Scripta quae manscrunt omnia

발행: 1855년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

EPISTOLARUM XIII. 28 a. b. s. 445

Sor Romae R. u. c. 708.

1 ERO SERVIO SAL. Nec Lacedaemonios dubitare arbitror, quin ipsi 1

suis maiorumque suorum auctoritate satis commendati sint fido et iustitiae tuae, et ego, qui te Optime novissem, non dubitavi, quin tibi notissima et iura et merita populorum essent itaque, quum me peteret Ρhilippus Lacedaemonius, ut tibi civitatem commendarem, etsi memineram me ei civitati omnia debere, tamen respondi commendatione Lacedaemonios apud te non egere. Itaque sic velim existimes, me omnes Achaiae civitates arbitrari pro horum temporum perturbatione felices, quod iis tu praesis, eundemque me ita iudicasse, te, quod unus Optime nosses non nostra solum, sed etiam Graeciae monumenta omnia, tua sponte amicum Lacedaemoniis et esse et fore. Quare tantum a te peto, ut, quum ea facies Lacedaemoniorum causa, quae tua fides, amplitudo, iustitia postulat, ut iis, si tibi videbitur, significes te non moleste ferre, quod intelligas ea, quae facias, mihi quoque grata esse; pertinet enim ad officium meum eos existimare curae mihi suas res esse hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.

XXIX.

.. Ser. Romae ineunte anno u. c. 708.

CICERO L. PLANCO SAL. Non dubito, quin scias in iis necessariis, qui itibi a patre relicti sunt, me tibi esse vel coniunctis-

462쪽

446 . TULLI CICERONIS simum, non iis modo causis, quae speciem ' habeant magnae coniunctionis, sed iis etiam, quae famili ritate et consuetudine tenentur, quam scis mihi iucundissimam cum patre tuo et summam fuisse: ab his initiis noster in te amor profectus auxit palamam necessitudinem et eo magis, quod intellexi, ut primum per aetatem iudicium facere potueris, quanti quisque tibi faciendus esset, me a te in primis coeptum esse observari, coli, diligi accedebat non mediocre vinculum quum studiorum, quod ipsum est per se grave, tum eorum studiorum earumque artium, quae per se ipsae eos, qui Voluntate eadem sunt, etiam familiaritato devinciunti Exspectare te arbitror, haec tam longe repetita principia quo spectent id primum ergo habeto, non

sine magna iustaque causa hanc a me commemorationem esse factam. C. Ateio Capitone utor sa- miliarissimo. Notae tibi sunt varietate meorum temporum in omni genere et honorum et laborum meorum et animus et opera et auctoritas et gratia,

etiam res familiaris C. Capitonis praesto fuit et paruit et temporibus et fortunae meae. Huius propinquus fuit T. Antistius, qui quum sorte quaestor

Μacedoniam obtineret neque ei successum esset, Ρompeius in eam provinciam cum exercitu venit.

Facere Antistius hi potuit; nam, si potuisset, nihil ei fuisset antiquius quam ad Capitonem, quem ut parentem diligebat, reverti, praesertim quum sciret, quanti is Caesarem faceret semperque s cisset; sed oppressus tantum attigit negotii, quam

tum recusare non potuit. Quum signaretur argem tum Apolloniae, non possum dicere eum praefuisse

Ep. 29, 1. ' habeant . . . tene uti M. . hMean . . . teneantur L. aut Ment . . . tenentur erat.). Mean . . . tenentur Vulo. . te orum in M. . t. n. Vulgo. 3.

463쪽

EPISTOLARUM XIII. s. 447 neque possum negare affuisse, sed non plus duobus aut tribus mensibus. Deinde afuit a castris fugit omne negotium. Hoc mihi ut testi velim eredas; meam enim ille maestitiam in illo bello videbat, mecum omnia communicabat. Itaque abdidit so in intimam Μacedoniam, quo potuit longissime a castris, non modo ut non praeesset ulli negotio, sed etiam ut ne interesset quidem. Is post proelium se ad hominem necessarium, . lautium, in Bithyniam contulit ibi eum Caesar quum vidisset, nihil aspere,

nihil acerbo dixit, Romam iussit venire. Ille in

morbum continuo incidit, ex quo non convaluit: aeger Corcyram venit; ibi est mortuus. estamento, quod Romae aullo et arcesso consulibus secerat, heres ex parte dimidia et tertia est Capito in sextante sunt ii, quorum pars sine ulla cuiusquam querela publica potest esse, ea est ad HS XXX -; sed de hoc Caesar viderit. e mi lance, pro paterna necessitudine, pro nostro amore, pro studiis et omni cursu nostro totius vitae simillimo rogo et a te ita peto, ut maiore cura, maiore studio

nullam ' possim, ut hanc rem suscipias, meam putes esse, enitare, contendas, efficias, ut mea commendatione, tuo studio, Caesaris beneficio hereditatem propinqui sui C. Capito obtineat. Omnia, quae potui in hac summa tua gratia ac potentia a te impetraro, si petivissem, uuae te ad me detulisse putabo, si hanc rem impetravero. Illud fore tibi adiumento spero, cuius ipse Caesar optimus esse iudex potest semper Caesarem Capito coluit

464쪽

448 . TULLI CICERONIS hominis memoriam. Itaque nihil te doceo tantum tibi sumit pro Capitone apud Caesarem, quantum et ipsum meminisse senties. Ego, quod in me ipso experiri potui, ad te deseram in eo quantum sit ponderis, tu videbis quam partem in re publicaeausamque defenderim, per quos homines ordinesque steterim quibusque munitus fuerim, non ignoras hoc mihi velim credas, si quid fecerim hoc ipso in bello minus ex Caesaris Voluntate, quod intellexerim scire ipsum Caesarem me invitissimum fecisse, id fecisse aliorum consilio, hortatu, auctoritate quod fuerim moderatior temperatiorque quam in ea parte quisquam, id me fecisse maxime auctoritate Capitonis, cuius similes si reliquos necessarios habuissem, rei publicae fortasse nonnihil mihi certe plurimum profuissem. and rem, mi lance, si effeceris, meam de tua erga me benevolentia spem confirmaveris, ipsum Capitonem, gratissimum, officiosissimum, optimum virum, ad tuam necessitudinem tuo summo beneficio adiunxeris.

XXX.

Ser. RomRe R. u. c. 708.

CICERO ACILIO PROCONSULI SAL. L. Manlius est Sosis is fuit Catinensis, sed eat

una cum reliquis Neapolitanis civis Romanus factus decurioque Neapoli erat enim ascriptus in id municipium ante civitatem sociis et Latinis datam. Eius frater Catinae nuper mortuus est. Nullam omnino arbitramur de ea hereditate controversiam eum habiturum, et est hodie in bonis; sed, quoniam habet praeterea negotia vetera in Sicilia tua, et hanc hereditatem fraternam et omnia eius tibi

465쪽

ΕPISTOLARUM XII1. 29-32. 449 commendo in primisque ipsum, virum optimum mihi- quo familiarissimum, iis studiis litterarum doctrinaeque praeditum, quibus ego maxime delector. et 2 igitur abs te, ut eum, sive aderit sive non venerit in Siciliam, in meis intimis maximeque neeessariis scias esse itaque tractes, ut intelligat meam sibi commendationem magno adiumento fuisse.

XXXI.

Scr. Romae R. u. c. 708.

eIeER ACILIO PROCONSULI SAL. C. Flavio, honesto et ornato equite Romano, utor valde familiariter fuit enim generi mei, C. Pisonis, pernecessarius meque diligentissime observant et ipse et L. Flavius, frater eius. Quapropter velim honoris mei causa, quibus rebus honeste et pro tua dignitate poteris, quam honorificentissime et quam liberalissime C. Flavium tractes id mihi sic erit gratum, ut gratius esse nihil possit; sed praeterea tibi affirmo, nequo id ambitione adductus laeso, sed quum familiaritate si necessitudine, tum etiam veritate, te ex C. Flavii officio et observantia et praeterea splendore atque inter

suos gratia magnam Voluptatem esse capturum. Vale.

XXXII.

Sor Romae R. u. c. 708.

CICERO ACILIO PROCONSUL SAL. In Halesina civitate tam lauta tamque nobilici coniunctissimos habeo si hospitio et familiaritate

ciceronis episti I. 29

466쪽

450 . TULLI CICERONIS Μ. et C. Clodios Archagathum et Philonem; sed

vereor, ne, quia complures tibi praecipue commendo, exaequare videar ambitione quadam commendationes meas', quamquam a te quidem cumulato satisfit ota mihi et meis omnibus; sed velim sic existimes, hanc familiam si hos mihi maxime esse coniunctos vetustate, officiis, benevolentia. Quamobrem peto a te in maiorem modum, ut iis omnibus in rebus, quantum tua fides dignitasque patietur, commodes: id si feceris, erit mihi vehementissime gratum.

XXXIII.

Scr. Romae R. u. c. 708.

GUERO ACILIO PROCONSUL SAL. Cn. Otacilio Nasone, equite Romano, utor familiarissime, ita prorsus, ut illius ordinis nullo sa- miliarius; nam et humanitate eius et probitate in consuetudine quotidiana magno opere delector. Nihil iam opus est exspectare te, quibus eum verbis tibi commendem, quo sic utar, ut scripsi. Habet is inprovincia tua negotia, quae procurant liberti, Hilarus, Antigonus, Demostratus, quos tibi negotiaque omnia Nasonis non secus commendo, ac si me essent. Gratissimum mihi feceris, si intellexero hanc commendationem magnum apud te pondus habuisse. Vale.

XXXIV.

Ser. Omiue R. u. c. 708.

GCERO ACILIO PROCONSUL SAL. Avitum mihi hospitium est cum Lysone, Lysonis filio, Lilybaetano, valdeque ab eo observor

467쪽

EPISΤOLARUM XII1. 32-36. 451 cognovique dignum et patre et avo, est enim nobilissima familia, quapropter commendo tibi maiorem in modum rem domumque eius magnoque opere abs te peto, cures, ut is antelligat meam commendationem maximo sibi apud te et aqiument et ornamento fuisse.

XXXV.

Scr. Romae R. u. c. 708.

CICERO ACILIO ROCONSUL SAL. C. Avianius Philoxenus antiquus est hospes meus et praeter hospitium valde etiam familiaris, quem Caesar meo beneficio in Novocomenses rettulit nomen autem Aviani secutus est, quod homine nullo plus est usus quam Flacco Avianio meo, quemadmodum te scire arbitror, familiarissimo quae ego omnia collegi, ut intelligeres non vulgarem esse coniniendationem hunc meam. et igitur abs te, ut omnibus rebus, quod sine molestia tua facere possis, ei commodes habeasque in numero tuorum perficiasque, ut intelligat has litteras meas magno sibi usui fuisse erit id mihi maiorem in modum

gratum.

XXXVI.

Scr. Romae R. u. e. 708.

ICERO ACILIO PROCONSUL SAL. Cum Demetrio ega mihi vetustum hospitium 1 ost, familiaritas autem tanta, quanta cum Siculo nullo. Ei Dolabella rogatu meo civitatem a Caesare impetravit, qua in re ego interfui itaque nunc

P. Cornelius vocatur quumque propter quosdam Sor-

468쪽

452 M. TULLI CICERONIS didos homines, qui Caesaria beneficia vendebant, tabulam, in qua nomina civitate donatorum incisa essent, revelli iussisset, eidem Dolabellas me audiento Caesar dixit nihil esse, quod de Mega Vereretur,

beneficium suum in eo manere. Hoc te scire volui, ut eum in civium Romanorum numero haberes, ceterisque in rebus tibi eum ita commendo, ut maiore studio neminem commendarim Gratissimum mihi feceris, si eum ita tractaris, ut intelligat meam commendationem magno sibi ornamento fuisse.

Scr. Romae R. u. c. 708.

VERO ACILIO PROCONSUL SAL. Hippiam, Philoxeni filium, Calactinum, hospitem

et necessarium meum, tibi commendo in maiorem modum eius bona, quemadmodum ad me delata res est, publice possidentur alieno nomine contra leges Calactinorum id si ita est, etiam sine mea commendatione ab aequitate tua res ipsa impetrare debet, ut ei subvenias quoquo modo autem e reS habet, et a te, ut honoris mei causa eum Xpedias tantumque ei commodes et in hac re et in ceteris, quantum tua fides dignitasque patietur id mihi vehementer gratum erit.

XXXVIII.

Scr. Romae R. u. c. 708.

CICERO ACILIO PROCONSUL SAL. L. Bruttius, eques Romanus, adolescens omnibus rebus ornatus, in meis familiarissimis est meque

469쪽

EPISTOLARUWXUL 36-40. 453 servat diligentissime, cuius cum patre magna mihi fuit amicitia iam indo a quaestura mea Siciliensi. Omnino nunc ipse Bruttius Romae mecum est; sed tamen domum eius et rem familiarem et procuratores tibi sic commendo, ut maiore studio commendare non possim Gratissimum mihi feceris, si curaris, ut intelligat Bruttius, id quod ei re-repi, hanc meam commendationem sibi magno adiumento fuisse.

XXXIX.

Ser. Romae a. u. c. 708.

CICERO ACILIO PROCONSUL SAL. Cum familia Titumia necessitudo mihi intercedit vetus, ex qua reliquus est L Rumius Rufus, qui mihi onini diligontia atque officio est tuendus; est igitur in tua potestato, ut ille in m satis sibi praesidii putet esse. Quapropter eum tibi commendo in maiorem modum et abs te peto, efficias, ut is commendationem hanc intelligat sibi magno adiumento fuisse erit id mihi vehementor gratum. XL.

Scr. Romis R. u. c. 6ss.

M. CICERO S. D. Q ANCHARIO Q. F. ROCOS. L. et C. Aurelios L. filios, quibus, et ipsis et Patre eorum, vir optimo, familiarissime utor, commendo tibi maiorem in modum, adolescentes Omnibus optimis artibus ornatos meos pernecessarios, tua amicitia dignissimos. Si ulla mea apud te commendatio valuit quod scio, multas plurimum VR-luisse , haec ut valeat, rogo. Quod si eos hono-

470쪽

4M . TULLI CICERONIS rifieo liboraliterque tractaris, et tibi gratissimos Oph, mosque adolescentes adiunxeris et mihi gratissimum

feceris.

cIcERO CULLEOLO SAL. Quas fecisti L. Luccei causa, scire te plane volo te homini gratissimo commodasse, et quiunipsi, quae fecisti, pergrata sunt, tum ompeius, quotiescumque me videt videt autem saepe , gratias tibi agit singulares addo etiam illud, quod tibi iucundissimum esse certo scio, me ipsum ex tua erga Lucceium benignitate maxima voluptate affici. Quod superest, quamquam mihi non est dubium, quin, quum antea nostra causa, nunc iam etiam tua constantiae gratia mansurus sis in eadem ista liberalitate, tamen abs te vehementer etiam stinue etiam peto, ut ea, quae initio ostendisti, dei ceps fecisti, ad ritum augeri ot cumulari per te velis id o Lucceio et o si valde gratum fore teque apud eos praeclare positurum confirmo et spondeo. De re publica deque his negotiis cogit tionibusque nostris perscripseram ad te diligenter paucis ante diebus easque litteras dederam pueris tuis. Vale.

XLII

Μ. CICERO S. D. L. CVLLEOLO PROCOS. L. Lucceius meus, homo omnium gratissimus, mirificas tibi apud me gratias egit, quum diceret omnia te cumulatissime et liberalissime procuratoribus suis pollicitum esse quum ratio tua tam ei gratis fuerit, quam gratam rem ipsam existimas

SEARCH

MENU NAVIGATION