Scripta quae manscrunt omnia

발행: 1855년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

EPISTOLARUM XIV. 3. 4. 485

me Venturam, ego Vero, quum sciam magnam aditem istius oneris abs te sustineri, te istic esse Volo. Si perficitis, quod agitis, me ad vos venire oportet; sin autem, sed nihil opus est reliqua scribere. Ex primis aut summum secundis litteris tuis comstituere poterimus, quid nobis faciendum sit tu modo ad me velim omnia diligentissime perscribas, etsi magis iam rem quam litteras debeo exspectam. Cura, ut valeas et ita tibi persuadeas, mihi te rius nihil esse nec umquam fuisse Vale, mea Te

r. Brundisii prid. alendas Maia . u. e. 696.

TULLIUS S. D. TERENTIAEAE TULLIAE ET CICERONI

Ego minus saepe do ad vos litteras, quam pos Isum, propterea quod quum omnia mihi tempora sunt misera, tum Vero, quum aut scribo ad vos aut vestras lego, conficior lacrimis sic, ut ferre non possim. Quod utinam minus vitae cupidi fuissemus certe nihil aut non multum in vita mali bdissemus. Quod si nos ad aliquam alicuius commodi aliquando recuperandi spem fortuna reservavit, minus est erratum a nobis; si haec mala fixa sunt, ego ero te quam primum, mea vita, cupio videre et in tuo complexu emori, quoniam neque di, quos in castissime coluisti, neque homines, quibus ego semper servivi, nobis gratiam rettulerunt. Nos

Brundisii apud Μ. Laenium Flaccum dies XIII. fuimus, Virum Optimum, qui periculum fortunarum et capitis sui prae mea salute neglexit neque legis improbissimae poena deductus est, quo minus hospitii

502쪽

486 . TULLI CICERONIS et amicitias ius officiumque praestaret: huic utinam aliquando gratiam referre possimus habebimus quidem semper Brundisio profecti sumus a. d. H. K. es. permacedoniam Cygicum petebamus. me perditum o afflictum Quid enim Rogem is, ut venias 2 ulierem aegram, et corpore et animo confectam. Non rogem Sine te igitur sim Opinor, sic agam: si est apes nostri reditus, eam confirmes et rem adiuves sin, ut ego metuo, trans-nctum est, quoquo modo potes ad me ac Venias.

Unum hoc scito si te habebo, non mihi videbor plane perisse. Sed quid ulliola moa fiet iam id

vos videto mihi deest consilium. Sed certe, quο- quo modo se res habebit, illius misellae et matrimonio et famae serviendum est. Quid Cicero meus quid aget iste vero sit in sinu semper et Omplexu meo. Non queo plura iam scribero impedit maeror. Iu quid egeris, inescio: utrum aliquid teneas an, quod metuo, plane sis spoliata. Pisonem, ut scribis, spero fore semper nostrum. De familia liberanda nihil est quod te moveat primum tuis ita promissum est, te facturam esse, ut quisque esset meritus est autem in officio adhuc O

pheus, praeterea magno opere nemo ceterorum servorum e causa est, ut, si res a nobis abisset,

liberti nostri ossent, si obtinere potuissent, si ad nos pertineret, ervirent praeterquam oppido Ruci. Sed haec minora sunt ou quod me hortaris, ut animo sim magno et spem habeam recuperandae salutis, id velim ait eiusmodi, ut recte sperare OS-

503쪽

EPISTOLARUM XIV. . . 487simus. Nunc miser quando tuas iam litteras accipiam quis ad me perferet quas ego exspectassem Brundisii, si esset licitum per nautas, qui tempestatem praetermittere noluerunt. Quod reliquum est, sustenta te, mea Terentia, ut potes Honestissime viximus, floruimus: non Vitium nostrum, sed virtus nostra nos afflixit peccatum est nullum, nisi quod non una animam cum ornamentis amisimus; sed, si hoc fuit liberis nostris gratius, nos Visere, ceteris, quamquam ferenda non sunt, feramus. Ἀυ si ego, qui te confirmo, ipse me non possum. godium hiletaerum, quod valetudine oculorum 6 impediebatur, hominem fidelem, remisi. Sallustius officio vincit omnes. escennius est perbenevolus nobis, quem semper spero tui fore observantem. Sicca dixerat se mecum fore, sed Brundisio discessit. Cura, quoad potes, ut valeas et sic existimes, me Vehementius tua miseria quam mea commoveri. ea Terentia, fidissima atque optima uxor, et mea carissima filiola et spes reliqua nostra, Cicero, Valete. tr. . ai Brundisio.

V. Scr. Athenis a. d. V. XVII 8 Kal. MVemb. R. u. c. 704.

TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE. Si tu et Tullia, lux nostra, Valetis, ego et u ovissimus Cicero valemus. Ῥr. Idus Oet. Athenas Venimus, quum sane adversis Ventis usi essemus tardeque et incommode navigassemus De nave exeuntibus nobis Acastus cum litteris praesto fuit

504쪽

488 M. TULLI CICERONIS

uno et vicesimo die, sane strenue. Accepi tuas litteras, quibus intellexi te vereri, ne superiores mihi redditae non essent: omnes sunt redditae diligentissimeque a te perscripta sunt omnia, idque mihi gratissimum fuit. Neque sum admiratus hanc epistolam, quam castus attulit, brevem fuisse iam enim me ipsum exspectas sis nos ipsos, qui quidem quam primum ad os venire cupimus, etsi inquam rem publicam Veniamus, intelligo cognovi enim ex multorum amicorum litteris, quas attulit Acastus, ad arma rem spectare, ut mihi, quum Venero, Assimulare non sceat, quid sentiam; sed, quoniam subeunda fortuna est, eo citius dabimus operam ut Veniamus, quo facilius de tota re deliberemus. Τ Velim, quod commodo valetudinis tuae fiat, quam longissime poteris, obviam nobis prodeas. De heressitate reciana, quae quidem mihi magno dolori est valde enim illum amari , sed hoc velim cures si auctio ante meum adventum fiet utlomponius aut, si is minus poterit Camillus

nostrum negotium curet nos, quum salvi Venerimus,

reliqua per nos agemus; sin tu iam Roma profecta eris, tamen curabis, ut hoc ita fiat. Nos, si di adiuvabunt, circiter Idus Novembres in Italia speramus fore. Vos, mea suavissima et optatissima Terentia, si nos amatis, curate ut valeatis. Vale. Athenis a. d. XV Kal. OVemb.

505쪽

Sor in astris Pompeii Idibus uinctilibus a. u. e. 706.

TULLIUS SUI S. DICIT. Nec saepe est, cui littera demus, nec rem habemus ullam, quam scribere velimus. Ex tuis libteris, quas proxime accepi, cognovi praedium nubium Venire potuisse quare videatis velim, quomodo satisfiat ei, oui scitis o satisfieri velle. Quod nostra tibi gratias agit, id ego non miror te mereri, ut ea tibi merito tuo gratias agere possit. Ρollicem, si adhuc non eat profectus, quam primum fac extrudas. iura, ut valeas. Idib. ninct. VH.Scr. in portu Caietano nave conscensa VII Id. Iun.

R. u. c. 705.

TULLIUS TERENTI SUM SAL. LUM M. Omnes molestias et sollicitudines, quibus et Momiserrimam habui et id quod mihi molestissimum est, Tulliolam, quae nobis nostra vita dulcior est, deposui et eieci quid causa autem fuerit, postridie intellexi, quam a vobis discessi: χοληπιακρατον noctu eieci statim ita sum levatus, ut mihi deus aliquis medicinam fecisse videatur, cui quidem tu deo, quemadmodum soles, pie et caste satisfacies, id est Apollini et Aesculapio. inem spem nos valde bonam habere in eam simulatque conscendi, haec scripsi. Deinde conscribam ad nostros familiares vitas epistolas, quibus t et ulliolam nostram diligentissimo commendabo. Mohortarer Vos, Ep. . TULLIUS TERENTIAE ET TULLIAE

506쪽

490 M. TULLI CICERONIS

quo animo fortiore essetis, nisi vos sortiores cognou- Sem quam quemquam virum. Et tamen eiusmodi spem negotia esse, ut et vos istic commodissimo sperem esse et me aliquando cum similibus nostris rem publicam ' defensuros. Tu primum valetudinem tuam velim cures deinde, si tibi videbitur, villis iis utare, quas longissime aberunt a militibus. Fundo Arpinati bene poteris uti cum familia urbana, si annona carior fuerit Cicero bellissimus tibi salutem plurimam dicit. Etiam atque etiam vale. i. m. Idus Iun. Vm.

r. in castris Pompeii R. d. v Non. Iun. a. u. α 706.

TULLIUS TERENTIAE SUAE SAL. Si vales, bene est, ego valeo. Valetudinem tuam velim cures diligentissime; nam mihi et scriptum et nuntiatum est te in febrim subito incidisse. Quod celoriter me fecisti de Caesaris litteris certiorem, fecisti mihi gratum. Rem posthac, si quid opus erit, si quid acciderit novi, facies, ut sciam. Cura,

Scr. Brundisii mense Decembri R. u. c. 708.

TULLIUS TERENTIAE SUM SAL PLURIΜΑΜ. Ad ceteras meas miserias accessit dolor' et Dolabella viastudine et do Tullias. Omnino de omnibus rebus nec quid consilii capiam nec quid faciam scio. Tu velim tuam et Tulliae valetudinem cur Vale.

507쪽

TULLIUS S. D. TERENTIAE SUM. Quid fieri placeret, scripsi ad omponium sorius quam oportuit cum eo si locuta eris, intelliges, quid fieri velim apertius scribi, quoniam ad illum Scripseram, necesse non fuit. De ea re et de ceteris rebus quam primum velim nobis litteras mittas valetudinem tuam cura diligenter Vale. VII. Idus Quinctiles. XI.

Sor Brundisii XVII Kal. Quinctil. a. u. o. 707.

TULLIUS S. D. TERENT- SUM. S. V. b. e. e. V. Tullia nostra Venit ad me pr. Idus Iun. cuius summa virtute et singulari humanitate gravior etiam sum dolore affectus nostra factum esse negligentia, ut longo alia in fortuna esset, atque eius pietas ac dignitas postulabat. Νο- bis erat in animo Ciceronem ad Caesarem mittere et cum e Cn. Sallustium: si profectus erit, faciam te certiorem. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. XV K. Quinctiles.

Sor Brundisii prid. Non. Novemb. R. u. o. 706.

TULLIAE TERENTIAE SUAE S. D. Quod nos in Italiam salvos Venisse gaudes, Θ pelth gaudeas velim; sed perturbati dolore animi magnisque iniuriis metuo ne id consilii ceperimus, quod non facile explicare possimus Quare, quan-

508쪽

492 . TULLI CICERONIS tum potes, adiuva quid autem possis mihi in mentem non venit. In viam quod te de hoc tempore, nihil est et longum est iter et non tutum et non video, quid prodesse possis, si Veneris. Vale. D. Pri Non. Nov. Brundisio.

XIII

Ser. Brundisii VI. Idus Quinctiles R. u. e. 707.

TULLIUS S. D. TERENΤIMA SUM. Quod scripsi ad te proximis litteris de nuntio remittendo, quas sit istius vis hoc tempore et quae concitatio multitudinis, ignoro. Si metuendus is ius est, quiesces, tamen ab illo fortasse nascetur. Totum iudicabis quale sit, et, quod in miserrimis rebus minime miserum putabis, id facies. Vale. VI.

Id. Quinctiles. XIV.

Ser Mintumis VIII Kalendas Februarias a. u. e. 705.

TULLIUS TERENTIA ET ATER TULLIM DUABUS ANIMIS SUIS, ET CICERO ATRI OΡΤΙΜΑΕ, SUAVISSIME SORORI S. P. D. Si vos valetis, nos valemus Vestrum iam consilium est, non solum meum, quid sit vobis faciendum. Si ille Romam modeste venturus est, recte in praesentia domi esse potestis; sin homo amens diripiendam urbem daturus est, Vereor, ut Ol bella ipse satis nobis prodesse possit Etiam illud metuo, ne iam intercludamur, ut, quum Velitis exire, non liceat. Reliquum est, quod ipsae optim comsiderabitis, vestri similes feminae sintne Romae; si enim non sunt, videndum est, ut honeste vos esse possitis. Quomodo quidem nunc se res habet,

509쪽

EPISTOLARUΜ XIV. 12-16. 493 modo ut haec nobis loca tenere liceat, bellissimo vel mecum vel in nostris praediis esse poteritis. Etiam illud verendum est, ne brevi tempore fames in urbe sit. His de rebus velim cum omponio, eum Camillo, cum quibus vobis videbitur, consideretis, ad summam animo forti sitis Labienus rem meliorem fecit; adiuvat etiam iso, quod ab urbe discedit et sceleris condemnat generum suum. VOS, meae carissimae animae, quam saepissime ad me scribite, et vos quid agatis et quid istic agatur. Quintus pater et filius et Rufus vobis a. d. Valete. VIII Kal. intumis. XV.

e. Brundisii XII Kal. Quinctil. a. u. e. oI.

TULLIUS S. D. E NUM. Si vales, bene est. Constitueramus, ut ad te antea scripseram, obviam Ciceronem Caesari mittere, sed mutavimus consilium, quia de illius adventu nihil audiebamus. De ceteris rebus, etsi nihil erat novi, tamen, quid velimus et quid hoc tempore putemus opus esse, ex Sicca poteris cognoscere. Tulliam adhuc mecum teneo. Valetudinem tuam cura diligenter Vale. XII K Quinctiles.

XVI.

Ser. Brundisii prid. Nonas Ianuaria a. u. e. 707.

TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D. S. V. b. e. e. V. Etsi eiusmodi tempora nostra sunt, ut nihil habeam, quod aut a te litterarum exspectem aut ipso ad te scribam, tamen nescio quomodo et ipse vestras litteras exspecto et scribo ad

510쪽

494 Μ. TULLI CICERONIS Vos, quum habeo, qui ferat. Volumnia debuit in te officiosior esse, quam fuit, et id ipsum, quod fecit, potuit diligentius facere et cautius quamquam

alia sunt, quae magis curemus magisque doleamus, quae me ita conficiunt, uti ei voluerunt, qui me de mea sententia detruserunt. Cura, ut Valeas. r. Non. Ian.

Ser. Brundisii VI Kal. Ianuarias a. u. c. 706.

TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D. S. V. . . . . Si quid haberem, quod ad te scriberem, facerem id et pluribus verbis et saepius: nunc, quae sint negotia, rides; ego autem quomodo sim affectus, ex Lepta et rebati poteris cognoscere. Tu fac, ut tuam et ulliae valetudinem cures. Vale.

Ser. Formiis IX. Kal. Februarins R. n. e. 705.

TULLIUS TERENTIAE SUAE ET PATER SUAVISSIME FILIAE, CICERO ΜΑΤM E SORORI S. D. LUR Considerandum vobis etiam atque etiam animae meae, diligenter puto, quid faciatis, R0maene sitis

an mecum an aliquo tuto loco id non solum meum consilium est, sed etiam vestrum. Mihi veniunt in mentem haec Romae Vos esse tuto posse per Dolabellam eamque rem posse nobis adiumento esse, si quae vis aut si quae rapinae fieri coeperint; sed rursus illud me movet, quod video omnes bonos abesse Roma et eos mulieres suas secum habere, haec

SEARCH

MENU NAVIGATION