud biecit, ita ordinata

acie, ut adverso sole et vento et pulvere barbarorum ocuparetur exercitus.

s. Cleomenes Lacedaemonius adversus Hippiam Atheniensem, qui equitatu praevalebat, planiciem, in qua dimicaturus erat, arboribus prostratis impedivit et inviam equiti fecit.

53쪽

8TRATEGEMATICON LIB. II CAP. II. 110. Iberi in Africa, ingenti hostium multitudine excepti timentesque, ne circuirentur, adplicuerunt se flumini, quod altis in ea regione ripis profluebat qui ita a tergo amne defensi et subinde, cum virtute praestarent, incursando in proximos omnem hostium exercitum straverunt.

11. Xanthippus Lacedaemonius sola loci commutatione sortunam Punici belli convertit. Nam cum a desperantibus iam Carthaginiensibus mercede sollicitatus, animadvertisset Afros quidem, qui equitatu et elephantis praestabant, colles sectari, a Romanis autem, quorum robur in pedite erat, campestria teneri, Poenos in plana deduxit ubi, per elephantos dissipatis ordinibus Romanorum, sparsos per Numidas persecutus, eorum exercitum sudit, in illam diem terra marique

victorem.

12. Epaminondas dux Thebanorum, adversus Lacedaemonios directurus aciem, pro fronte eius decurrere equitibus iussis, cum ingentem pulverem oculis hostium obiecisset exspectationemque equestris certaminis praetendisset, circumducto pedite ab ea parte, ex qua decursus in aversam hostium aciem ferebat, inopinantium terga adortus cecidit. 13. Lacedaemonii trecenti contra innumerabilem multitudinem Persarum Thermopylas occupaVerunt, quarum augustiae non amplius, quam parem numerum comminus pugnaturum poterant admittere eaque ratione, quantum ad congressus facultatem, aequati numero barbarorum, virtute autem praestantes, magnam eorum partem ceciderunt nec superati

forent, nisi per proditorem Ephialten Trachinium circumductus hostis a tergo eos obpressisset. 14. Themistocles dux Atheniensium, cum videret utilissimum Graeciae adversus multitudinem Xerxis navium in angustiis Salaminiis decernere idque persuadere civibus non posset, sollertia effecit, ut a barbaris ad utilitates suas Graeci compellerentur. Simulata namque proditione misit ad erxen qui indicaret, populares suos de fuga cogitare dissicilioremque ei rem suturam, si singulas civitates obsidione adgrederetur. Qua ratione effecit, ut exercitus barbarorum primum inquietaretur, cum tota nocte in statione custodiae essent deinde, ut sui mane integris viribus cum barbaris D

54쪽

32 Ex IULII FRONTINIgilia marcentibus onfligerent, Oeo ut voluerat arto, in quo Xerxes multitudine qua praestabat uti non posset.

1. Cn. Scipio in Hispania adversus Hannonem ad oppidum Indibilis regis , cum animadvertisset Punicam aciem ita

direetam, ut in dextro Ornu Hispani constituerentur, robustus quidem miles sed qui alienum negotium ageret, in sinistro autem Asri, miles viribus infirmior sed animi constantioris, reducto sinistro latere suorum, dextro cornu, quod validissimis militibus exstruxerat, obliqua acie cum hoste conflixit deinde, usi fugatisque Afris Hispanos, qui in re-eessu spectantium more steterant, acile in deditionem ompulit. 2. Philippus Macedonum rex adversus Illyrios bellum

gerens, ut animadvertit frontem hostium stipatam electis de toto exercitu viris, latera autem infirmiora sortissimis auorum in dextro cornu conlocatis, sinistrum latus hostium invasit turbataque tota acie victoriam profligavit. 3. Pammenes Thebanus ,. conspecta Persarum acie, quae robustissimas opias in dextro cornu conlocatas habebat, simili ratione et ipse suos ordinavit omnemque equitatum et fortissimum quemque peditum in dextro cornu, infirmissimos autem contra fortissimos hostium posuit praecepitque, ut ad primum impetum eorum sibi fuga consulerent et in silvestria confragosaque loca se reciperent. Ita frustrato robore exercitus, ipse Optima parte virium suarum totam circuit aciem hostium et avertit. 4. P. Cornelius Scipio, cui postea Africano cognomensuit, adversus Hasdrubalem Poenorum ducem in Hispania bellum gerens, ita per continuos dies Ordinatum produxit exercitum, ut media acies sortissimis undaretur. Sed eum hostes quoque eadem ratione adsidue ordinati procederent, Scipio e die, quo statuerat decernere, commutavit instructionis ordinem, et firmissimos milites legionarios in ornibus conlocavit ac levem armaturam in media ole, sed re-

55쪽

STRATEOEMATICON LIB. II. DAP. II. m. 33

tractam. Ita cornibus, quibus ipse praevalebat, infirmissimas hostium partes lunata acie adgressus lacile fudit. 5. Metellus in Hispania, eo proelio quo Hirtuleium devicit, cum comperisset cohortes eius, quae validissimae vocabantur, in media acie locvas, ipse mediam suorum aciem reduxit, ne ea grte ante cum hoste confligeret, quam cornibus conflictatus medios undique circumvenisset. 6. Artaxerxes adversus Graecos, qui Persida Intraverant, cum multitudine superaret, latius quam hostes acie instructa, in fronte equitem levemque armaturam in cornibus

conlocavit atque ex industria lentius procedente media acie, copias hostium cinxit ceciditque. . contra Hannibal ad Cannas reductis cornibus prο- ductaque media acie nostros primo impetu protrusit. Ideni conserto proelio Iaullatim invicem sinuantibus procedentibusque ad praeceptum cornibus, avide insequentem hostem

in mediam aciem suam iecepit et ex utraque parte compressum cecidit, veteran et diu edocto usus exercitu hoc enim genus ordinationis exsequi, nisi peritus et ad omne momentum respondens miles, Vix potest.

8. Livius Salinator et Claudius Nero, cum Hasdrubal bello Punico secundo, decertandi necessitatem evitans, in colle confragoso post vineas aciem direxisset, ipsi, diductis

in latera viribus, vacua fronte ex utraque parte circumvenerunt eum atque ita adgressi superaVerunt.

9. Hannibal, cum frequentibus proeliis a claudi Marcello superaretur, novissime sic castra metabatur, ut aut montibus aut paludibus aut simili locorum aliqua opportunitate adiutus aciem eo modo conlocaret, ut vincentibus quidem Romanis, paene indemnem recipere posset intra munimenta exercitum, cedentibus autem, instandi liberum haberet arbitrium. 10. Xanthippus Lacedaemonius in Africa adversus M. Atilium Regnium levem armaturam in prima acie conlocaVIt, in subsidi autem robur exercitus praecepitque auxiliaribus, ut excussis telis cederent hosti et, cum se intra suorum Ordines recepissent, consestim in latera discurrerent et a cornibus rursus erumperent exceptumque iam hostem a robustioribus et ipsi circuirent.

56쪽

34 EX IULII FRONTINI 11. Sertoritas idem in Hispania adversus Pompeium fecit. 12. Cleandridas Lacedaemonius advessus Lucanos densam instruxit aciem, ut longe minoris exercitus speciem praeberet. Securis deinde hostibus, in ipso certamine diduxiι ordines et a lateribus circumventos eos sudit. 13. astro Lacedaemonius, cum auxilio Aegyptiis adversus Persas venisset et sciret, firmiorer esse Graeeum militem magisque a Persis timeri, commutatis armis Graecos in prinia posuit acie, et cum illi aequo Marte pugnarent, submisit Aegyptiorum manum. Persae cum Graecis, quos Aegyptios opinabantur, restitissent, superveniente multitudine,

quam ut Graecorum expaverant, ceSserunt.14. Cn. Pompeius in Albania, quia hostes innumero equitatu praevalebant, pedites suos iuxta collem in angulatis protegere galeas, ne fulgore earum conspicui fierent, iussit, equites deinde in aequum procedere ac velut praetendere peditibus praecepitque eis, ut ad primum impetum hostium refugerent et, simul ad pedites ventum esset, in latera discederent. Quod ubi explicitum est, patefacto loco subita peditum consurrexit acies invectosque temere hostes inopinato intersus proelio cecidit. 15. M. Antonius adversus Parthos, qui infinita multitudine sagittarum exercitum eius obruebant, subsidere suos et testudinem sacere iussit supra quam transmissis sagittis sine militum noxa exhaustus est hostis.16. Hannibal adversus Scipionem in Africa, cum haberet exercitum ex Poenis et auxiliaribus, quorum pars non solum ex diversis populis, sed etiam ex Italicis constabat, post elephantos votoginta, qui in prima fronte positi hostium turbarent aciem, auxiliares Gallos et Ligures et Baleares Maurosque posuit, ut lugere non possent, Poenis a tergo stantibus, et hostem obpositi si non infestarent, at certe satigarent tum suis si Macedonibus, qui iam sessos Romanos integri exciperent, in secunda acie conlocatis, novissimos Italicos constituit, quorum et timebat fidem et segnitiem verebatur, quoniam plerosque eorum ab Italia invitos extraxerat. Scipio adversus hanc formam robur legionis triplici acie in fronte ordinatum per hastatos et principes et triarios obpο-

57쪽

STRATE EMATICON LIB. II. CAP. III. 35suit ne continuas construxit cohortes, sed manipulis inter

se distantibus spatium dedit, per quod elephanti ab hostibus

acti acile transmitti sine perturbatione ordinum possent. Ea ipsa intervalla expeditis velitibus implevit, ne interluceret acies, dat iis praecepto, ut ad impetum elephantorum vel retro vel in latera concederent. Equitatum deinde in cornua divisit et sinistro Romanis equitibus Laelium, dextro Numidis Masinissam praeposuit. Quae tam prudens ordinatio non dubie causa victoriae fuit. 17. Archelaus adversus L. Sullam in fronte ad perturbandum hostem alcatas quadrigas locavit, in secunda acie phalangem Macedonicam, in tertia Romanorum more armatos auxiliares, mixtis fugitivis Italicae gentis, quorum pervicaciae plurisum fidebat levem armaturam in ultimo statuit: in utroque dein latere equitatum, cuius amnium numerum habebat, circueundi hostis causa posuit contra haec Sulla lassas amplae latitudinis in utroque latere duxit et in capitibus earum castella communiit qua ratione, ne circuiretur ab hoste, et peditum numero et maxime equitatu superante, consecutus est. Triplicem deinde peditum aciem ordinavit relictis intervallis per levem armaturam et equitem, quem in

novissim conlocaverat, ut, cum res exegisset, emitteret.

Tum postsignanis qui in secunda acie erant imperavit, ut densos innumerosque palos firme in terram defigerent, intraque eos, adpropinquantibus quadrigis, antesignanornm aciem recepit tum demum, sublato universorum clamore, Velites Φlevem armaturam ingerere tela iussit. Quibus lactis quadrigae hostium, aut implicitae palis aut exterritae clamore telisque, in suos conversae sunt turbaveruntque Macedonum instructuram qua cedente, cum Sulla staret et Archelaus equitem obposuisset, Romani equites subit emissi averterunt eos

consummaruntque Victoriam.

18. C. Caesar Gallorum salcatas quadrigas eadem ratione palis defixis excepit inhibuitque. 19. Alexander ad Arbela, cum hostium multitudinem

vereretur, virtuti autem suorum fideret, aciem in omnem partem spectantem ordinavit, ut circumventi undique pugnare possent. 3.

58쪽

36 EX IULII FRONTINI 20. Paullus adversus Persen Macedonum regem, cumis phalangem suorum duplicem mediam in partem direxisset eamque levi armatura cinxisset et equitem in utroque comueonlocasset, triplicem aciem cuneis instruxit, inter quos velites subinde emisit. Quo genere cum profligari nihil videret, cedere instituit, ut hac simulatione perduceret hostes in confragosa loca, quae ex industria captaverat. Cum sic quο-que, suspecta alliditate recedentium, ordinata sequeretur phalanx, equites a sinistro cornu praeter ora phalangis iussit transcurrere citatis equis actos, ut obiecti armis ipso impetu praefringerent hostium spicula quo genere telorum exarmati

Macedones solverunt siciem et terga verterunt.

21. Pyrrhus pro Tarentinis, apud Asculum, secundum Homericum versum quo pessimi in medium recipiuntur, dextro cornu Samnitas Epirotasque, sinistro Bruttios atque Lucanos eum Sallentinis, in media acie Tarentinos conlocavit, equitatum et elephantos in subsidiis esse iussit contra consules, aptissime divisis in cornua equitibus, legiones in prima acie et in subsidiis locaverunt et iis immiscuerunt auxilia. Quadraginta milia utrimque fuisse constat Pyrrhi dimidia pars exercitus amissa, apud Romanos quinque milia desiderata sunt. 22. Cn. Pompeius adversus C. Caesarem, Palaepharsali triplicem instruxit aciem, quarum singulae denos ordines in latitudinem habuerunt. Legiones secundum virtutem cuiusque firmissimas in cornibus et in medi conlocavit spatia his interposita tironibus subplevit dextro latere sexcentos equites propter flumen Enipea, qui et alveo suo et alluvie regionem impedierat reliquum equitatum in sinistro cornu cum auxiliis omnibus locavit, ut inde Iulianum exercitum circuiret. Adversus hanc ordinationem caesar et ipse triplici acie, dispositis in fronte legionibus, sinistrum latus, ne circuiri posset, admovit paludibus in dextro com equitem posuit, cui velocissimos miscuit peditum, ad morem equestris pugnae exercitatos sex deinde cohortes in subsidio retinuit ad res subitas sex dextro latere conversas in obliquum, unde equitatum hostium exspectabat, conlocavit. Nec ulla res eo die plus ad victoriam Caesari contulit effusum namque Pompeii equitatum inopinato excursu averterunt caedendumque tradiderunt.

59쪽

STRATE EMATICO LIB. II. CAP. III. IV. 3723. Imperator Caesar Domitianus Augustus Germanicus aeum subinde ait equestre proelium in silvas refugiendo diducerent, iussit suos equites, simul ad impedita ventum esset, equis desilire pedestrique pugna confligere. Quo genere consecutus est, nequis non loci eius Victoriam miraretur. 24. C. Duilius, cum videret graves suas naves mobilitate Punicae classis eludi inritamque virtutem militum fieri, excogitavit manus Ierreas quae ubi hostilem adprehenderunt navem, superiecto ponte transgrediebatur Romanus et in ipsο-rum ratibus comminus hostea trucidabat.

DE ACIE OSTIUM TURBANDA.1. Papirius cursor filius consul, cum aequo Marte adversus obstinatos Samnites concurreset, ignorantibus suis praecepit Sp. Nautio, ut pauci lares et agasones, mulis insidentes ramosque per terram trahentes, a colle transverso magno tumultu decurrerent quibus prospectis proclamavit, victorem adesse collegam Occuparent ipsi praesentis proelii gloriam. Quo acto Romanis siducia concitatis, Samnites prae pulvere perculsi terga vertere. 2. Fabius Maximus Rullus quarto consulatu in Samnio, omni modo frustra conatus aciem hostium perrumpere, novissime hastatos subduxit ordinibus et cum Scipione legato suo circummisit iussitque collem capere, ex quo decurri poterat in hostium terga. Quod ubi factum est, Romanis crevit animus et Samnites perterriti fugam molientst caesi sunt. 3. Minucius Rusus imperator, cum a Scordiscis Dacisque premeretur, quibus impar erat numero, praemisit fratrem et paucos equites una cum aeneatoribus praecepitque, ut, cum vidisset contraetum proelium, subitus ex diverso se ostendere iuberetque aeneatores concinere. Sonantibus montium iugis, species ingentis uiuilitudinis obsus est hostibus, qua perterriti dedere terga. 4. Acilius Glabrio consul adversus Antiochi regis aciem, quam is in Achaia pro angustiis Thermopylarum direxerat, iniquitatibus loci non Mitus tantum sed cum iactura quoque

60쪽

38 Ex. IULII FRONTINI repulsus esset, nisi circummissus ab eo Orcius Cato, quitum, iam consularis, tribunus militum a populo factus in exercitu erat, deiectis iugis callidromi montis Aetolis, qui ea

praesidi tenebant, super imminentem castris regiis collem a tergo subitus adparuisset. Quo acto perturbatis Antiochi copiis, utrimque inrupere Romani et lusis iis fugatisque castra ceperunt.

5. c. Sulpicius Peticus consul, contra Gallos dimicaturus iussit muliones clam in montes proximos cum mulis abire et indidem, confert iam Oroelio, velut equis insidentes ostentare se pugnantibus quare Galli, existimantes adventare auxilia Romanis, essere iam paene victores. 6. Marius circa Aquas Sextias, cum in animo haberet postera die depugnare advorsus Teutonos, Marcellum cum parva manu equitum peditumque noctu post terga hostium misit et ad implendam multitudinis speciem agasones lixasque armatos simul ire iussit iumentorumque magnam partem instratorum centunculis, ut per hoc facies equitatus obiiceretur, praecepitque, ut, cum animadvertissent committi proelium, ipsi in terga hostium descenderent. Qui adparatus tantum terroris intulit, ut asperrimi hostes in fugam versi sint. 7. Licinius Crassus, fugitivorum bello apud calamatium montem educturus militem adversus castum et Gannicum duces Gallorum, duodecim cohortes cum C. Pomptini et Q. Marcio Rufo legatis post montem circummisit. Qui cum,

commisso iam proelio, a tergo clamore sublato decucurrissent, ita fuderunt hostes, ut ubique fuga, nusquam pugna, a

pesseretur.

8. M. Marcellus cum Vereretur, ne paucitatem eius militum clamor detegeret, simul lixas calonesque et Omnis generis sequelas conclamare iussit, atque ita hostem magni exercitus specie exterruit. 9. Valerius Laevinus adversus Irrhum, occiso quodam gregali tenens gladium cruentum, utrique exercitui persuasit Pyrrhum interemptum quamobrem hostes destitutos se ducis morte credentes, consternati a mendaci se pavidi

in castra receperunt.

l0. Iugurtha in Numidia advetans .marhun, cum la-

SEARCH

MENU NAVIGATION