Scripta quae manscrunt omnia

발행: 1855년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

EPISTOL-- VII. 31-33. 225 nisi ridiculum παρα προσδοκίαν, nisi cetera, quae sunt a me in secundo libro de Orator per Antonii personam disputata de ridiculis, ἔντεχνα et arguta apparebunt, ut sacramento contendas mea non esse. Nam de iudiciis quod quereris, multo laboro minus trahantur per me pedibus omnes ei; sitos Solius tam eloquens, ut possit probare se liberum non laboro. Urbanitatis possessionem,

amabo, quibusvis interdictis defendamus in qua te

unum metuo, contemno ceteros. Derideri te putas:

nunc domum intelligo te sapore. Sed mehercules extra iocum valdo mihi tuae litterae facetae elogantesque Visae sunt. Illa, quamvis ridicula essent, sicut erant, mihi tamen risum non moverunt cupio enim nostrum illum amicum in tribunatu quam plurimum habere gravitatis, i tae quum ipsius causa est mihi, ut scis, in amoribus , tum mehercule etiam rei publicae, quam quidem, quamvis in me ingrata sit, amare non desinam. Tu, mi Volumni, quoniam et instituisti et mihi vides esso gratum, scribe ad me quam saepissime de rebus urbanis, de re publica iucundus est mihi sermo litterarum tuarum. Praeterea Dolabellam, quem ego perspicio et iudico cupidissimum esse atque amantissimum mei, cohortare et confirma et redde plane meum, non mehercule, quo quidquam desit; sed, quia valde ei cupio, non videor nimium laborare.

XXXIII.

Scr. Romae post VII Kal. Sext. R. u. o. 708.

M. CICERO S. D. VOLUMNI0. Quod declamationibus nostris cares, damni nihil facis; quod Hirtio invideres, nisi eum amares, non

242쪽

226 TULLI CICERONIS ΕΡΙSΤOL in VII. 33. erat causa invidendi, nisi forte ipsius eloquentiae magis quam, quod me audiret, inrideres nos enim plane, mi suavissime Volumni, aut nihil sumus aut

nobis quidem ipsis displicemus gregalibus illis, quibus te plaudente vigebamus, amissis, ut etiam, si quando aliquid dignum nostro nomine emisimus, ingemescamus, quod haec pinnigero, non armigero in corpore tela exerceantur', ut ait Philoctetes apud Attium, abiecta gloria f. Sed tamen omnia mihi erunt, si tu veneris, hilariora quamquam Venies, ut ipso intelligis, in maximarum quasi concursum

occupationum, quas si, ut Olumus, Xceperimus, ego ero multam salutem et foro dicam et curiae vivamquo tecum multum et cum conmmnibus nostris amatoribus; nam et Cassius tuus et Dolabella noster, Vel potius uterque noster, studiis iisdem tenentur et meis aequissimis utuntur auribus.

Opus est huc limatulo et polito tuo iudicio et illis

interioribus litteris meisJ, quibus saepe Verecundiorem me in loquendo facis mihi enim iudicatum est, si modo hoc Caesar aut patietur aut volet, deponere illam iam personam, in qua me saepe illi ipsi

probavi, ac me totum in litteras abdere tecumquo et cum ceteris earum studiosis honestissimo otio perfrui. v vellem ne veritus esses, ne ' pluribus legerem tuas litteras, si mihi, quemadmodum seribis, longiores forte misisses, ac velim posthac aio statuas tuas mihi litteras longissimas quasque gratissimas fore.

243쪽

Scr. Romae mense aio post I Kal. Iun. a. u. c. 703.

CAELIVS CICERONI SAL. Quod tibi discedens pollicitus sum me omne 1 res urbanas diligentissime tibi perscripturum, data

opera paravi, qui sic omnia persequeretur, ut Verear, ne tibi nimium arguta haec sedulitas videatur. Τametsi tu scio quam sis curiosus et quam omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum quoque rerum, quae domi gerantur, fieri certiores, tamen in hoc, deprecor, ne meum hoc rectum arrogantiae condemnes, quod hunc laborem alteri delegavi, non quin mihi suavissimum sit et Occupatos ad littoras scribendas, ut tu nosti, pigerrimo tuae memoriae dare operam, sed ipsum Volumen, quod tibi misi, facile, ut ego arbitror, me Xcusat. Nesci cuius otii esset non modo perscribere haec, sed omnino animadvertere omnia enim sunt ibi senatus consulta edicta, fabulae rumores; quod exemplum si forte minus te delectarit, ne molestiam Ep. 1 I. disredenti W.ὶ - delegari, non q-- . .

244쪽

228 . TULLII ICERONIS tibi cum impensa mea inhibeam, fac me certioreII. Si quid in re publica maius actum erit, quod isti operarii minus commode persequi possint, et quemadmodum actum sit et quas existimatio secui quaeque de eo spes sit, diligenter tibi ipsi perscribemus. Ut nunc est, nulla magno opere exspectati oest: nam et illi rumores de comitiis ranspadanorum Cumarum tenus caluerunt, Romam quum V 3-nissem, ne tenuissimam quidem auditionem de are accepi praeterea arcellus, quod adhuc nihil rettulit de successione provinciarum Galliarum et in Kalendas Iunias, ut mihi ipso dixit, eam distulit

relationem, sane quam eos sermones ' expressit, qui de eo tum fuerant, quum Romae nos essemus.

Tu si ompeium, ut volebas, offendisti, qui tibi

visus sit et quam orationem habuerit tecum quamque ostenderit voluntatem - solet enim aliud sentire et loqui neque tantum valere ingenio, ut non appareat, quid cupiat , fac mihi perscribas. Quod ad Caesarem, crebri et non belli de eo rumores, sed susurratores dumtaxat, veniunt alius equitem perdidisse, quod, opinor, certe fictum est alius septimam legionem vapulasse, ipsum apud Bellovacos circumsederi interclusum ab reliquo exercitu: neque adhuc certi quidquam est, neque haec incerta tamen vulgo iactantur, sed inter paucos, quos tu nosti, palam secreto narrantur; at Domitius, quum manus ad os apposuit. Te a. d. VIIII Kal. Iunias subrostrani quod illorum capiti sit dissiparant perisse urbe ac foro toto maximus rumor fuit is a Q. Ρompeio in itinere occisum. Ego,

245쪽

ΕΡISTOLARUM VIII. 1. 2. 229

qui scirem Q. Ompsium Baulis ' embaeneticam

facere et usque eo, ut ego misererer eius, esurire, non sum commotus et hoc mendacio, si qua pericula tibi imponderent, ut defungeremur, optari. Hancus quidem tuus Ravennae est, et magno Ominario donatus a Caesare nec beatus nec bene instructus esc aui politici libri omnibus vigent.

II. Ser. Romae mense Iunio R. u. α 703.

CAELIUS CICERONI SAL. Certe, inquam, absolutus est me praesente pronuntiatum est , et quidem se omnibus ordinibus et singulis in uno quoque ordine sententiis., Ride modo ' inquis. Non mehercules nihil umquam enim tam praeter opinionem, tam quod videretur omnibus indignum, accidit quin ego, quum pro amicitia validissime faverem ei et me iam ad dolendum praeparassem, postquam factum est, obstupui et mihi visus sum captus osse. Quid alios putas clamoribus scilicet maximis iudices corripuerunt et ostenderunt plano esse, quod ferri non posset itaque relictus legi Liciniae maiore esse periculo videtur. Accessit huc, quod postridie eius absolutionem in theatrum Curioius Hortensius introiit, puto, ut suum gaudium gauderemus. Mic tibi strepitus, hemitus, clamor tonitruum et rudentum tibilus. Hoc . animadversum est, quod intactus ab sibilo pervenerat Hortensius ad senectutem; sed tum tam bene, ut in totam vitam cuivis satis esset

246쪽

230 . TULLI CICERONIS 2 et poenitere eum iam vicisse. De re publica quod tibi scribam, nihil habeo: arcelli impetus resederunt, non inertia, sed, ut mihi videbantur, consilio. De comitiis consularibus incertissima est existimatio: ego incidi in competitorem nobilem et nobilem agentem; nam . Octavius Cn. f. et C. Hirrus mecum petunt. Hoc ideo scripsi, quod scio te acriter propter irrum nuntium nostrorum comitiorum X- spectaturum. tamen simulac me designatum

audieris, ut tibi curae sit, quod ad pantheras attinet, rogo. Syngrapham Sittianam tibi commendo.

Commentarium rerum urbanarum primum dedi L.

Castrinio aeto secundum ei, qui has litteras tibi

m. Scr. Romae mense Iunio a. n. c. 703.

CAELIUS CICERONI SAL. Estne viei si tibi saepe, quod me smos discedens curaturum, litteras sitio Est, si quidem perferuntur, quis do. tque hoc ego eo diligemtius factito, quod quum otiosus sum, plane, ubi

delectem otiolum meum, non habeo. quum Romae eras, hoc mihi certum ac iucundissimum vacanti negotium erat, tecum id otii tempus consumere, idque non mediocriter desidoro, ut mihi non modo em solus esse, sed Romae te profecto solitudo rideatur facta, et, qui, quae mea negligentia est, multos saepe dies ad te, quum hic eras, non accedebam, nunc quotidie non esse te, ad quem cursitem, discrucior. axime vero, ut te dies noctesque quaeram, competitor Hirrus curat: quomodo

247쪽

ΕΡISTOLARUMVIII. 2-4. 231 illum putas auguratus tuum competitorem dolere et dissimulare me certiorem quin se candidarum2 de quo ut, quem optas, quam primum nuntium accipias, tua medius fidius magis quam mea causis cupio nam, si fio, forsitan cum locupletior fiam; sed hoc usque eo suave est, ut, si acciderit, tota vita risus nobis deesse non possit. Est tanti ostmehercules non multum M. Octavium eorum odia, quae Hirrum premunt, quae permulta sunt, sublevant. Quod ad hilotimi liberti officium et bona Milonis attinet, dedimus operam, ut et hilotimus

quam honestissime itoni absenti eiusque necessariis satisfaceret et secundum eius fidem et sedulitatem existimatio tua conservaretur. Illud nunc a te peto, si eris, ut spero, otiosus, aliquod ad nos, ut intelligamus nos tibi curae esse, συνταγμα On-

scribas. Qui tibi istuc inquis, in mentem Venit, homini non inepto γ' volo aliquod o tam multis

tuis monumentis exstare, quod nostras amicitiae memoriam posteris quoque prodat. Cuiusmodi velim, Puto, quaeris tu citius, qui omnem nosti disciplinam, quod maxime conveniat, excogitabis, genere tamen, quod et ad nos pertineat et διδασκαλίαν quandam, ut versetur inter manus, habeat. IV.

r. Romae Kalendis Sextilibus R. u. c. 70s.c LIUS CICER0M SAL. lavideo tibi tam multa quotidie, quae mirere, istuc perseruntur: primum illud, absolutum ess iam deinde eundem condemnatum C. Marcellum

248쪽

232 . TULLI CICERONIS consulem factum; Μ. Calidium ab repulsa postulatur a Galliis duobus; . Dolabellam xv virum facturi. Hoc tibi non invideo, caruisse te pulcherrimo spe ctaculo et Lentuli ruris repulsi vultum non vi disse. t qua spe, quam certa opinione descende rati quam ipso diffidente Dolabella et hercules, nisi nostri equites acutius vidissent, paene conce 2 dente adversario superasset. Illud te non arbitro miratum, Servaeum, designatum tribunum pl. con demnatum, in cuius locum C. Curio petit. Sani, quam incutit multis, qui eum facilitatemque iuunon norunt, magnum metum; sed, ut spero et volc et ut se fert ipse, bonos et senatum malet totus, ut nunc est, hoc scaturit. Huius autem voluntatis initium et causa est, quod eum non mediocriter Caesar, qui solet infimorum hominum amicitiaret sibi qualibet impensa adiungere, Valde contempsit; qua in re mihi videtur illud perquam Venuste cecidisse, quod a reliquis quoque est animadversum, ut Curio, qui nihil consilio facit, ratione et insidiis usus videretur in ' evitandis iis consiliis, qui se intenderant adversarios in eius tribunatum Lae- lios si Antonios si id genus valentes dico. ΗΔΗ, ego tibi litteras eo maiore misi intervallo, quod comitiorum dilationes occupatiorem me habebant et exspectar in dies exitum cogebant, ut consectis omnibus te facerem certiorem. Ad alendas Sext. usque exspectavi. raetoriis morae quaedam inciderunt. ea porro comitia quem eventum sint habitura, nescio opinionem quidem, quod ad Hirrum attinet, incredibilem aedilium pl. comitiis nacta sunt: nam . Coelium Vinicianum mentio illa fatua,

249쪽

EPISTOLARUM VIII. 4. 233 quam deriseramus olim, et promulgatio de dictatore subito deiecit et deiectum magno clamore insecuta est inde Hirrum cuncti iam non faciendum flagitare. Spero te celeriter et de nobis, quod sperasti, et de illo, quod vix sperare ausus es, auditurum. De re publica iam novi quidquam exspectare de 4sieramus; sed, quum senatus habitus esset ad Apollinis a. d. XI Kal. Sext. et referretur de stipendio Cn. Pompeii, mentio facta est de legione ea, quam expensam tulit C. Caesari Ompeius, quo numero esset, quo appeteretur ' Cum ompeius esse in Gallia, coactus est dicere Ompeius se legionem abducturum, sed non statim sub mentionem et convicium obtrectatorum inde interrogatus de successione C. Caesaris, de qua hoc est de provinciis, placitum est, ut quam primum ad urbem reverteretur Cn. Ompeius, ut coram e de successione prorinciarum ageretur; nam Ariminum ad exercitum

Pompeius erat iturus, et statim sit. ut Idibus

Sext. de ea re actum iri. rofecto aut transigetur aliquid aut turpiter intercedetur; nam in disputando coniecit illam vocem Cn. ompeius, omnes oportere senatui dicto audientes esse. Ego tamen sic nihil exspecto, quomodo nullum, consulem designatum, primum sententiam dicentem. Sahpius te admone de syngrapha Sittiana, cupio enim to intelligere eam rem ad me valde pertinere ;item de pantheris, ut Cibyratas arcessas curesque, ut mihi vehantur praeterea nuntiatum nobis est et pro certo iam habetur regem Alexandrinum mortuum quid mihi suadeas, quomodo regnum

illud se habeat, quis procuret, diligenter mihi perscribas. A. Sext.

250쪽

234 Μ. TULLU CICERONIS

CAELIUS CICERONI SAL. Qua tu cura sis, quod ad pacem provinciae tuas finitimarumque regionum attinet, nescio ego quidem vehementer animi pendeo nam, si hoc ' mors moderari possemus, ut pro viribus copiarum tuar absili quoque existeret magnitudo et, uantum gloriae triumphoque opus esset, assequeremur, periculosam et gravem illam dimicationem evitaremus, nihil iam esset optandum nunc, si arthus Ovsh aliquid scio non mediocrem fore contentionem tuus porro exercitus Vix unum saltum tueri potest. ano autem nemo duci rationem, sed omnia desiderantur ab eo, tamquam nihil denegatum sit ei, quominus quam paratissimus esset, qui publico negotio praepositus est. Accedit huc, quod successionem futuram propter Galliarum controversiam non Video. Tamstsi hac de re puto in constitutum, quid facturus esses, habere, tamen, quo maturius constitueres, quum hunc eventum providebam, visum est, ut te facerem certiorem nosti enim haec tralaticia doGalliis constituetur; erit, qui intercedat deinde alius exsistet, qui, nisi libere liceat de omnibus provinciis decemore senatui, reliquas impediat sic multum ae diu ludetur, atque ita diu, ut plus biennium in his tricis moremur. Si quid novi de re publica

quod tibi scriberem haberem, usus essem meis Onsuetudine, ut diligenter, e quid actum esset et quid ex eo futurum sperarem, perscriberem. Sane tamquam in quodam cincili iam omnia adhaeserunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION