Scripta quae manscrunt omnia

발행: 1855년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Sor. Athenis ineunte mense Quinctili R. u. o. M.

Μ. CICERO S. D. C. ΜΕΜΜΙ0.

Etsi non satis mihi constiterat, cum aliquans 1 animi mei molestia an potius libenter te inenis Visurus essem, quod iniuria, quam accepisti, dolore me afficeret, sapientia tua, qua fers iniuriam, laetitia, tamen vidisse te mallem; nam, quod est molestiae, non sane multo levius est, quum te non video, quod esse potuit voluptatis, certe, si vidissem te, plus fuisset. Itaque non dubitabo dare operam, ut te videam, quum id satis commode facere potero interea, quod per litteras et agi tecum equi arbitror, confici potest, agam. Ac te illud primum rogabo, ne quid invitus mea causa facias, sed id, quod mea intelliges multum, tua nullam in partem interesse, ita mihi des, si tibi, ut id libenter facias, ante persuaseris. Cum atrone Epicurio mihi omnia sunt, nisi quod in philosophia vehementer ab eo dissentio; sed et initio Romae, quum te quoque et tuos omnes observabat, me coluit in primis et nuper, quum ea, quae voluit, de suis

432쪽

416 M. TULLI CICERONIS commodis et praemiis consecutus est, me habuit suorum defensorum et amicorum fere principem etiam a Phaedro, qui nobis, quum pueri essemus, antequam Philonem cognovimus, valde ut philosophus, postea tamen ut vir bonus et suavis et officiosus probabatur, traditus mihi commendatusque est is igitur atro quum ad me Romam litteras misisset, ut te sibi placarem peteremque, ut nescio

quid illud Epicuri parietinarum sibi concederes, nihil scripsi ad te ob eam rem, quod aedificationis

tuae consilium commendatione mea nolebam impediri idem, ut veni Athenas, quum, idem ad te scriberem, rogasset, ob eam causam impetravit, quod is abiecisse illam aedificationem constabat inter om nes amicos tuos. Quod si ita est et si iam tua plane nihil interest, velim, si qua offensiuncula facta est animi tui perversitate aliquorum, novi enim gentem illam , de te ad lenitatem vel propter summam tuam humanitatem vel etiam honoris mei causa. Equidem, si quid ipse sentiam, quaeris, nec cur ille tanto opere contendat video nec cur tu repugnes, nisi tamen multo minus tibi concedi potest quam illi laborare sine causa quamquam atronis et orationem et causam tibi cognitam esse certo scio honorem, officium, testamentorum ius, Epicuri auctoritatem, haedri obtestationem, sedem, domicilium, vestigia summorum hominum sibi tuenda esse dicit Totam hominis Viam rationemque, quam sequitur in philosophia, dorideamus licet, si hanc eius contentionem Volumus reprehendere; sed mehercules, quoniam illi ceterisque, quos illa delectant, non valde inimici Sumus, nescio an ignoscendum sit huic, si tanto

Ep. 1, 3. Patro quum W. . ., cum . errore Fp. r. propagato). 4 viam rationemque M. . vitam r.

433쪽

ΕPISTOLARUM XIII. I. 2. 417 opere laborat in quo etiamsi peccat, magis ineptiis quam improbitate peccat. Sed ne plura dicen fidum enim aliquando est , omponium Atticum Sic amo, ut alterum fratrem nihil est illo mihi nec carius nec iucundius is, non quo sit existis est enim omni liberali doctrina politissimus,so valdo diligit patronem, valde haedrum amavit sic a me hoc contendit, homo minime ambitiosus, minime in rogando molestus, ut nihil umquam magis nec dubitat, quin ego a te nutu hoc consequi possem, etiamsi aedificaturus esses; nunc vero, si audierit te aedificationem deposuisse neque tamen me a te impetrasse, non te in me illiberalem, sed me in se negligentem putabit. Quamobrem peto a te, ut scribas ad tuos posse tua voluntate decretum illud Areopagitarum, quem πομνημα 'σμον illi vocant, tolli. Sed redeo ad prima prius velim tibi persuadeas, ut hoc mea causa libenter facias, quam ut facias sic tamen habeto, si feceris, quod rogo, fore mihi gratissimum Vale. II.

CICERO ΜΕΜΜIO SAL. C. Avianio Evandro, qui habitat in tuo sacrario, et ipso multum utor et pauono eius . Aemilio familiarissime peto igitur a te in maiorem modum, quod sine tua molestia fiat, ut si de habitatione commodes; nam propter opera instituta multa multorum subitum est ei demigrare K. Quinctilibus. Impedior verecundia, ne te pluribus verbis rogem neque tamen dubito, quin, si tua nihil aut

Ciceronia epist. 1. 27

434쪽

418 . TULLII CICERONIS

non multum intersit, eo sis ammo, quo ego essem, si quid tu me rogares mihi certe gratissimum feceris.

CICERO MEMMIO SAL. A. Fufium, unum ex meis intimis, obasoantissimum studiosissimumque nostri, eruditum hominem et summa humanitate tuaque amicitia dignissimum, velim ita tractes, ut mihi coram reemati tam gratum mihi id erit, quam quod gratissimum ipsum praeterea summo officio et summa observantia tibi in perpetuum devinxeris.1V.

Scr. Romae mense Octobri a. u. c. 70s.

M. CICERO S. D. Q. VALERIO Q. F. ORCA LEGATO PROPR. Cum municipibus Volaterranis mihi summa necessitudo est; magno enim meo beneficio affecti eumulatissime mihi gratiam rettulerunt; nam nec in honoribus meis nee in laboribus umquam defuerunt: cum quibus si mihi nulla insa intercederet, tamen, quod te vehementissime diligo quod- quo me a te plurimi fieri sentio, et monerem to et hortarer, ut eorum fortunis consuleres, praesertim quum prope Praecipuam causam haberent ad ius obtinendum primum quod Sullani temporis acerbitato deorum immortalium benignitate subterfugerunt, deinde quod summo studio populi Romani a me in consulatu meo defensi sunt quum enim inbuni plebi legem iniquissimam de eorum agris pro-

435쪽

EPIS LAR ΙΙΙ. 3. 4. 419 mulgavissent, facile senatui populoque Romano persu i ut eos cives, quibus fortuna pepercisset, sal-Vos esse vellent. Hanc actionem meam C. Caesar primo suo consulatu lege agraria comprobarit agrumque Volaterranum et oppidum omni periculo in perpetuum liberavit, ut mihi dubium non sit, quin is, qui novas necessitudines adiungat, vetera sua beneficia conservari velit. Quamobrem est tuae prudentiae aut sequi eius auctoritatem, cuius sectam atque imperium summa cum tua dignitate secutus es, aut certe illi integram omnem causam resemare; illud vero dubitare non debes, quin tam grave, tam firmum, tam honestum municipium tibi tuo summo benefici in perpetuum obligari velis. Sed haec, DR Supra scripta sunt, eo spectant, ut et horteret suadeam reliqua sunt, quae pertinent ad rogandum, ut non solum tua causa tibi consilium me dare putes, sed etiam, quod mihi opus sit, me a te petere et rogare. Gratissimum igitur mihi feceris, a Volaterranos omnibus rebus integros incolumesque esse volueris eorum ego domicilia, sedes, . rem, fortunas, quae et a dis immortalibus et a praestantissimis in nostra re publica civibus summo senatus populique Romani studio conservatae sunt, tuae fidei, iustitias bonitatiquo commendo. Si pro meis pristinis opibus facultatem mihi res hoc tempore daret, ut ita defendere possem Volaterranos, quemadmodum consuevi tueri meos, nullum officium, nullum denique certamen, in quo illis prodesse possem, Praetermitterem; sed, quoniam apud te nihilominus hoc tempore valere me confido, quam VR-luerim semper apud bonos omnes, pro nostra Summis necessitudine parique inter nos et mutua benevolentia abs te peto, ut ita de Volaterranis mereare,

436쪽

420 . TULLI CICERONIS ut existiment eum quasi divino consilio isti negotio

praepositum esse, apud quem unum nos, eorum perpetui defensores, plurimum Valere Possemus.

V. Scr. Romae mens Octobri R. u. c. 709.

M. CICERO S. D. Q. VALERIO LEG. mo. Non moleste fero eam necessitudinem, qu- mihi tecum est, notam esse quam plurimis, neque tamen ob eam causam, quod tu optime existimare potes, te impedio, quo minus susceptum

negotium pro tua fide et diligentia in voluntate Caesaris, qui tibi rem magnam difficilemque commisit, gerere possis; nam, quum multi a me petant multa, quod de tua erga me voluntate non dubitent, non committo, ut ambitione mea conturbem offi- cium tuum C. Curtio ab ineunte aetate familiarissime sum usus eius et Sullani temporis iniustissima calamitate dolui et, quum iis, qui similem

iniuriam acceperant, amissis omnibus fortunis reditus tamen in patriam voluntate omnium concedi

Videretur, adiutor incolumitatis fui is habet in Volaterrano possessionem, quum in eam tamquam naufragio reliquias contulisset hoc autem tempore eum Caesar in senatum logit, quem ordinem ille ista possessione amissa tueri vix potest gravissimum autem est, quum superior factus sit ordine, inferiorem esse fortuna, minimeque convenit ex eo agro, qui Caesaris iussu dividatur, eum moveri, qui Caesaris beneficio senator sit. Sed mihi minus libo multatas aequitat rei scribere, ne causa Otius apud te valuisse videar quam gratia quamobrem te in maiorem modum rogo, ut C. Curtii rem meam putes esse quidquid mea causa faceres, ut, Ap M. G RO W.ὶ CICERO M. vulgo

437쪽

EPISTOLARUΜ XIII. 5. a. 421id C. Curtii causa quum feceris, existimes, quod ille per me habuerit, id me habere abs te. Hoc te vehementer etiam atque etiam rogo. v I R.

Scr. Romae a. u. c. 698 post m. Sept ).

Μ. CICERO Q. VALERIO Q. F. ORCAE PROCOS.

S. V. b. e. e. V. Credo te memoria tenere me et 1 coram Ρ. Cuspio tecum locutum esse, quum te pro 'sequerer paludatum, et item postea pluribus verbis tecum egisse, ut, quoscumque tibi eius necessarios commendarem, haberes eos in numero meorum necessariorum id tu pro tua summa erga me benevolentia perpetuaque observantia mihi liberalissime atque humanissime recepisti. Cuspius, homo in omnes suos officiosissimus, mirifice quosdam homines ex ista provincia tuetur et diligit propterea, quod fuit in Africa bis, quum maximis societatis negotiis praeesset itaque hoc eius officium, quod adhibetur erga illos, ego mea facultate et gratia soleo, quantum possum, adiuvare quare uspianorum omnium commendationis causam hac tibi epistola xponendam putari, reliquis epistolis tantum faciam ut notam apponam eam, quae mihi tecum convenit, o simul significem do numero esse Cuspi amicorum; sed hanc commendationem, quam his litteris consignare Volui scito esse omnium rarissimam: nam . Cuspius singulari studio contendit a me, ut tibi quam diligentissime L. Iulium commendarem. Eius ego studio vix videor mihi satisfacere posse, si utar verbis iis, quibus, quum diligentissime quid agimus, uti solemus nova quaedam postulatet putat me eius generis artificium quoddam tenere:

438쪽

422 . TULLI CICERONIS

si ego pollicitus sum me ex intima nostra arte deprompturum mirificum genus commendationis. Mquoniam assequi non possum, tu ro velim efficias, ut illo genere mearum litterarum incredibili quid- 4 dam profectum arbitretur id facies, si omne genua liberalitatis, quod et ab humanitate et a potestate tua proficisci poterit, non modo re, sed etiam e bis, vultu denique exprompseris; quae quantum inprovincia valeant, Vellem expertus esse, sed tamen suspicor. Ipsum hominem, quem tibi commendo, perdignum esse tua amicitia, non solum, quia mihi Cuspius dicit, credo, tametsi id satis esse de bat , sed quia novi eius iudicium in hominibus et amicis deligondis. Harum litterarum vis quanta fuerit, propediem iudicabo tibique, ut confido, gratias agam ego, quae te Velle quaeque ad te peditinere arbitrabor, omnia studiose diligenterque e rabo. Valeas.

M. CICERO Q. VALERIO Q. F. OR AE PROCOS. P. Cornelius, qui tibi litteras has dedit, est

mihi ai Cuspio commendatus, cuius causis quanto opere cuperem deberemque, profecto ex me faciis cognosti. Vehementer te rogo, ut cures, ut ex hac commendatione mihi Cuspius quam maximas quam primum quam saepissime gratias agat Vale.

439쪽

Sor Romae mense Octobri a. u. o. 70s.

cICERO CLUVIO SAL. Quum in Galliam In Meiscens pro nostra neces igitudine proque tua summa in me observantia ad me domum venisses, locutus sum tecum de agro

vectigali municipii Atellani, qui esset in Gallis,

quantoque opere eius municipii causa laborarem, tibi ostendi post tuam autem profectionem quum et maxima res municipii honostissimi mihique coniunctissimi et summetu meum officium ageretur, pro tuo animo in me singulari existimavi me oportere ad te accuratius acribere, etsi non sum nescius, et quae temporum ratio si quae tua potestas sit, tibique negotium datum esse a C. Caesoe, non iudicium, praeclare intelligo quare a te tantum peto, quantum et te sacere posso et libenter mea causa facturum esse iurbitror. Et primum velim existimes, quod res est, municipii forinnas omnes in isto vectigali consistere, his autem temporibus hoc municipium, maximis oneribus pressum, sum mi affectum ess difficultatibus. Hoc etsi commune ridetur esse cum multis, tamen mihi redo singulares huic municipio calamitates aecidisse, quas

idcirco non commemoro, ne de miseriis meorum necessariorum conquerens homines, quos nolo, Vim

dear offendere. Itaque, nisi magnam spem haberem C. Caesari nos causam municipii probaturos, non erat causa, cur a te hoc tempore aliquid contenderem; sed, quia confido mihique persuasi illum et dignitatis municipii et aequitatis et etiam volum fatis erga se habiturum esse rationem, ideo a te

440쪽

424 Μ. TULLI CICERONIS non dubitavi contendere, ut hanc causam illi inte gram conservares quod etsi nihilo minus a is poterem, si nihil audivissem te tale fecisse, tamen maiorem spem impetrandi nactus sum, posteaquam mihi dictum si hoc idem a te Regienses impetr visse, qui etsi te aliqua necessitudine attingunt,

men tuus amor in me sperare me cogit te, quod tuis necessariis tribueris, idem esse tributurum meis, praesertim quum ego pro his unis petam, habeam autem, qui simili causa laborent, complures necessarios. Hoc me non sine causa facere neque aliqua levi ambitione commotum a te contendere etsi te existimare arbitror, tamen mihi affirmanti credas velim, me huic municipio debere plurimum, nullum umquam fuisse tempus neque honorum nec laborum meorum, in quo non huius municipii studium in me institerit singulare. Quapropter a te etiam atque etiam pro nostra summa coniunctione proque tua in me perpetua et maxima benevolentia maiorem in modum peto atque contendo, ut, quum so

innas agi eius municipii intelligas, quod sit mihi

necessitudine officiis, benevolentia containctissimum, id mihi dos, quod erit huiusmodi, ut, si a Caesare, quod speramus, impetrarimus, tuo beneficio nos id

consecutos esse iudicemus, sin minus, pro eo tamen id habeamus, quoniam a te data sit opera, ut impetraremus. Hoc quum mihi gratissimum feceris, tum viros optimos homines honestissimos eosdemque gratissimo et tua necessitudine digni simos summo beneficio in perpetuum tibi tuisque

SEARCH

MENU NAVIGATION