Scripta quae manscrunt omnia

발행: 1855년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

scri Romae menae Octobri a. u. c. 709.

Μ. CICERO . UΤILIO SAL. Quum et mihi conscius essem, quanti te sace irem, et tuam erga me benevolentiam expertus essem, non dubitavi a te petere, quod mihi petendum esset. . Sestium quanti faciam, ipse optime scio, quanti autem facere debeam, et tu et omnes homine schini is quum ex aliis te mei studiosissimum esse cognosset, petivit a me, ut ad te quam accuratissime scriberem de re C. Albini senatoris, cuius ex filia natus est L. Sestius, optimus adolescens, filius . Sestit. Hoc idcirco scripsi, ut intelligere non solum me pro . Sestio laborare debere, sed Sestium etiam pro Albinio. Res autem est haec a M. Laberio C. Albinius prasdia in aesti- mistionem accepit, quae praedia Laberius emerat a Caesare do bonis lotianis. Ea si dicam non esses re publica dividi, docere te videar, non rogare; sed tamen, quum Caesar Sullanas venditiones et assignationes ratas esse velit, quo firmiores existimentur suae, si ea praedia dividentur, quas ipse Caesar vendidit, quae tandem in eius venditionibus esse poterit auctoritas Sed hoc quale sit, tu pro tua prudentia considerabis. Ego te plane rogo at sque ita, ut maiore studio, iustiore de causa, magis ex animo rogare nihil possim, ut Albini parcas, praedia Laberiana ne attingas. agna me affeceris non modo laetitia, sed etiam quodammodo gloria sit. Sestius homini maxime necessario satisfecerit per me, ut ego illi uni plurimum debeo; quod ut facias, te vehementer etiam atque etiam rogo maius mihi dare beneficium nullum potes:

id mihi intelliges esse grati88imum oo le

442쪽

426 M. TULLI CIUERONIS IX.

Scr. anno incerto.

cIγRO CRASSIPEDI SAL. Quamquam tibi praesens commendavi, ut potui diligentissimo, socios Bithyniae teque quum mea commendatione, tuin etiam tua sponto intellexi cupere ei societati quibuscumque rebus posse commodare, tamen, quum ii, quorum res gitur m msu intereas arbitrarentur me etiam per litteras deelarare tibi, qua essem erga ipsos Voluntate, non dubitavi has ad te scribere. Volo enim to existi-mMe me, quum universo ordini publicanorum aem- per libentissime tribuerim plurimum idque magnis eius ordinis erga me meritia facere debuerim, tum in primis amicum esse huic Bithynicas societati, quae societas ordinia ipso hominum genere pars eat maxima crinatis, constat enim x ceteris societatibus, et casu permulti sunt in ea societate alas mihi familiares, in primisque is, cuius praecipuum officium agitur hoc tempore, P. Rupilius . f. Men. qui est magister in ea societate. Quae quum ita sint, in maiorem modum a te et Cn. Mium, qui est, in operis eius societatis, Omnibus tuis officiis atque omni liberalitato tueare curesque, ut eius operae, quod tibi facito factu est, quam gratissimae sint sociis, remque et utilitatem sociorum, uuius rei quantam potestatem quaestor habeat, non sum ignarus, per te quam maxime defensam et auctam velis. Id quum mihi gratissimum feceris, tum illud tibi expertus promitto et spondso, te socios Bithynias, si iis ommodaris, memores esse et gratos cogniturum. Ep. 9, 2 triauerim plurimum idque Κἀysso.

443쪽

CICERO BRUTO SAL. Quum ad te tuus quaestor, M. Varro, proficisce 1 Tetur, commendisione egere eum non putabam satis enim commendatum tibi eum Astrabar ab ipso more maiorum, qui, ut te non fugit, hanc quaea me coniunctionem liberorum necessitudini proximam voluit esse; sed, quum sibi ita persuasisset ipse, meas de se accurate scriptas litteras maximum apud te pondus habituras, a meque contenderet, ut quam diligentissimo scriberem, malui facere, quod meus lanuliaris tanti sua inferosse arbitraretur. Ut igitur debor me facere hoc intelligas, quum primum Μ Τerentius in forum venit, ad amicitiam se meam contulit deinde, ut se corroboravit, duae causae accesserunt, quae meam in illum benevolontiam augerent: una, quod Versabatur in hoc studio nostro, quo etiam in maxime delectamur, et cum ingenio, ut nosti, nec sine industria deinde, quod maturo se contulit in societatos publicanorum, quod quidem nollem - maximis enim damnis affectus est , sed tamen musa communis ordinis misi commemdatissimi fecit amicitiam nostram firmiorem deinde Versatus in utrisque subselliis optima et fido et fama iam ante hanc commutationem rei publicae petitioni ses dedit honoremque honestissimum existimavit fructum laboris sui his autom temporibus a me Brundisio cum litteris e mandatis profectus

ad Caesarem est, qua in re et amorem eius in suscipiendo negotio perspexi et in conficiendo ac renuntiando fidem. Videor mihi, quum seprernum de probitate eius et moribus dicturus fuissem, si Prius causam, cur eum tanto opere diligerem, tibi evosuissem, in ipsa causa exponenda sati etiam

444쪽

428 M. TULLI CICERONIS de probitate dis isse sed tamen separatim promitto in meque recipio fore eum tibi et voluptati s usui: nam et modestum hominem cognosces et pudentem et a cupiditate omni remotissimum, praeterea magni laboris summaeque industriae. Neque ego haec polliceri debeo, quae tibi ipsi, quum bene cognoris, iudicanda sunt; sed tamen in omnibus novis coniunctionibus interest, qualis primus aditus sit et qua commendatione quasi amicitiae fores aperiantur: quod ego his litteris efficere volui etsi id ipsa per se necessitudo quaesturae effecisse debet; sed tamen nihilo infirmius illud hoc addito. Cura igitur, si me tanti facis, quanti et Varro existimat stipse sentio, ut quam primum intelligam hanc meam commendationem tantum illi utilitatis attulisse, qua tum et ipse sperarit nec ego dubitarim. XI.

Ser. Romae a. m. c. 708.

CICERO BRUΤO SAL. Quia semper animadverti studiose te operam dare, ut, quid meorum tibi esset ignotum, propterea non dubito, quin scias, non solum cuius municipii sim, sed etiam quam diligenter soleam meos municipes Arpinates tueri quorum quidem omnia commoda omnesque facultates, quibus et sacra conficere et sarta tecta aedium sacrarum locorumque communium tueri possint, consistunt in iis vectigalibus, quae habent in provincia Gallia; ad ea visenda pecuniasque, quae a colonis debemtur, exigenda totamque rem et cognoscendam et administiandam legatos equites Romanos misimus, Q. Fufidium Q. f., M. Faucium M. f., .mamercum

445쪽

ΕΡΙSΤOLARUM UI 10-12 429 Q. f. et a te in maiorem modum pro nostra necessitudine, ut tibi ea res curae sit operamque des, ut per te quam commodissime negotium municipii administretur quam primumque conficiatur, ipsosque, quorum nomina scripsi, ut quam honorificentissime pro tua natura et quam liboralissime tractos Bonos viros ad tuam necessitudinem ad siunxeris municipiumquo gratissimum benincio tuo devinxeris, mihi vero etiam gratius feceris, quod quum semper tueri municipes meos consuevi, tum hic annus praecipue ad meam curam officiumque pertinet: nam constituendi municipii causa hoc anno

aedilem filium meum fieri volui et fratris filium et

Μ. Caesium, hominem mihi maxime necessarium is enim magistratus in nostro municipio nec alius ullus creari solet ; quos cohonestaris in primisque me, si res publica municipii tuo studio, diligentia bene administrata erit: quod ut facias, te

vehementer etiam atque etiam rogo.

XII.

CICERO BRUTO SAL. Alia epistola comminiter commondavi tibi lega itos Arpinatium ut potui diligontissime, hac separatim Q. Fufidium, quocum mihi omnes necessitudines sunt, diligentius commendo, non ut aliquid de illa commendatione deminuam, sed ut ad hanc addam nam et privignus est, Caesii, mei maxime et familiaris et nocessarii, et fuit in Cilicia mecum tribunus militum, quo in munere ita se tractavit, ut accepisse ab eo beneficium videre

Ep. 11 3. studio diuissentiaque bene W.38 p. 12, 1. ut ad hanc addam M.). Mi hane a M.)' An ut ad suam

446쪽

430 M. TULLII CICERONIS

2 non dedisse est praeterea, quod apud te valet plurimum is nostris studiis non abhorrens. Quare velim eum quam liberalissime complectare operamque des, ut in ea legatione, quam suscepit contra suum commodum secutus auctoritatem meam, quam maxime eius excellat industria vult enim, id quod optimo cuique natura tributum est, quam maximam laudem quum a nobis, qui eum impulimus, tum a municipio consequi, quod ei continget, si hac mea commendatione tuum erga se studium erit con

secutus.

Scr. RomRe R. u. c. 708.

CICERO BRUTO SAL. L. Castronius aetas, longe princeps municipii Lucensis, est honestus, gravis, plenus officii, bonus plane vir et quum virtutibus, tum etiam fortuna, si quid hoc ad rem pertinet, Ornatus meus autem est familiarissimus, sic prorsus, ut nostri ordinis observet neminem diligentius quare ut et meum amicum et tua dignum amicitia tibi commendo cui quibuscumque rebus commodaveris, tibi profecto iucundum, mihi certe erit gratum. Vale. XIV.

CICERO BRUTO M. L. Titio Strabono, equite Romano in primis honesto et malo familiarissime utor omnia mihi cum iso intercedi iura fiunmam necessitudinis: huic in tua provincia pecuniam debet P. Cornelius;

EP 12, 2. dedisse oti . . . abhorrens. Quare M. . i.

447쪽

EPISTOL-- ΙΙΙ. 12-15. 431 ea res a Volcatio, qui Romae ius dicit, reiecta in Galliam est, et a te hoc diligentius, quam si s

mea res esset, quo est honestius de amicorum percunia laborare quam de sua, ut negotium conficiendum cures, ipse suscipias, transigas operamque des,

quoad tibi asquum et rectum videbitur, ut quam commodissima condicione libertus Strabonis, qui eius rei causa missus es, negotium conficiat ad nummosque perveniat. Id et mihi gratissimum erit et tu ipse L. Titium cognosces amicitia tua dignissimum. Quod ut tibi curae sit, ut omnia solent

esse, quae me Velle scis, te inementer etiam atque etiam rogo. XV.

r. Asturae mense Aprili R. u. c. 3.

cicEM AESAR IM. M. Precilium tibi commendo unice, tui necessarii, imo familiarissimi viri optimi filium quem quum

adolescentem ipsum propter eius modestiam, humanitatem, animum et amorem erga me singularem

mirifice diligo, tum patrem eius re doctus intellexio didici mihi fuisso semper amicissimum. Em, hic

ille est de tuis, maxime qui irridere atque obiurgare me solitus est, quod me non tecum, praesertim quum abs te honorificentissime invitarer, coniungerem; αλλ' ἐμον ου ποτε θυμον ἐνὶ στηθεσσιν ἔπειθεν 'audiebam enim nostros proceres clamitantes: ἄλκιμος ἔσσ Ἀνα τίς τε καὶ ο νιγονων - εἴπη.ῶς φάτο, τον δ' ἄχεος νεφέλη ἐκάλυψε μέλαινα.

448쪽

432 . TULLI CICERONIS

2 Sed tamen iidem ms consolantur etiam hominem perustum etiamum gloria volunt incindere atque ita loquuntur: μὴ uὰν ἀσπουδεί γε καὶ ακλειῶς απολοι Mὶν, αλλα μεγα εξας τι καὶ ἐσσομενοισι πυθεσθαι. Sed minus iam movent, ut vides. Itaque ab Homeri magniloquentia confero me ad Vera praecepta ριπιδου μισῶ σοφιστήν, οστις υχ αυτ σοφός' quem Versum senex recilius laudat egregis et ait posse eundem et μα προσσω καὶ πισσε videre et tamen nihilo minus αιὲν αριστευειν καὶ πείροχον ἔμμεναι αλλων. Sed, ut redeam ad id, unde coepi, vehementer mihi gratum feceris, si hunc adolescentem humanitate tua, quae est singularis, comprehenderis et ad id, quod ipsorum reciliorum causa te velle arbitror, addideris cumulum commendationis meae. Genere novo sum litterarum ad te usus, ut intelligeres non

Vulgarem esse commendationem.

XVI.

Scr. Asturae mense Aprili R. u. c. 70s.

cICERO CAESAR SAL. I . Crassum ex omni nobilitate adolescentem dilexi plurimum, et de eo quum ab ineunte eius

aetate bene speravissem, tum perbene existimare

coepi eximiis iudiciis, quae de eo feceras, cognitia. Eius libertum Apollonium iam tum equidem, quum ille Viveret, et magni faciebam et probabam; erat enim et studiosus Crassi et ad eius optima studia vehe-

449쪽

EPISTOLARUM XIII. 15. 16. 433 menter aptus itaque ab eo admodum diligebatur. Ρost mortem autem Crassi eo mihi etiam dignior Visus est, quem in fidem atque amicitiam meam reciperem, quod eos a se observandos et colendos putabat, quos ille dilexisset et quibus carus fuisset; itaquo et ad mo in Ciliciam venit multisque in rebus mihi magno usui fuit et fides eius et prudentia, et, ut opinor, tibi in Alexandrino bello, quantum studio et fidelitate consequi potuit, non defuit: quod quum speraret te quoque ita existimare, in Hispaniam ad te maximo ille quidem suo consilio,

sed etiam me auctore est profectus. Cui ego commendationem non sum pollicitus, non quin eam

valituram apud te arbitrarer, sed neque egere mihi commendatione videbatur, qui et in bello tecum fuisset et propter memoriam Crassi de tuis unus esset, et, si uti commendationibus vellet, etiam per alios eum videbam id consequi posso testimonium mei de e iudicii, quod et ipse magni aestimabat et ego apud te valere eram expertus, ei libenter dedi. Doctum igitur hominem cognovi et studiis optimis deditum, idque a puero nam domi meae cum Diodoto Stoico, homine meo iudicio eruditissimo, multum a puero fuit; in autem, incensus studio rerum tuarum, eas litteris Graecis mandare cupiebat. osse arbitror valet ingenio habet usum; iampridem in eo genere studii litterarumque e satur satisfacere immortalitati laudum tuarum mirabiliter cupit. Habes opinionis meae testimonium, sed tu hoc facilius multo pro tua singulari prudentia iudicabis. Et tamen, quod negaVeram, commendo tibi eum quidquid ei commodaveris, erit id mihi maiorem in modum gratum.

Ep. 16, 4. id mihi maiorem L.) id maiorem id

450쪽

434 M. TULLI CICERONIS

Scr. Romae R. u. c. 708.

M. CICERO S. D. SER. SULΡICIO. Μ'. Curius, qui atris negotiatur, multis et magnis de causis a me diligitur: nam et amicitia pervetus mihi cum eo est, ut primum in forum venit, instituta, et atris quum aliquoties antea, tum proxime hoc miserrimo bello domus eius tota mihi patuit, qua, si opus fuisset, tam essem usus

quam mea maximum autem mihi vinculum cum eo

est quasi sanctioris cuiusdam necessitudinis, quod ost Attici nostri familiarissimus eumque unum prae ter ceteros observat ac diligit. Quem si tu iam forte cognosti, ut me hoc, quod facio, facere serius; ea est enim humanitate et observantia, ut eum tibi iam ipsum per se commendatum putem quod tamen si ita est, magno opere a te quaeso, ut ad eam Voluntatem, si quam in illum ante has meas litteras

contulisti, quam maximus potest mea commenda tione cumulus accedat: in autem propter Verecundiam suam minus se tibi obtulit aut nondum eum satis habes cognitum aut quae causa est, cur maioris commendationis indigeat, sic tibi eum commendo, ut neque maiore studio quemquam neque iustioribus de causis commendare possim, faciamque id, quod debent facere ii, qui religiose et sine ambitione commendant spondebo enim tibi vel potius spondeo in meque recipio eos esse ' Curii mores eamque quum probitatem, tum etiam humanitatem, ut eum et amicitia tua et tam accurata commendatione, si tibi sit cognitus, dignum sis existimaturus inhi certe gratissimum feceris, si intellexero has litteras tantum, quantum scribens confidebam, apud te pondus

habuisse.

SEARCH

MENU NAVIGATION