Scripta quae manscrunt omnia

발행: 1855년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

ΕΡISTOLARUΜ ΙΙΙ. 41-43. 455 lare, quum, ut spero, quae pollicitus es, fecerialomnino ostenderunt Bullidenses sese Lucceio Ompeii arbitratu satisfacturos; sed vehementer pus est nobis et voluntatem et auctoritatem et imperium tuum accedere, quod ut facias, te etiam atque

etiam rogo. Illudque mihi gratissimum est, quod ita sciunt Luccei procuratores et ita Lucceius ipse ex litteris tuis, quas ad eum misisti, intellexit, hominis nullius apud to auctoritatem aut gratiam Valere plus quam meam id ut re experiatur, iterum et saepius te rogo.

XLIII.

Scr. Romae a. u. c. 6ss.

Μ. CICERO R. GALLIO. Etsi plurimis rebus spero fore ut perspiciam, quod tamen iampridem perspicio, me a te amari,itamen nunc ea causa tibi datur, in qua facile do-olarare possis tuam erga me benevolentiam L. Oppius . f. Philomeli negotiatur, homo mihi familiaris eum tibi unico commendo eoque magis, quod quum ipsum diligo, tum quod negotia procurat L. Egnati Rufi, quo ego uno equite Romano familiarissime utor et qui trum consuetudine quotidiana, tum officiis plurimis maximisquo mihi coniunctus

est Oppium igitur praesentem ut diligas, Egnatii et

sentis rem ut tueare, aeque a te peto, ac si mea negotia essent. Velim memoriae tuae causa dea litterarum aliquid, quae tibi in provincia reddantur, sed ita conscribas, ut tum, quum eas leges, facile recordari possis huius meae commendationis diligentiam hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.

472쪽

456 M. TULLI CICERONIS XLIV.

Scr. Romae a. u. c. 6ss eodem die, quo ep. 4

cICERO GALLIO SAL. Etsi x tuis et ex L. Oppii familiarissimi mei,

litteris cognovi te memorem commendationis este fuisse idque pro tua summa erga me benevolentia proque nostra necessitudine minime sum admiratus, tamen etiam atque etiam tibi L. Oppium praesentem et L. Egnatii mei familiarissimi, absentis negotia commendo. anta mihi cum eo necessitudo est familiaritasque, ut, si mea res esset, non magis laborarem; quapropter gratissimum mihi feceris, si curaris, ut is intelligat me a te tantum amari, quantum ipse existimo: hoc mihi gratius facere nihil potes, idque ut facias vehementer te rogo. XLV.

r. Romae 'R. u. c. 6ss.

cleERO APPULEIO PROQVAESTORI. L. Egnatio uno equite Romano vel familiari

sime utor. Eius Anchialum servum negotiaque, quas abs in Asia, tibi commendo non minore studio, quam si meam rem commendarem sic enim existimes velim, mihi cum eo non modo quotidi nam consuetudium summam intercedere, sod etiam officia magna et mutua nostra inter nos esse. Quamobrem etiam atque e iam a te peto, ut cures, ut intelligat s ad te satis diligenter seripsisse; nam de tua erga me voluntate non dubitabat id ut facias, te etiam atque etiam rogo. Vale. EP 44. Miso rogo M.)8 p. 45. De J fama. cras )

473쪽

XLVI

Ser. Roma R. u. c. 6ss.

CICERO MPULEIO SAL. L. Nostius Zoilus est coheres meus, heres autem Patroni sui ea re utrumque scripsi, ut et mihi cum Illo causam amicitiae scires esse et hominem probum existimares, qui patroni iudicio ornatus esseti Eum tibi igitur sic commendo, ut linum e nostris domo valde mihi gratum erit, si curaris, ut intelligat hanc commendationem sibi apud te magno a iumento fuisse.

VII.

Scr. R. u. c. 703.

cMERO SILIO M. Quid ego tibi commendem sum, quem tu ipsct diligis sed tamen, ut scires eum a me non diligi solum, Verum etiam amari, ob eam rem tibi haec scribo: Omnium tuorum officiorum, quae et mulis et magna sunt, mihi gratissimum fuerit, si Misactaris Egnatium, ut sentia et se a me et me te amari; hoc te vehementer etiam atque etiam rogo. Illa nostra scilicet ceciderunt: utamur igitur Vulgari consolatione hquid, si hoc melius' Sed haec coram tu ac, quod facis, ut me ames equis

amari a me scias.

XLVIII

Scr. anno incerto post 0M

M. CICERO C. SEX'ILIO RUFO QUAESTORI SAL. D. Omnes tibi commendo Cyprios, sed magis Phios, quibus tu quaecumque commodaris, erunt

474쪽

458 M. TULLI CICERONIS mihi gratissima, eoque facio libentius, ut os tibi

eommendem, quod et tuas laudi, cuius ego fautor sum, conducere arbitror, quum primus in eam insulam quaestor Veneris, ea te instituere, quae sequantur alii, quod, ut spero, facilius consequere, si et . Lentidi, necessarii tui, legem et ea, quae me constituta sunt, sequi volueris, quam rem tibi confido magnae laudi fore.

Scr. anno incerto.

CICERO CURIO PROCO8 Q. Pompeius Sex. f. multis et veteribus causis necessitudinis mihi coniunctus est is, quum antea meis commendationibus is rem et gratiam et auctoritatem suam tueri consuerit, nunc profecto, te provinciam obtinente, meis litteris assequi debet, ut nemini se intelligat commendatiorem umquam fuisse. Quamobrem a te maiorem in modum peto, ut, quum Omne meos aeque ac tuos observare pro necessitudine nostra debeas, hunc in primis ita in tuam fidem recipias, ut ipse intelligat nullam rem sibi maiori usui aut ornamento quam meam commendationem esse potuisse. Vale.

L. Ser. Romae ineunte mense Ianuario a. u. e. 10.

CICERO S. D. ACILIO. Sumpsi hoc mihi pro tua in me observantia, quam penitus perspexi, quamdiu Brundisii fuimus, ut ad se familiariter et quasi pro me iure scribe-

475쪽

ΕH8rOLARUΜ XIII. 48-52. 459 rem, si quae res esset, de qua valde laborarem. Μ'. Curius, qui atris negotiatur, ita mihi familiaris est, ut nihil possit esse coniunctius multa illius in me officia, multa in illum mea, quodque

maximum est, summus inter nos amor et mutuus.

Quae quum ita sint, si ullam in amicitia mea spem habes, si ea, quae in me officia et studia Brundisii contulisti, vis mihi etiam gratiora efficere - quamquam sunt gratissima, si me a tuis omnibus amari vides, hoc mihi da atque largire, ut ' Curium sarium et tectum, ut aiunt, ab omnique incommodo detrimento, molestia sincerum integrumque conserves. Et ipse spondeo et omnes hoc tibi tui pro me recipient, ex mea amicitia et ex tuo in me officio maximum te fructum summamque Voluptatem esse capturum Vale. D.

Ser. Iano incerto.

M. CICERO P. CAESIO S. D. Ρ. essienum, equitem Romanum omnibus rebus omatum meumque perfamiliarem, tibi commendo e commendatione, quae potest esse diligentissima: peto a te et pro nostra et pro patem amicitia, ut eum in tuam fidem recipias eiusque rem famamque tueare virum bonum tuaque amicitia dignum tibi adiunxeris mihique gratissimum feceris. LII.

Scr. anno incerto.

cICERO REGI SAL. A. Licinius Aristoteles elisensis antiquissimus

est hospes meus et praeterea coniunctus magno usu

476쪽

460 . TULLI CICERONIS familiaritatis haec quum ita sint, non dubito, quin

tibi satis commendatus sit; etenim ex multis cognosco meam commendationem plurimum apud te alere. Hunc ego a Caesare liberavi frequens enim fuerat nobiscum, atque etiam diutius in causa est quam nos commoratus, quo melius te de eo existimaturum arbitror fac igitur, mi Rex, ut intelligat has sibi litteras plurimum profuiSSe.

Scr. in Cilicia a. u. e. 703.

cIcERO THERMO PROPR. M. a L. Genucilio Curvo iampridem utor familiari sime, optimo viro et homine gratissimo Eum tibi penitus commendo atque trado primum, ut omnibus in rebus ei commodes, quoad fides tua dignitasque patietur patietur autem in omnibus, nihil enim abs te umquam, quod sit alienum tuis aut etiam suis moribus, postulabit praecipue autem tibi commendo negotia eius, quae sunt in Hellesponto, primum, ut obtineat id iuris in agris, quod ei artana civitas decrevit et dedit et quod semper obtinuit sine ulla controversia, deinde, si quid habebit cum aliquo Hellesponti controversiae, ut in illam διοίκησιν reiicias. Sed non mihi videor, quum tibi totum hominem diligentissime commendarim, singulas ad te eius causas perscribere debere Summa illa est quidquid officii, beneficii, honoris in Genucilium contuleris, id te existimabo in me ipsum atque in rem meam contulisse.

LIV.

Scr. Laodiceae mense arti R. u. c. 704.

CICERO THEO PROPR. M. Quin multa mihi grata sunt, quae tu adductus me commendatione fecisti, tum in primis. quod

477쪽

ΕPISTOLARUΜ ΙΙΙ. 52-55. 461Μ. Marcilium, amici atque interpretis mei filium, liberalissime tractavisti; venit enim Laodiceam et tibi apud me mihique propter te gratias maximas egit. Quare, quod reliquum est, a te peto, quoniam apud gratos homines beneficium ponis, ut eo libentius iis commodes operamque des, quoad fides tua patietur, ut socrus adolescentis rea ne fiat. Ego quum antea studiose commendabam Marcilium, tum multo nunc studiosius, quod in longa paritione singularem et prope incredibilem patris, cilii fidem, abstinentiam modestiamque cognoVi. LV.

Sor in Cilicia exeunte mense Decembri R. u. c. 703.

CICERO THERMO PROPR. SAL. Etsi mihi videor intellexisse, quum tecum Ephesi 1 de re M. Anneii legati mei, locutus sum, te ipsius

causa Vehementer omnia velle, tamen et M. Anneium tanti facio, ut mihi nihil putem praetermittendum, quod illius intersit, et me a to tanti fieri puto, ut non dubitem, quin ad tuam voluntatem magnus tumulum accedat commendationis meae; nam, quum iam diu diligerem . Anneium deque eo sic existimarem, ut res declarat, qui ultro ei detulerim legationem, quum multis petentibus denegassem, tum Vero, posteaquam mecum in bello atque in re militari fuit, tantam in eo Virtutem, prudentiam, fidem tantamque erga me benevolentiam cognovi, ut hominem neminem pluris faciam. Eum cum Sardianis habere controversiam scis causam tibi exposuimus Ephesi, quam tu tamen coram facilius meliusque cognosces. me reliquo mihi me 2.

herculo dii dubium fuit, quid ad te potissimum

scriberem; ius enim quemadmodum dicas, clarum

478쪽

462 . TULLI CICERONIS

et magna cum tua laude notum est, nobis autem in hac causa nihil aliud opus est nisi ocius instituto tuo dicere; sed tamen, quum me non fugiat, quanta sit in praetore auctoritas, praesertim ista integritate, gravitate, clementia, qua te esse inter omnes constat, peto abs te pro nostra coniunctissima necessitudine plurimisque officiis paribus ac mutuis, ut voluntate, auctoritate, studio tuo perficias, ut Μ. Anneius intelligat te si sibi amicum esse, quod non dubitat saepe enim mecum locutus est , et multo amiciorem his meis litteris esse factum. In tuo toto imperi atque provincia nihil est, quod mihi gratius facere possis; nam, apud ipsum, gratissimum hominem atque optimum Virum, quam bene positurus sis studium tuum atque officium, dubitare te non existimo.

LVI.

r. in Cilicia a. u. c. 703.

CICERO THERMO PROPR. SALCluvius uteolanus valde me observat Valdeque os mihi familiaris is ita sibi persuadet, quod in tua provincia negotii habeat, nisi te provinciam obtinente meis commendationibus confecerit, id se in perditis et desperatis habiturum nunc, quoniam mihi ab amico officiosissimo tantum oneris imponitur, eg quoque tibi imponam pro tuis in me summis officiis, ita tamen, ut tibi nolim molestus esse. Μυλασεῖς et υλαβανδεῖς pecuniam Cluvio

debint dixerat mihi Euthydemus, quum Ephesi

essem, se curaturum, ut ecdici Mylasii Romam mitterentur id actum non est legatos audio missos

AP 65, 2 postis; nam, apud ipsum, r. . . virum, g. W.). s. nam a. i. r. . . virum, g. . p. 56, 1. --

479쪽

EPISTOLAR XIII. 55-57. 463 esse, sed malo ecdicos, ut aliquid confici possit; quare peto a te, ut et eos et λαβανδεω iubeas ecdicos Romam mittere. raeterea hilocles la abandensis mοθήκας Cluvi dedit eae commissae sunt Velim cures, ut aut de hypothecis decedat easque procuratoribus Cluvii tradat aut pecuniam solvat. raeterea Heracleotae et Bargylietae, qui item debent, aut pecuniam solvant aut huctibus suis satisfaciant. Caunii praeterea debent, sed aiunt 3 se depositam pecuniam habuisse id velim cognoscas et, si intellexeris eos neque ex edicto neque ex decreto depositam habuisse, des operam, ut usurae Cluvio instituto tuo conserventur. His de rebus eo magis laboro, quod agitur res Cn. Pompeii etiam, nostri necessarii, et quod is magis etiam mihi laborare videtur quam ipse Cluvius, cui satisfactum esse a nobis valde volo. His de rebus te vehementer etiam atque etiam rogo.

LVII.

Ser. Laodiceae mense Martio a. u. c. 794.

cICERO THEMO PROPR. M. Quo magis quotidie ex litteris nuntiisque et Ilum magnum esse in Syria cognosco e Vehementius a te pro nostra necessitudine contendo, ut mihi Μ. Anneium legatum primo quoque tempore remittas; nam eius opera, consilio, scientia rei militaris vel maxime intelligo me et rem publicam adiuvari posse. Quod nisi tanta res eius ageretur, nec ipse adduci potuisset, ut a me discederet, neque ego, ut eum a me dimitterem. Ego in Ciliciam proficisci cogito circiter . ai. ante eam diem .

480쪽

464 Μ. TULLI CICERONISI Anneius ad me redeat oportet. Illud, quod tecum et coram et per litteras diligentissime egi, id et

nunc etiam atque etiam rogo, curae tibi sit, ut Suum negotium, quod habet cum populo Sardiano, pro causae Veritate et pro sua dignitate conficiat. Intellexi ex tua oratione, quum tecum Ephesi loeutus sum, te ipsius . Annei causa omnia velle; sed tamen sic velim existimes, te mihi nihil gratius facere posse quam si intellexero per te illum auum negotium ex sententia confecisse, idque quam Primum ut Scias te etiam atque etiam rogo.

XVIII.

Scr. in provincia mense Februaris R. u. c. 704.

M. CICERO C. TITIO L. F. RUFO R. URB. SAL. L. Custidius est tribulis et municeps et famidiaris meus is causam habet, quam causam ad te deseret. Commendo tibi hominem, sicut tua fides et meus pudor postulat, tantum, ut faciles ad te aditus habeat, quae aequa postulabit, ut libente te impetret sentiatque meam sibi amicitiam, etiam quum longissime absim, prodesse, in primis apud te. ux

r. Laodiceae mense Februario eodem die, quo M

Μ. CICERO . CURTIO EDUCAEANO R. SAL. Μ. Fadium unico diligo summaque mihi cum eo eonsuetudo et lamiliaritas est pervetus. In eius eontroversiis quid decernas, a te non peto, Servabis, ut tua fides et dignitas postulat, edictum et institutum tuum , sed, ut quam facillimos ad te

SEARCH

MENU NAVIGATION