Scripta quae manscrunt omnia

발행: 1855년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ΕΡMΤOLARUM I. 5-7. partim obscurius iniqui, partim non dissimulanter irati tu fac animo forti magnoque sis speresque fore, ut fracto impetu levissimi hominis tuam prist, nam dignitatem et gloriam consequare. H.

Scr. Romae mense Februario a. u. c. 698.

M. CICERO S. D. . ΕΝΤULO ROCOS. Quae gerantur, accipies ex ossione, qui omni Ibus negotiis non interfuit solum, sed praefuit. ein summo dolore, quem in tuis rebus capio, maxime scilicet consolatur spes, quod valde suspicor fore, ut infringatur hominum improbitas et consiliis tuorum amicorum et ipsa die, quae debilitat cogitationes et inimicorum et proditorum tuorum; acile secundo loco me consolatur recordatio meorum temporum, quorum imaginem video in rebus tuis, nam, etsi minore in re violatur tua dignitas, quam meis afflicta est, tamen est tanta similitudo, ut sperem te mihi ignoscere, si ea non timuerim, quae ne tu quidem umquam timenda duxisti. Sed praesta te eum, qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis es cognitus illustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem hominum iniuria. A me omnia summa in te studia officiaque exspecta non fallam opinionem tuam.

Scr. Romae menae,arti R. u. c. 698.

M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. Legi tuas litteras, quibus ad me scribis gratum Itibi esse, quod crebro certior per me fias de omnibus rebus et meam erga te benevolentiam facile

22쪽

8 . TULLI CICERONIS illis haud quam tibi futurum. A me nullum tempus praetermittitur de tuis rebus et agendi et cogistandi utor ad omnia Q. Selicio, neque enim prudentiorem quemquam ex tuis neque fide maiore esse iudico neque amantiorem tui. V. b.

Sor Romae mense Februario post VI Idus a. u. c. 698.

M. CICERO S. D. . LENΤULO PROCOS. Hic quae agantur quaeque acta sint, ea te et litteris multorum et nuntiis cognosse arbitror quae autem posita sunt in coniectura quaeque videntur fore, ea puto tibi a me scribi oportere. osteaquam ompeius et apud populum a. d. VIII Idus

Februarias, quum promtione diceret, clamore convicioque iactatus est in senatuque a Catone aspere et acerbe nimium magno silentio est accusatus, visus est mihi vehementer esse perturbatus itaque Alexandrina causa, quae nobis adhuc integra est

nihil enim tibi detraxit senatus nisi id, quod

per eandem religionem dari alteri non potest , videtur ab illo plane esse deposita. Nunc id speramus idque molimur, ut rex, quum intelligat sese, quod cogitabat, ut a Pompeio reducatur, assequi non posse et, nisi per te sit restitutus, desertum se atque abiectum fore, proficiscatur ad te quod sine ulla dubitatione, si ompeius paullum modo ostenderit sibi placere, faciet, sed nosti hominis tarditatem et taciturnitatem nos tamen nihil, quod ad eam rem pertineat, praetermittimus. Ceteris iniuriis, quae propositae sunt a Catone, facile, ut spero, resistemus. micum ex consularibus neminem tibi esse video praeter Hortensium et Lucullum ceteri sunt

23쪽

ΕPISTOLARUM I. 5-7. partim obscurius iniqui, partim non dissimulanter irati tu fac animo forti magnoque sis speresque fore, ut fracto impetu levissimi hominis tuam prist, nam dignitatem et gloriam consequare. H.

Scr. Romae mense Februario a. u. c. 698.

M. CICERO S. D. P. LENΤULO ROCOS. Quae gerantur, accipies ex ossione, qui omni Ibus negotiis non intermit solum, sed praefuit. ei summo dolore, quem in tuis rebus capio, maxime scilicet consolatur spes, quod valde suspicor fore, ut infringatur hominum improbitas et consiliis tuorum amicorum et ipsa die, quae debilitat cogitationes et inimicorum et proditorum tuorum facile

secundo loco me consolatur recordatio meorum temporum, quorum imaginem Video in rebus tuis, nam, etsi minore in re violatur tua dignitas, quam meis afflicta est, tamen est tanta similitudo, ut sperem te mihi ignoscere, si ea non timuerim, quae ne tu quidem iniquam timenda duxisti. Sed praesta seum, qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis es cognitus illustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem hominum iniuria. A me omnia Summa in te studia officiaque exspecta non fallam opinionem tuam.

Scr. Romae mense Rrti R. u. c. 698.

Μ. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. Legi tuas litteras, quibus ad me scribis gratum Itibi esse, quod crebro certior per me fias de omnibus rebus et meam erga te benevolentiam facile

24쪽

10 . TULLI CICERONIS perspicias quorum alterum mihi, ut te plurimum diligam, facere necesse est, si Volo is esse, quem tum esse voluisti alterim facio libenter, ut, quoniam intervallo locorum et temporum diiuncti sumus, per litteras tecum quam saepissime colloquar. Quod si rarius fiet, quam tu exspectabis, id erit causae, quod

non eius generis meae litterae sunt, ut eas audeam temere committere quoties mihi certorum hominum potestas erit, quibus recte dem, non praetermittam.

Quod scire vis, qua quisque in te fide sit et voluntate, dissiciis dictu est de singulis unim illud audeo,

quod antea tibi saepe significari, nunc quoque reperspecta e cognita scribere, vehementer quosdam homines et eos maxime, qui te et maxime debuerunt et plurimo iuvare potuerunt, invidisse dignitati tuae simillimamque in re dissimili tui temporis nunc et nostri quondam fuisse rationem, ut, quos tu rei publicae causa laeseras, palam te oppugnarent, quorum auctoritatem, dignitatem voluntatemque defenderas, non tam memores essent virtutis tuae, quam laudis inimici. Quo quidem tempore, ut perscripsi ad te antea, cognovi Hortensium percupidum tui, studiosum Lucullum, ex magistratibus autem L. Racilium et fide et animo singulari; nam nostra propugnatio ac defensio dignitatis tuae propter magnitudinem beneficii tui fortasse plerisque officii maiorem auctoritatem habere videatur quam sententiae. Ρraeterea quidem de consularibus nemini possum

aut studii erga te aut officii aut amici animi esse

testis etenim Ροmpeium, qui mecum saepissime non Solum a me provocatus, sed etiam sua sponte de te communicare solet, scis temporibus illis non saepe

in senatu fuisse; cui quidem litterae tuae, quas proxime miseras, quod facile intellexerim, periucundae fuerunt. Nihi quidem humanitas tua vel summa

25쪽

EPISTOLARUΜ I. 7. 11 potius sapientia non iucunda solum, Aed etiam admirabilis visa est virum enim excellentem et tibi tua praestanti in eum liberalitate devinctum nonnihil suspicantem propter aliquorum opinionem suae cupiditatis te ab se abalienatum illa epistola retinuisti, qui mihi quum semper tuae laudi favere visus est, etiam ipso suspiciosissimo tempore Caniniano, tum vero lectis tuis litteris perspectus est a me tot animo de te ac de tuis ornamentis et commodis cogitare. Quare ea, quae scribam, sic habeto, me cum illo re saepe communicata de illius ad te

sententia atque auctoritate scribere quoniam senatus consultum nullum exstat, D reducti regis

Mexandrini tibi adempta sit, eaque, quae de ea

perscripta est auctoritas, cui scis intercessum esse, ut ne quis omnino regem reduceret, tantam Vim habet, ut magis iratorum hominum studium quam constantis senatus consilium esse videatur, te perspicere posse, qui Ciliciam Cyprumque teneas, quid

efficere et quid consequi possis, et, si res acuit tem habitura videatur ut Alexandream atque Aegyptum tenere possis, esse et tuae et nostri imperii

dignitatis tolemaide aut aliquo propinquo loco

rege collocato te cum classe atque exercitu proficisci Alexandream, ut eam quum pace praesidiisque firmaris, tolemaeus redeat in regnum ita fore, ut et per te restituatur, quemadmodum senatus initio censuit, et sine multitudine reducatur, quemadmodum homines religiosi Sibyllae placere dixerunt. Sed haec sententia sic et illi et nobis probabatur, ut

ex eventu homines de tuo consilio existimaturos videremus: si cecidisset, ut volumus et optamus, omnes te et sapienter et fortiter, si aliquid esset offensum, eosdem illos et cupide et temere secisse

26쪽

12 . TULLI CICERONIS dicturos quare, quid assequi possis, non tam saetis est nobis quam tibi, cuius prope in conspectu Aegyptus est, iudicare nos quidem hoc sentimus, si exploratum tibi sit posse te illius regni potiri, non

esse cunctandum, si dubium sit, non esse conandum. Illud tibi affirmo, si rem istam ex sententia gesseris, fore, ut absens a multis, quum redieris, ab omnibus collaudere, offensionem esse periculosam propter interpositam auctoritatem religionemque video; sed ego te, ut ad certam laudem adhortor, sica dimicatione deterreo redeoque ad illud, quod initio scripsi, totius facti tui iudicium non tam ex consilio tuo quam x eventu homines esse iacturos. Quod si haec ratio rei gerendae periculosa tibi esse videbitur, placebat illud, ut, si rex amicis tuis, qui per provinciam atque imperium tuum pecunias ei credidissent, fidem suam praestitisset, et auxiliis eum tuis et copiis adiuvares eam esse naturam et regionem provinciae tuae, ut illius reditum vel adiuvando coismares vel negligendo impedires. In hac ratione quid res, quid causa, quid tempus ferat, tu facillime optimeque perspicies quid nobis placuisset, ex me potissimum putavi te scire oportere.

Quod mihi de nostro statu, de ilonis familiaritate, do levitate et imbecillitate Clodii gratularis, minime

miramur te tuis ut egregium artificem praeclaris operibus laetari quamquam est incredibilis hominum perVersitas, graviore enim verbo uti non libet , qui nos, quos avendo in communi causa retinere potuerunt, invidendo abalienarunt; quorum malevolentissimis obtrectationibus nos scito de vetere illa nostra diuturnaque sententia prope iam esse depulsos, non nos quidem ut nostrae dignitatissimus obliti, sed ut habeamus rationem aliquando etiam salutis. oterat utrumque praeclare, si esset fides, si gravitas in hominibus consularibus; sed tanta est in plerisque levitas, ut eos non iam On-

27쪽

ΕΡISΤOLARUM I. 7 13stantia in re publica nostra delectet, quam splendor offendat. Quod eo liberius ad te scribo, quia non solum temporibus his, quae per te sum adeptus, sed iam olim nascenti prope nostrae laudi dignitatique favisti, simulque quod video non, ut antehac putabam, novitati esse invisum meae, in te enim, homine omnium nobilissimo, similia invidorum vitia

perspexi, quem tamen illi esse in principibus tacdsi

sunt passi, evolare altius certe noluerunt. Gaudeo tuam dissimilem fuisse fortunam, multum enim interest, utrum laus imminuatur, an salus deseratur; me meae tamen ne nimis poeniteret, tua virtute perfectum est, curasti enim, ut plus additum ad memoriam nominis nostri quam demptum de fortuna videretur. e vero emone quum beneficiis tuis, tum amore incitatus meo, ut omnem gloriam, ad quam a pueritia inflammatus fuisti, omni cura atque industria consequare magnitudinemque animi tui, quam ego semper sum admiratus semperque amavi, ne umquam inflectas cuiusquam iniuria. Μagna est hominum opinio de te, magnis commendatio liberalitatis, magna memoria consulatus tui: haec profecto Vides quanto expressiora quantoque illustriora futura sint, quum aliquantum e proVineia atque ex imperi laudis accesserit quamquam te ita gerere Volo, quae per exercitum atque imperium gerenda sunt, ut haec multo ante meditere, huc te pares, haec cogites, ad haec te exerceas enitasque id, quod quia semper sperasti, non dubito quin adeptus intelligas, te facillime posse obtinere

Summum atque altissimum gradum civitatis quae quidem mea cohortatio ne tibi inanis aut sine causa suscepta videatur, illa me ratio movit, ut te ex

Ep. 7, s. 'emone M. et moneo et rogo M. aut αὐmoneo W. aut commoneo Motg. aut moneo erat.). moneo ΜΒ. - entiasque id, quod ... intelligas, te M.). 8. - id

quod ... int. - te Vulgo.

28쪽

14 Μ. TULLI CICERONIS

nostris eventis communibus admonendum putarem,

ut considerares, in omni reliqua vita quibus crede- 10 res, quos cineres. Quod scribis te velle scire, qui sit rei publicae status, summa dissensio est, sed contentio dispar; nam, qui plus opibus, armis, O-tentia valent, profecisse tantum mihi videntur stultitia et inconstantia adversariorum, ut etiam auctoritate iam plus valerent itaque perpaucis adVersantibus omnia, quae ne per populum quidem sinctseditione se assequi arbitrabantur, per senatum consecuti sunt; nam et stipendium Caesari decretum est et decem legati et, ne lege Sempronia succederetur, facile perfectum est. Quod eo ad te brevius scribo, quia me status hic rei publicae non delectat scribo tamen, ut te admoneam, quod ipse litteris omnibus a pueritia deditus experiendo tamen magis quam discendo cognovi, tu tuis rebus integris discas, neque salutis nostrae rationem habendam nobis esse sine dignitate neque dignitatis sine 11 salute. Quod mihi de filia et de Crassipede gratularis, agnosco humanitatem tuam speroque et opto nobis hanc coniunctionem voluptati fore. Lentulum nostrum, eximia spe summae Virtutis adolescentem, quum ceteris artibus, quibus studuisti semper ipse, tum in primis imitatione tui lac erudias, nulla enim erit hac praestantior disciplina quem nos, et quia tuus et quia te dignus est filius et quia nos diligit semperque dilexit, in primis amamus carumque habemus. Ep. 7, 10. cognovi, tu tuis M. aut, id tu tuis W. aut, id ut tu tuis L. 1584). α tuis M. e. tu ut vis

29쪽

Ser. Romae mense Ianuario R. u. c. 6ss.

Μ. CICERO S. D. . LENΤULO ROC08. De omnibus rebus, quae ad te pertinent, quid 1actum, quid constitutum sit, quid ompeius susceperit, optime ex . laetorio cognosces, qui non solum interfuit his rebus, sed etiam praefuit neque ullum officium erga te hominis amantissimi, prudentissimi, diligentissimi praetermisit. Ex eodem de toto statu rerum communium cognosces; quae quales sint, non facile est scribere sunt quidem certe in amicorum nostrorum potestate, atque ita, ut nullam mutationem umquam hac hominum aetate habitura res esse videatur. Ego quidem, ut debeo et ut tute mihi praecepisti ei ut me pietas utilitasque cogit, me ad eius rationes adiungo, quem tu in meis rationibus tibi esse adiungendum putasti; sed te non praeterit, quam sit difficile sensum in re publica, praesertim rectum et confirmatum, deponere. Verumtamen ipse me conformo ad eius voluntatem, a quo honeste dissentire non possum, neque id facio, ut forsitan quibusdam ridear, simulatione, tantum enim animi inductio et mehercule amor erga ompeium apud me valet, ut, quae illi utilia sunt et quae ille vult, ea mihi omnia iam et recta et vera rideantur, neque, ut ego arbitror, errarent ne adversarii quidem eius, si, quum pares esse non possent, pugnare desisterent. e quidem etiam illa res consolatur, quod ego is sum, cui Vel maxime concedant omnes, ut vel ea defendam, quae Ρompeius velit, vel taceam vel etiam, id quod mihi maxime libet, ad nostra me studia referam litterarum: quod prosecto faciam, si mihi per eiusdem Ep. 8, 1. iis rebus W. 2

30쪽

16 . ULLI CICERONIS amicitiam licebit; quae enim proposita fuerant nobis, quum et honoribus amplissimis et laboribus maximis perfuncti essemus, dignitas in sententiis

dicendis, libertas in re publica capessenda, ea Sublata tota sunt, nec mihi magis quam omnibus, nam aut assentiendum est nulla cum gravitate paucis aut frustra dissentiendum. Haec ego ad te ob eam causam maxime scribo, ut iam de iure quoque ratione meditere. Commutata tota ratio est senatus, iudiciorum, rei totius publicae otium nobis exoptandum est, quod ii, qui potiuntur rerum, praestaturi videntur, si quidam homines patientius eorum potentiam ferre potuerint dignitatem quidem illam

consularem fortis et constantis senatoris nihil est quod cogitemus amissa culpa est eorum, qui a senatu et ordinem coniunctissimum et hominem cla- rissimum abalienarunt. Sed, ut ad ea, quae coniunctiora rebus tuis sunt, revertar, ompeium tibi valde amicum sae cognovi et eo tu consule, quantum ego perspicio, omnia, quae Voles, obtinebis,

quibus in rebus me sibi ille affixum habebit nequo

a me ulla res, quae ad te pertineat, negligetur, neque enim Verebor, ne sim ei molestus, cui iucundum erit etiam propter se ipsum, quum me SSes gratum videbit. Τ velim tibi ita persuadeas, nullam rem esse minimam, quae ad te pertineat, quae mihi non carior sit quam meae res omnes, idque quum sentiam, sedulitate mihimet ipse satisfacere possum, re quidem ipsa ideo mihi non satisfacio, quod nullam partem tuorum meritorum non modo reserenda, sed ne cogitanda quidem gratia conse- qui possum. Rem te valde bene gessisse rumor erat exspectabantur litterae tuae, de quibus eramus iam cum ompeio locuti, quae si erunt allatae, nostrum studium exstabit in conveniendis magistr

SEARCH

MENU NAVIGATION