Scripta quae manscrunt omnia

발행: 1855년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

EPISTOLARUM XV. 14 16. 523 eandem clementiam experta esset frica, quam cognovit Asia, quam etiam Achaia te, ut opinor, ipso legato ac deprecatore amissis autem temporibus, quas plurimum valent, praesertim in bellis civilibus, interpositus annus alios induxit, ut victori rem sperarent, alios, ut ipsum Vinci contemnerent. Atque horum malorum omnium culpam fortuna sustinet quis enim aut Alexandrini belli tantam moram huic bello adiunctum iri aut nescio quem istum minacem Asiae terrorem illaturum putaret2 Nos tamen in consilio pari casu dissimili usi su amus tu enim eam partem petisti, ut et consiliis interesses et, quod maxime curam levat, futurannim prospicere posses; ego, qui festinavi, ut Caesarem in Italia viderem, sic enim arbitrabamur eumque multis honestissimis viris conservatis redeuntem ad pacem currentem, ut aiunt, incitarem, ab illo longissime et absum et afui. Versor autem in gemitu Italiae et in urbis miserrimis querelis, quibus aliquid Opis fortasse ego pro mea, tu Pro tua, pro sua quisque parte ferre potuisset, si auctor affuisset. Quare velim pro tua perpetua erga me benevolentia scribas ad me, quid videas, quid sentias, quid exspectandum, quid agendum nobis existimes Magni erunt mihi tuae litterae, atque utinam primis illis, quas Luceria miseras, paruissem sine ulla enim molestia dignitatem meam intinuissem.

Sor Romae mense Ianuario a. u. c. 709.

M. CICERO S. D. C. CASSIO.

Puto is iam suppudere, quem haec tertia iam epistola ante oppressit, quam tu scidam aut litte-

542쪽

524 M. TULLI CICERONIS ram; sed non urgeo longiores enim exspectabo vel potius exigam. Ego, si semper haberem, cui d rem, vel emas in hora darem fit enim nescioqui, ut quasi coram adesse videare, quum scribo aliquid ad te, neque id vim εἰδώλων φαντασίας, ut dicunt tui amici novi, qui putant etiam διανοητικας φαντασίας spectris Catianis excitari iam, ne te fugiat, Catius Insuber, Epicureus, qui nuper est mortuus, quae ille Gargettius et iam antem 2 mocritus εἴδα λα, hic spectra nominat his autem spectris etiamsi oculi possunt feriri, quod quum velis, ipsa accurrunt, animus qui possit, ego non video doceas tu me oportebit, quum salos Veneris, in meane potestate sit spectrum tuum, ut, simul ac mihi ossibilum sit de te cogitare, illud accurrat, neque solum de te, qui mihi haeres in modulsis, sed, si insulam Britanniam coepero cogitare, eius εἴδωλον mihi advolabit ad pectus Sed haec posterius; tento enim te, quo animo accipias: si enim stomachabere et moleste feres, plura dicemus postulabimusque, ex qua αἱρέσει VI HOMINIBVS ARM-TIs deiectus sis, in eam restituare. In hoc interdicto non solet addi, HOC ANNO; quare, si iam biennium aut triennium est, quum virtuti nuntium remisisti delenitus illecebris voluptatis, in integro res nobis erit quamquam quicum loquor cum uno fortissim viro, qui, posteaquam forum attigisti, nihil fecisti nisi plenissimum amplissimae dignitatis. In ista ipsa αἱρέσει metuo ne plus ner-Vorum sit, quam ego putaram, si modo eam tu probas Qui id tibi in mentem venit2 inquies.

543쪽

ΕΡISTOLARUM XV. 16 17. 525 Quia nihil habebam aliud, quod scriberem de republica enim nihil scribere possum, nec enim, quod sentio, libet scribere.

Scr. Romae exeunte m. Febr. aut ineuntem f. R. u. c. 709.

Μ. CICERO C. CASSIO SAL. Ρraeposteros habes tabellarios etsi me quidem non offendunt; sed tamen, quum a me discedunt, flagitant litteras, quum ad me veniunt, nullas afferunt, atque id ipsum facerent commodius, si mihi aliquid spatii ad scribendum darent, sed petasati veniunt, comites ad portam exspectare dicunt. Ergo ignosces alteras habebis has breves, sed exspecta πάντα περ πάντων etsi quid ego me tibi purgo, quum tui ad me inanes veniant, ad te cum epistolis revertantur Nos hic, ut tamen ad te scribam aliquid, . Sullam patrem mortuum habebamus:

alii a latronibus, alii cruditate dicebant populus

non curabat, combustum enim esse constabat. Hoc tu pro tua sapientia feres aequo animo quamquam προσωπον πολεως amisimus Caesarem putabant

moleste laturum verentem, ne hasta refrixisset; indius arcellus et Attius pigmentarius valde gaudebant se adversarium perdidisse. De Hispania 3 novi nihil, sed exspectatio valde magna rumores tristiores, sed δέσποτοι. ansa noster paludatus a. d. vi K. Ian. profectus est, ut quivis intolligere posset id, quod tu nuper dubitare coepisti, το καλον δι -- αἱρετὸν esse; nam, quod multos

544쪽

526 M. TULLI CICERONIS soriis levavit et quod scin his malis hominompraebuit, mirabilis eum virorum bonorum benevo- 4 lentia prosecuta est. ει quod adhuc Brundisii inoratus es, Valde probo et gaudeo, et mehercule puto te sapienter facturum, si ακενοσπουδος fueris nobis quidem, qui te amamus, erit gratum et amabo te, quum dabis posthac aliquid domum litterarum, mei memineris; ego numquam quemquam ad te, quum sciam, sine meis litteris ire patiar Vale.

XVIII.

Ser. Romae ineunte anno n. c. 70s.

M. CICERO S. D. C. CASSIO. Longior epistola fuisset, nisi eo ipso tempore petita esset a me, quum iam iretur ad te longior autem, si φλυαρον aliquem habuissem, nam σπου- δαζειν sine periculo vix possumus. Ridere igitur: inquies, ,possumus. Non mehercule facillime verumtamen aliam aberrationem a molestiis nullam habemus. Ubi igitur ' inquies, philosophia2 uaquidem in culina, mea in palaesti a est pudet enim servire itaque facio me alias res agere, ne OnVi- cium latonis audiam. De ispania nihil adhuc certi, nihil omnino novi. e abesse mea causa

moleste fero, tua gaudeo. Sed flagitat tabellarius: valebis igitur meque, ut a puero fecisti, amabis. XIX.

sor Brundisii mense Marti R. u. c. 70s.

c. ASSIUS S. D. M. CICERONI. S. v. b. e. Non mehercule in hac mea peregrinatione quidquam libentius facio, quam scribo ad

545쪽

EPISΤOLMUΜ XV. 17-20. 27ω videor enim cum praesente loqui et iocari, nec tamen hoc usu venit propter spectra Catiana: pro quo tibi proxima epistola tot rusticos Stoicos regeram, ut Catium Athenis natum esse dicas. an asam nostrum secunda voluntate hominum paludatum ex urbe exisse quum ipsius causa gaudeo, tum meherces etiam omnium nostrorum spero enim

homines intellecturos, quanto sit omnibus odio rem delitas ot quanto amori probitas et clementia, atque ea, quae maxime mali petant et concupiscant, ad bonos pervenire difficile est enim persuadere hominibus et: καλον δι αυτὸ αἱρετον esse; ηδονην Vero

et ταραξίαν virtute, iustitia, τ καλῶ parari et verum et probabile est ipse enim Epicurus, a quo omnes Catii et Amafinii, mali verborum interpretes,

proficiscuntur, dicit: υκ ἔστιν ηδέως ανευ του καλῶς καὶ δικαίως ζῆν Itaque etiansa, qui ἡδονὴν

sequitur, virtutem retinet, et ii, qui a vobis φιλήδονοι Vocantur, sunt φιλοκαλοι et φιλοδίκαιοι omnesquo vi tute et colunt et retinent. Itaque Sulla, cuius iudicium probare debemus, quum dissentire philosophos videret, non quaesiit, quid bonum esset, omnia bona coemit cuius ego mortem sorti mehercules animo tuli; nec tamen Caesar diutius nos eum desiderare patietur, nam habet damnatos, quos pro illo nobis restituat, nec ipso sectorem desiderabit, quum filium viderit. Nunc, ut ad rem publicam redeam, quid in Hispaniis geratur, rescribe: peream, nisi sollicitus sum ac malo veterem et clementem dominum habere quam novum et crudelem experiri. Scis, Cn. quam sit fatuus scis, quomodo crudelitatem virtutem putet scis, quam se semper

546쪽

528 . TULLI CICERONIS a nobis derisum putet: vereor, ne nos rustice gladio velit αντιμυκτηρισαι Quid fiat, si me diligis, rescribe: hui, quam velim scire, utrum ista sollicito animo an soluto legas sciam enim eodem tempore, quid me facere oporteat. Ne longior sim, Valemeque, ut facis, ama. Si Caesar vicit, celeriter

Scr. mense aio R. u. c. 710.

M. CICERO S. D. C. TREBONIO. oratorem meum - εἰ enim inscripsi Iabino tuo commendavi natio me hominis impulit, ut ei recte putarem nisi forte candidatorum licentia hie quoque usus hoc subito cognomen arripuit; etsi modestus eius vultus sermoque constans habere quiddam a Curibus idobatur; sed de Sabino satis. Tu, mi Treboni, quoniam ad amorem meum aliquantum Olim discedens addidisti, quo tolerabiliusseramus igniculum desidori tui, crebris nos litteris appellato, atque ita, si idem fiet a nobis. Quamquam duae causae sunt, cur tu frequentior in isto officio esse debeas quam nos primum, quod limsolebant, qui Romae erant, ad provinciales amicos de re publica scribere, nunc tu nobis scribas oportet res enim publica istic est- deinde, quod nos aliis officiis tibi absenti satisfacere possumus, tu nobis nisi litteris non video qua re alia satisfacere possis. Sed cetera scribes ad nos postea nunc haec primo cupio cognoscere iter tuum cuiusmodi sit, ubi Brutum nostrum videris, quamdiu simul fueris deinde, quum processeris longius, de bellicis

547쪽

ΕΡISΤOLARUM XV. 19-21. 29 rebus, de toto negotio, ut existimare possimus, quo statu simus ego tantum me scire putabo, quantum ex tuis litteris habebo cognitum. Cuia, ut valeas meque ames amore illo tuo singulari. XXI.

Scr. Romae post Kal Oct. mense Decembri' a. u. c. 707.

Μ. CICERO S. D. C.' BONIO. Et epistolam tuam logi libenter et librum liben 1 fissime; sed tamen in ea voluptate hunc accepi dolorem, quod quum incendisses cupiditatem meam consuetudinis augendae nostrae iam ad amorem quidem nihil poterat accedere, tum discedis a nobis meque tanto desiderio afficis, ut unam mihi consolationem relinquas, fore ut utriusque nostrum absentis desiderium crebris et longis epistolis leniatur quod ego non modo de me tibi spondere possum, inde to etiam mihi nullam enim apud me reliquisti dubitationem, quantum me amares. Nam, ut illa omittam, quae civitate teste fecisti, quum mecum inimisitias communicaristi, quum me concionibus tuis defendisti, quum quaestor in mea atque in publica causa consulum partes suscepisti, quum tribuno plebis quaestor non paruisti, cui tuus praesertim collega pareret, ut haec recentia, quae meminero semper, obliviscar, quae tua sollicitudo dom in armis, quae laetitia in reditu, quae cur qui dolor, quum ad te curae et dolores mei perferrentur, Brundisium denique te ad me venturum fuisse, nisi subito in Hispaniam missus esses, ut haec igitur mittam, quae mihi tanti aestimanda sunt, quanti vitam aestim et salutem meam,

liber iste, quem mihi misisti, quantam habet decla-

Ep. 21, 2 Fareret ut ... pere. Br. . . . me' me . . . meam, . W.) F. ut ... p. Br. . . . . in ... m. l. B. ciceronis epist. I. 34

548쪽

530 M. TULLI CICERONIS rationem amoris tui primum, quod tibi facetum videtur, quidquid ego dixi, quod aliis fortasse non item deinde, quod illa, sive faceta sunt sis secus,

fiunt narrante te venustissima quin etiam, Me- quam ad me Veniatur, risus omnis paene consumi-

tur. Quod si in iis scribendis nihil aliud nisi, quod

necesse fuit, de uno me tamdiu cogitavisses, se reus essem, si te non amarem quum Ver ea, quise scriptura persecutus es, sine summo amore cogitare non potueris, non possum existimare plus quemquam a se ipso quam me a te amari cui quidem ego amori utinam ceteris rebus possem amore

certe respondebo, quo tamen ipso tibi confido su-cturum satis. Nunc ad epistolam venio, cui copiose et suaviter scripta nihil est quod multa respondeam primum enim ego illas Calvo litteras misi non plus quam has, quas nunc legis, existimans exituras aliter enim scribimus, quod eos solos, quibus mittimus, aliter, quod multos lecturos putamus; deinde ingenium eius maioribus extuli laudibus, quam tu id vero potuisse fieri putas, primum quod ita iudicabam acute movebatur genus quoddam sequebatur, in qu iudicio lapsus, quo valebat, tamen assequebatur, quod probaret multas erant et reconditae litterae, vis non erat ad eam igitur adhortabar in excitando autem et in acuendo plurimum Valet, si laudes eum, quem cohortere. abesdo Calvo iudicium et consilium meum consilium,

quod hortandi causa laudavit iudicium, quod de

Ep. 21, 2 quod taliis fortasse erat.). q. Hi f. B.

. . . . vis Vulgo.

549쪽

ΕΡISTOLARUM XV. 1 531 ingenio eius valde existimavi bene. Reliqum est,

me tuam profectionem amore prosequar, reditum spe exspectem, absentem memoria colam, omne desiderium litteris mittendis accipiendisque leniam. Tu velim tua in m studia et officia multum tecum recordere quae quum tibi liceat, mihi nefas sit oblivisci, non modo virum bonum me existimabis, Verum etiam te a me amari plurimum iud, e ui Vale. O . OOsla

550쪽

TULLIUS TIR0N SUO SAL. LUR DIC E CICERO MEUS ET FRATER ET FRATRIS F. Paullo facilius putavi posse me ferre desiderium tui, sed plane non fero et, quamquam magni ad

honorem nostrum interest quam primum ad urbem me Venire, tamen peccasse mihi videor, qui a te discesserim; sed, quia tua voluntas ea videbatur esse, ut prorsus nisi confirmato corpore nolles vigare, approbavi tuum consilium, neque nunc muto, si tu in eadem es sententia; sin autem, poste quam cibum cepisti, videris tibi posse me consequi, tuum consilium est. Marionem ad te eo misi, ut aut tecum ad me quam primum Veniret aut, si tu morarere, statim ad me rediret. v autem tibi hoc persuade: si commodo valetudinis tuae fripossit, nihil me malle quam te esse mecum; si autem ' intelliges opus esse elatris convalescendi causa paullum commorari, nihil me malle quam te valere. Si statim navigas, nos Leucade consequere; sin te confirmare vis, et comites et tempestates

et navem idoneam ut habeas, diligenter videbis.

SEARCH

MENU NAVIGATION