Scripta quae manscrunt omnia

발행: 1855년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

EPISTOLARUM VII. 2 3. 197 in oratione ita crudeles, ut ipsam victoriam horrerem maximum autem aes alienum amplissimorum

virorum quid quaeris nihil boni praeter causam. Quae quum vidὼsem, desperans victoriam primum

eoepi suadere pacem, cuius fueram semper auctor;

deinde, quum ab ea sententia ompeius valde abhorreret, suadere institui, ut bellum duceret hoc interdum probabat et in ea sententia videbatur fors et fuisset fortasse, nisi quadam ex pugna coepisset suis militibus confidere. Ex eo tempore vir ille summus millus imperator fuit signa tirone et collecticio exercitu cum legionibus robustissimis contulit victus turpissime amissis etiam castris solus fugit. Hunc ego mihi belli finem feci nec putavi, quum integri pares non suissemus, fractos O superiores lare discessi ab eo bello, in quo aut in aes cadendum fuit aut in aliquas insidias incidendum aut deveniendum in victoris manus aut ad Iubam confugiendum aut capiendus tamquam X-sili locus aut consciscenda mors voluntaria certe nihil fuit praeterea, si te victori nolles aut non audere committere. Ex omnibus autem iis, quae dixi, incommodis nihil tolerabilius exsilio, prResertim innocenti, ubi milia adiuncta est turpitudo, addo etiam, quum ea urbe careas, in qua nihil sit,

quod videre possis in dolore ego cum meis, si quidquam nunc cuiusquam est, etiam in meis esse malui. Quae acciderunt, omnia dixi futura; veni domum, non quo optima vivendi condicio esset, sed tamen, si esse aliqua forma rei publicae, tamquam in patria ut essem, si nulla, tamquam in exsilio.

Mortem mihi cur consciscerem, causa non Visa est, mr optarem, multae causae; vetus est enim ubi

Ep. 3, 3. fractos nos superiore M. M. Vulgo. . tamquam in patria ut essem, si nulla B error quodam

212쪽

198 . TULLI CICERONIS

non sis, qui sueris, non esse, cur velis Vivere. Sed tamen vacare culpa magnum est solatium, praesertim quum habeam duas res, quibus me sustentem, optimarum artium scientiam et maximarum rerum gloriam, quarum altera mihi rivo numquam -- pietur, altera ne mortuo quidem. Haec ad te scripsi verbosius et tibi molestus fui, quod te quum mei, tum rei publicae cognovi amantissimum. Notum tibi omne insum consilium esse volui, ut primum scire me numquam Voluisse plus quemquam posse quam universam rem publicam, postea autem quam alicuius culpa tantum valeret unus, ut obsisti non posset, me Voluisse pacem amisso exercitu et eo duce, in quo spes fuerat uno, me voluisse etiam reliquis omnibus, postquam non potuerim, mihi ipsi finem fecisse belli nunc autem, si haec civitas

est, creem esse me, si non e utem esse non incommodiore loco, quam si Rhodum me aut ni lenas contulissem. Haec tecum coram malueram; sed, quia longius fiebat, volui per litteras adem, ut haberes, quid diceres, si quando in vituperato es meos incivisses sunt enim, qui, quum meus interitus nihil uerit rei publicae profuturus, criminis loco putent esse, quod vivam, quibus ego certo scio non videri satis multos perisse qui, si me audissent, quamvis iniqua pace, honeste tamen viverent; armis enim inferiores, non causa fuissent. Habes epistolam verbosiorem fortasse, quam Velles quod tibi ita videri putabo, nisi mihi longiorem rem, seris. Ego, si, quae Volo, expediero, brevi tempore te, ut spero, Videbo.

213쪽

Scr. in Cumano R. u. c. 708.

M. CICERO S. D. M. MRIO.Α. d. HII Kal. in Cumanum veni cum Libone tuo vel nostro potius 1 Ροmpeianum atatim cogito, sed faciam ante te certiorem. Ie quum semper Valere cupio, tum certe, dum hic sumus vides

enim, quanto post una futuri simus Quare, si quod constitutum cum podagra habes, fac, ut in alium diem differas. Mura igitur, ut valeas, et me hoc biduo aut triduo exspecta.

V. Scr. Romae mense Marti R. u. c. 700.

cICERO CAESAR ΙΜΡ. S. D. Vide, quam mihi persuaserim te me emo alte imis non modo in iis rebus, quae ad me ipsum,ae etiam in iis, quae ad meos pertinent O. rebatium cogitaram, quocumque exirem, mecum dueere, ut eum meis omnibus studiis, beneficiis quam oreatissimum domum reducerem; sed, posteaquamst ompeii commoratio diutumior erat, quam putaram, et mea quaedam tibi non ignota dubitatio aut impedire profectionem meam videbatur aut certe tardare, vide, quid mihi sumpserim coepi velle ea Trebatium exspectare a te, quae sperasset a me, neque mehercule minus ei prolixe de tua voluntate Promisi, quam eram solitus de mea polliceri Casus vero mirificus quidam intervenit quasi vel testis opinionis meas vel sponsor humanitatis tuae: nam, quum de hoc ipso rebatio cum Balbo nostro loquerer accuratius domi meae litterae mihi dantur

214쪽

200 M. TULLI CICERONIS a te, quibus in extremis scriptum erat: Μ. cibfiuium, quem mihi commendas, vel regem Galliae faciam, vel hunc Leptae delegabo si vis, tu ad

me alium mitte, quem ornem. Sustulimus manus

et ego et Balbus tanta fuit opportunitas, ut illud nescio quid non fortuitum, sed divinum videretur. Μitto igitur ad te rebatium atque ita mitto, ut initio mea sponte, post autem invitatu tuo mittam

dui duxerim. Hunc, mi Caesar, sic Velim omni tua comitate complectare, ut omnia, quae per me possis adduci ut in meos conferre Velis, in unum

hunc conferas de quo tibi homine hoc spondeo, non illo vetere Verbo meo, quod quum ad te do Milone scripsissem, iure lusisti, sed more Romano, quomodo homine non inepti loquuntur, probiorem

hominem, meliorem Virum, pudentiorem amicum essΘneminem accedit etiam, quod familiam ducit in iure civili singulari memoria, summa scientia. uio ego neque tribunatum neque praefecturam neque ullius beneficii certum nomen peto, benevolentiam tuam si liberalitatem peto, neque impedio, quominus, si tibi ita placuerit, etiam hisce eum mea

gloriolas insignibus totum denique hominem tibi

ita trado, de manus , ut aiunt, , n manum tuum istam et victoria et fide praestantem simus enis, putidiusculi ' quam per te vix licet verum, ut ideo, licebit Cura, ut valeas, et me, ut amas, ama.

215쪽

Ser. Romae mense Maio a. u. o. M.

CICERO S. D. BEBATIO. In omnibus meis epistolia, qua ad Caesarem Iaut ad Balbum mitto, legitima quaedam est accessio commendatiora tuae, nec ea vulgaris, sed cum aliquo insigni indicio meae erga te benevolentiae. Tu modo ineptias istas et desideria urbis et uis nitatis depone et, quo consilio prosectus es, id assiduitato et virtute consequere hoc tibi tam ignoac mus nos amici, quam ignoverunt edea quae Corinthum arcem altam habebant matronas opulentae, optimates, quibus illa manibus gypsatissimi persuasit, ne sibi vitio illa verterent, quod abesset a patria nam multi suam rem bene gessere et publicam patria procul: multi, qui domi aetatem agerent, propterea sunt

improbati;

quo in numero tu certe suisses, nisi te extrusisse amus Sed plura scribemus alias Tu, qui ceteris cavero didicisti, in Britannia no ab essedariis decipiaris caveto et, quoniam Μedeam coepi agere, illud

semper memento:

qui ipse sibi sapiens prodesse non quit, nequidquam sapit.

216쪽

Sor Romae mense aio R. u. c. 700.

cICERO TREBΑΤΙΟ. Ego te commendare non desisto, sed quid proficiam, ex te scire cupio spem maximam habeo in Balbo, ad quem de te diligentissime et saepissime scribo. Illud soleo mirari, non me toties accipers tuas litteras, quoties a Quinto mihi fratre afferantur. In Britannia nihil esse audio neque auri neque argenti id si ita est, essedum aliquod capias

suadeo et ad nos quam primum recurras. Sin autem in Britannia tamen assequi, quod Volumus, possumus, perfice, ut sis in familiaribus Caesaris: multum te in eo frater adiuvabit meus, multum Balbus, sed, mihi crede, tuus pudor et labor plurimum Imperatorem liberalissimum, aetatem p- portunissimam, commendationem certe singularem

habes, ut tibi unum timendum sit, ne ipse tibi s-

fuisse videare.

Sor Romae Rnse Iunio a. u. c. 700.

CICERO REBATIO. Scripsit ad me Caesar perhumaniter nondum te sibi satis esse familiarem propter occupationes suas, sed certe fore cui quidem ego rescripsi, quam mihi gratum esset futurum, si quam plurimum in tostudii, officii liberalitatis suae contulisset. Sed ex tuis litteris cognovi praeproperam quandam eatinationem tuam et simul sum admiratus, cur tribu-

217쪽

EPISTOLARUM VII. 7-s. 203natus commoda, dempto praesertim labore militiae, contempseris. Querar cum Vacerra et anilio; nam Cometio nihil audeo dicere, cuius tu periculo stultus es, quoniam te ab eo sapere didicisse profiteris. Quin tu urges istam occasionem et facultatem, qua melior numquam operietur Quod scribis do illo Preciano iureconsulto, ego te ei non desino commendare scribit etiam ipso mihi is sibi gratias agere debere de eo quid sit, cura, ut sciam. Ego vestras Britannicas litteras exspecto. IX.

Scr. Romae mense Sextili a. u. o. 700

QeERO TREBATIO. Iamdiu ignoro, quid agas; nihil enim scribis 1

neque ego ad te his duobus mensibus scripseram: quod cum Quinto fratre meo non eras, quo mitterem aut cui darem, nesciebam. Cupi scire, quid agas et ubi sis hiematurus: equidem velim cum Caesare, sed ad eum propter eius virum nihil sum ausus scribere ad Balbum tamen seripsi. tibi il esse noli; aerius potius ad nos. dum plenior. Quod huc properes, nihil est, praesertim ' Battara mortuo; sed tibi consilium non deest Quid comatitueris, cupio scire Cn. Octavius est an Cn. Cor snelius quidam, tuus familiaris, summo genereo tua, terrae filius is me, quia scit tuum familiarem esse, crebro ad coenam invitat adhuc non potuit perducem, sed mihi tamen gratum est.

218쪽

204 M. TULLII CICERONIS

X. sor Romae mense Decembri R. u. c. 700.

M. CICERO S. D. MBATIO. Legi tuas litteras, ex quibus intellexi te Caesari nostro valde iureconsultum videri est, quod gam deas te in ista loca venisse, ubi aliquid sapere bderere. Quod si in Britanniam quoque profectus esses, prosecto nemo in illa tanta insula peritior te fuisset. Verum tamen, rideamus licet sumenta a te invitatus - subinvideo tibi, ultro te etiam

arcessitum ab eo, is quem ceteri, non propter superbiam eius, sed propter occupationem, aspirare

non possunt. Sed tu in ista epistola nihil mihi scripsisti de tuis rebus, quae mehercule mihi non

minori curae sunt quam meae. Valde metuo, ne

frigeas in hiberais quamobrem camin luculento

utendum censeo, idem uelo et anilio placebat, praesertim qui sagis non abundares quain quam Vos nunc istic satis calere audio quo quidem nuntio valde mehercule de to timueram. Sed tu in re militari multo ea cautior quam in advocationibus, qui neque in Oceano natare volueris, studiosissimus homo natandi, neque spectare essetarios, quem antea ne andabat quidem defraudare pote- ramus. Sed iam satis iocati sumus. Ego de to ad Caesarem quam diligenter scripserim, tuto scis, quam saepe ego; sed mehercule iam intermiseram, ne viderer liberalissimi hominis meique amantissimi

voluntati erga me diffidere; sed tamen iis litteris,

quas proxime dedi, putavi esse hominem commonendum id feci quid profecerim, facias me velim certiorem si simul de toto statu tuo consiliisque omnibus scire enim cupio, quid agas, quid exspe' otes, quam longum istum tuum discessum a nobis futurum putes sic enim tibi persuadeas Velim, unum

219쪽

ΕΡISTOLARUM VII. 10. 11. 205 mihi esse solatium, quare facilius possim pati te eas sine nobis, si tibi esse id emolumento sciam; sin autem id non est, nihl duobus nobis est stultius me, qui te non Romam attraham, te, qui non

huc advoles una mehercule nostra Vel severa Veliocosa congressio pluris erit quam non modo hostes, sed etiam fratres nostri Aedui. Quare omnibus de rebus ac ut quam primum sciam: aut consolando aut consilio aut re iuvero. XI.

Sor Romae anto m. artium a. u. c. 701

cICERO TREBATIO. Nisi ante Roma prosectus esses, nunc eam certe Irelinqueres; quis enim tot interregnis iureconsultum desiderat Ego omnibus, unde petitur, hoc consilii dederim, ut a singulis interregibus binas advocationes postulent satisne tibi videor abs te ius civile didicisse Sed heus tu, quid agis ec 2 quid fit video enim te iam iocari per litteras haec

signa meliora sunt quam in meo usculano; sed,

quid sit, scire cupio. Consuli quidsm te a Caesare scribis; sed ego tibi ab illo consuli mallem quod si aut fit aut futurum putas, perfer istam militiamst permane; ego enim desiderium tui spe tuorum

commodorum consolabor; sin autem ista sunt inuniora, recipe te ad nos; nam aut erit hic aliquid aliquando aut a minus, una mehercule collocutio nostra pluris erit quam omnes Samarobrivae denique, si est te retinueris, sermo nullus erit, si diutius frustra afueris, non modo Laberium, sed etiam sodalem nostrum Valerium pertimesco mira enim

persona induci potest Britannici iureconsulti. Haec

220쪽

206 . TULLI CICERONIS ego non rideo, quamvis tu rideas sed de re se erissima tecum, ut soleo, iocor. Remoto ioco tibi hoc amicissimo animo praecipio, ut, si istic mea commendation tuam dignitatem obtinebis, perferas nostri desiderium, honestatem et facultates tuas augeas, sin autem ista frigebunt, recipias te ad nos. Omnia tamen, quae vis, et tua virtute profecto et

nostro summo erga te studio consequere.

XII.

Ser. Romae ante m. artium a. u. c. 701.

cIcERO TREBATIO. 1 irabar, quid esset, quod tu mihi litteras mittere intermisisses indicavit mihi ana meus Epicureum te esse factum. O castra praeclara quid tu fecisses, si te arentum et non Samarobrivam misissem iam tum mihi non placebas, quum idem tuebare, quod Qeius familiaris meus. Sed quonam modo ius civile defendes, quum omnia tua causalacias, non civium Ubi porro illa in formula fiduciae: VT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET 8 quis enim om est, qui facit nihil nisi sua causa' Quod ius statues COMMVNI DIVIDVNDO, quum commune nihil possit esse apud eos, qui omnia Voluptate sua metiuntur Quomodo autem tibi placebit IOVEM LAPIDEM iurare, quum scias Iovem iratum esse nomini posse Quid fiet porro populo

Ulubrano, si tu statueris πολιτευεσθαι, non oportere Quare, si plane a nobis deficis, moleste fero, siniansae assentari commodum est, ignosco modo scribe aliquando ad nos, quid agas et a nobis quid fiori aut curari velis.

Ep. 12, 2. quis enim bonus est M. est bonus Μ- ). q. enim rati. a. e. trat Or. B.

SEARCH

MENU NAVIGATION