Scripta quae manscrunt omnia

발행: 1855년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

Μ. TULLI CICERONIS EPISTOLARUM XVL 1 3 533Unum illud, mi Tiro, videto, si me amas, ne te Μarionis adventus et hae litterae moveant quod viastudini tuae maxime conducet, si feceris, marime obtemperaris voluntati meae. Haec pro tuo ingenio considera. Nos ita te desideramus, ut amemus; amor, ut Valentem videamus, hortatur, desiderium, ut quam primum illud igitur potius. Cum ergo potissimum, ut valeas de tuis innumerabilibus in me officiis erit hoc gratissimum. - Non. NOV.

II. Sor. Alygiae Nonis Novembribus R. u. d. 704.

TULLIUS TAEON SUO SAL. Non queo ad te nec libet scribere, quo animo sim affectus tantum scribo, et tibi et mihi maximae voluptati foro, si te firmum quam primum videro. ortio die abs to ad Mygiam accesseramus is locus est citra Leucadem stadia CXX - Levi cade aut te ipsum aut tuas litteras amarione vitabam me accepturum. Quantum me diligis, tam tum fac ut valeas, vel quantum te a me scis diligi Νon. Nov. mygia.

m. Scr. Alygiae a. d. VIII Idus Novembres R. u. c. 704.

TULLIUS ET CICERO TIRONI SUO SAL. DIC. ET Q. ΑΤΕ ΕΤ FILIUS. Nos apud Mygiam, ex quo loco tibi litteras iantes dederamus, unum diem commorati sumus, quod Quintus nos consecutus non erat is dies fuit

552쪽

534 M. TULLI CICERONIS

Non. Nov. Inde ante lucem proficiscentes ante diom IV. Idus Nov. has litteras dedimus. Tu, si

nos omnes ama et praecipue me, magistrum tuum, confirma te. Ego valde suspenso animo XSpecto,

primum te scilicet, deinde arionem cum tuis litteris. Omnes cupimus, ego in primis, quam primum te ridere, sed, mi iro, valentem quare nihil properaris satis cito te videro, si valebis. Utilitatibus tuis possum carere te valere tua causa primum Volo, tum mea, mi iro. Vale. IV.

Ser. Leucade VII. Idus NOV. R. u. c. 704.

TULLIUS AEONI SUO SAL. LUR DIC ET CICERO ΕΤ Q. FRATERAE Q. F. Vario sum amotus tuis litteris valde priore Minna perturbatus, paullum altera recreatus quare nunc quidem non dubito, quin, quoad plane Valens, te neque navigationi neque vias committas satis te mature videro, si plane confirmatum videro. Demodico et tu bene existimari scribis et ego sic audio; sed plane curationes eius non probo iusonis dandum tibi non fuit, quum κακοστόμαχος esses; sed famem et ad illum scripsi accurate et ad Lysonem. Ad Curium vero, suavissimum hominem et summi officii summaeque humanitatis, multa scripsi, in iis etiam, ut, si tibi videretur, te ad se traferret Lyso enim noster vereor ne negligentior sit primum, quia omnes Graeci deinde quod quum a me litteras accepisset, mihi nullas remisit; sed eum tu laudas tu igitur, quid faciendum sit, iudicabis. Illud, mi Pro te rogo, sumptu ne MORS

553쪽

EPISTOLABUM VI 3-5. Multa in f, quod ad valetudinem opus sit scripsi ad Curium, quod dixisses, daret medico ipsi puto

aliquid dandum esse, quo sit studiosior. Innumera 3bilia tua sunt in me officia, domestica forensia, urbana provincialia in re privata in publica, in studiis in litteris nostris omnia viceris, si, ut sero, te validum videro. Ego puto te beluasime, si recte erit, cum quaestore escinio decursurum non inhumanus est teque, ut mihi visus est, diligit. Et,Jquum valetudini tuae diligentissime consulueris, tum, mi Tiro, consulito navigationi nulla in re iam te festinare volo nihil laboro nisi ut salvus sis. Sic habeto, mi Pro neminem esse, qui me amet, quin idem to amet quum tua et mea maxime interest te valere, tum multis est curae. Adhuc, dum mihi nullo loco deesse vis, numquam te confirmMe Otuisti nunc to nihil impedat omnia depone, corpori servi. Quantam diligentiam in valetudinem tuam contuleris, tanti me fieri a te iudicabo. Vale, mi iro, vale, vale et salve. Lepta tibi salutem diei et omnes. Vale. H. Id. NOV. Leucade.

V. Scr. Leucade VII. Idus Novembres R. u. c. 704.

TULLIUS ET CICERO Q. Q. TIRONI HUMANISSIMO ET OPTIMO SAL. LUR DIC. Vide, quanta sit in te suavitas duas horas 1 Thyrrei fuimus Xenomenes hospes tam te diligit, quam si vixerit tecum is omnia pollicitus est, quae tibi essent opus facturum puto. ihi placebat, si

Ep. 4, 3. Om. Or. -b. Fr . in re privata in p., in 8tudiis in . . . d. f., M. F., in re p., in p., in M. in .

d. Et cum B. . amet quum μ. . . et q. Vulgo. a. ut

554쪽

536 . TULLU CICERONIS firmior esses, ut te Leucadem deportaret, ubi is plane confirmares videbis, quid Curio, quid Lysoni, quid medico placeat. Volobam ad te arionem remittere, quem, quum meliuscule tibi esset, ad momitteres; sed cogitavi unas litteras arionem aD

2 serre posse, me autem crebras exspectare. oteris

igitur et facies, si me diligis, ut quotidie sit Ac stus in portu muti erunt, quibus recte litteras dare possis, qui ad me libentor perferant equidem Ρatras euntem neminem praetermittam. Ego omnem spem tui diligenter curandi in Curio habeo: nihil potest illo fieri humanius, nihil nostri amantius ei se totum trade. Horio paullo post valentem quam statim imbecillum videre cura igitur nihil aliud nisi ut valeas; cetera ego curabo. Etiam atque etiam vale. Leucade proficiscens, VH Id. Nov.

Ser. Actii VII Idus Novembres n. v. o. 704.

TULLIUS ET CICERO ET Q. Q. TIRONI SAL. LUR DICUNT.1 ortiam ad te hanc epistolam scripsi eodem die, magis instituti mei tenendi causa, quia nactus eram, aut darem, quam quo haberem, quod scriberem. Igitur illa quantum me diligis, tantum adhibe in te diligentiae ad tua innumerabilia in me officia adde hoc, quod mihi erit gratissimum omnium; quum valetudinis rationem, ut spero, habueris, ha-2 si etiam navigationis in Italiam euntibus omnibus ad me litteras . dabis, ut ego euntem atras

555쪽

EPISTOLARUM XVI. 5-8. 537 neminem praetermitto; urat te, mi Tiro quoniam non contigit, ut simul navigares, nihil est, quod festines, nec quod quidquam cures, nisi ut valeas. Etiam atque etiam vale. VII. Idus Nov. otio

Vesperi.

VII.

ser Coreyrae XV Kal. Decembres R. u. c. 704.

TULLIUS ET CICERO S. D. IRONI SUO. Septimum iam diem Corcyrae tenebamur, Quintus autem pater et filius Buthroti solliciti eramus

de tua valetudine mirum in modum nec mirabamur nihil a te litterarum, iis enim ventis istim navigatur, qui si essent, nos Corcyrae non sederemus. Cur igitur te et confirma et, quum commode et per valetudinem et per anni tempus navigare poteris, ad nos amantissimos tui Veni nemo nos amat, qui te non diligat carus omnibus exspectatusque venies. Cura ut valeas. Etiam atque etiam, Tiro

noster Vale. V. Kal. Corcyra.

Scr. in Campania exeunte mense Ianuario a. u. c. 705.

Q. CICERO TIRONI S. D. Μagnae nobis est sollicitudini valetudo tua; nam, tametsi, qui Veniunt, κινδυνα μέν, χρονιώτερα δὲ nuntiant, tamen in magna consolatione ingena inest sollicitudo, si diutius a nobis afuturus est is, cuius usum et suavitatem desiderando sentimus. Ac tamen, quamquam videre te tota cogitations cupio, tamen te penitus rogo, ne te tam longae navigationi

556쪽

538 . ULLI CICERONIS si viae per hiemem nisi bene firmum committas nove naviges nisi explorate. Vix in ipsis tectis et oppidis frigus infirma valetudin vitatur, nedum in mari et via sit facile abesso ab iniuria temporis. ψυχος δὲ λεπτ χρωτὶ πολεμιώτατον, inquit Euripides cui tu quantum credas, nescio; ego certe singulos eius versus singula festimonia puto. Effice, si me diligis, ut valeas et ut ad nos

firmus ac valens quam primum venias. ma nos

et vale. M. f. tibi salutem dicit. IX.

Scr. Brundisii IV. Kal. Dec. R. u. c. 704.

TULLIUS ET CICERO TIRONI SUO SAL. LUR. Ie.1 Nos a te, ut scis, discessimus a. d. I. Non. Nov. Leucadem enimus a. d. m. Id. NOV. R. d. VII. Actium; ibi propter tempestatem a. d. VI Id. morati sumus. Inde a. d. V. Id. Corcyram bellissime navigavimus Corcyrae fuimus usque ad a. d. XVI K. Dec. tempestatibus retenti. A. d. XV K. in portum Corcyraeorum ad Cassiopen stadia CXX. processimus ibi retenti ventis sumus usque ad a. d. VIm. interea, qui cupide profecti sunt, multi naufragia fecerunt . Nos eo die coenati solvimus inde austro lenissimo, caelo sereno nocte illa

et die postero in Italiam ad Hydruntem ludibundi

PerVenimus, eodemque vento postridie, id orata. d. VII K. Dec. - hora I. Brundisium Venimus,

eodemque tempore simul nobiscum in oppidum introiit Terentia, quae te facit plurimi. . d. V K. Dec. servus Cn. Hanci Brundisii tandem aliquando

Ep. 9, 1. K. - intere . . . fecerunt . NO M.).K Int. . . f Nos vulgo. 2. ereno nocte '. . . n. vulgo.

557쪽

ΕΡΙSTOLARUM VI 8 10. 539 mihi a te exspectatissimas litteras reddidit datas

Idibus Nov. quae me molestia valde levarunt, utinam omnino liborassent sed amo Asclapo medicus plane confirmat propediem te Valentem fore. Nunc quid ego te horter, ut omnem diligentiam sadhibeas ad convalescendum tuam prudentiam, temperantiam, amorem erga me novi; scio te omnia facturum, ut nobiscum quam primum sis , sed tamen ita velim, ut ne quid properos Symphoniam Lysonis vellem vitasses, ne in quartam hebdomada incideres; sed, quoniam pudori tuo maluisti obsequiquam Valetudini, reliqua cura. Curio misi, ut medico honos haberetur et tibi daret, quod opus esset; me, cui iussisset, curaturum. Equum et mulum Brundisii tibi reliqui Romae vereor ne X K. Ian. magni tumultus sint nos agemus omnia modice. Reliquum est, ut te hoc rogem et a te petam, ne

temere naviges, solent nautae festinare quaestus sui causa , cautus sis, mi iro, mare magnumst difficile ibi restat , si poteris, cum escinio caute is solet navigare, si minus, cum hOnesto aliquo homine, cuius auctoritate naviculariusmoVeatur. In hoc omnem diligentiam si adhibueris teque nobis incolumem stiteris, omnia aris habebo. Etiam atque etiam noster iro, Vale. edico, Curio, Lysoni de te scripsi diligentissime. Vale ει

TULLIUS IRONI SAL. Ego vero cupio te ad me venire, sed viam timeo: gravissime aegrotasti, inedia et purgationibus et vi

558쪽

540 M. TULLI CICERONIS

ipsius morbi consumptus es; graves solent offensiones esse e gravibus morbis, si quae culpa commissa est iam ad id biduum, quod fueris in via, dum in Cumanum venis, accedent continuo ad x ditum dies quinque. Ego in Formiano R. d. m. K. esse volo ibi te ut firmum offendam, mi Tiro, effos Litterulae meas sive nostra tui desiderio oblanguerunt hac tamen epistola, quam castus attulit, oculos paullum sustulerunt. Pompeius erat apud me, quum haec scribebam, hilare et libenter: ei cupienti audire nostra dixi sine te omnia mea muta esse. umusis nostris para ut operas reddas nostra ad diem dictam fient; docui enim te, fides ἔτυμον quod haberet. Fac plane ut Valeas. Nos assumus. Vale. X- Κ. XI.

Scr. ad urbem prid. Idus Ianuarias R. u. e. 705.

TULLIUS ET CICERO, TERENTIA, TULLIA, Q. Q. TIRONI SAL PLURIMAM DIU. Etsi opportunitatem operae tuae omnibus locis

desidero, tamen non tam mea quam tua causa doleo te non valere; sed, quoniam in quartanam comversa vis est morbi sic enim scribit Curius ,

sper te diligentia adhibita iam firmiorem fore: modo fac, id quod est humanitatis tuae, ne quid

aliud cures hoc tempore, nisi ut quam commodissime convalescas. Non ignoro, quantum ex desiderio labores; sed erunt omnia facilia, si valebis: festinare te nolo, ne nauseae molestiam suscipias aeger et periculose hieme naviges. Ego ad urbem accessi pr. Non. Ian. Obviam mihi sic si proditum, ut nihil possit fieri matius; sed incidi in ipsam flammam civilis discordias vel potius belli,

559쪽

EPISTOLARUM UI 10 12. 541

cui quum cuperem mederi et, ut arbitror, possem, cupiditates certorum hominum, nam ex utraque parte sunt, qui pugnare cupiant impedimento mihi fuerunt. Omnino et ipse Caesar, amicus noster, minaces ad senatum et acerbas litteras miserat sterat adhuc impudens, qui exercitum et provinciam invito senatu teneret, et Curio meus illum incitabat Antonius quidem noster et Q. Cassius nulla vi expulsi ad Caesarem cum Curione profecti erant, posteaquam senatus consulibus, praetoribus, tribunis l. et nobis, qui pro coss. sumus, negotium dederat, ut curaremus, ne quid res publica detrimonii caperet numquam maiore in periculo civitas fuit,

numquam improbi cives habuerunt paratiorem mcem. Omnino ex hac quoque parte diligentissimo comparatur id fit auctoritat o studio ompsit nostri, qui Caesarem sero coepit timere. Nobis inter has turbas senatus tamen frequens flagitavit

triumphum; sed Lentulus consul, quo Rius suum beneficium faceret, simul atque expedisset, quReessent necessaria de re publica, dixit se relaturum. Nos agimus nihil cupide eoque est nostra pluris auctoritas. Italiae regiones descriptae sunt, quam quisque partem tueretur nos Capuam sumpsimus. Haec te scire volui. u etiam atque etiam cur ut valeas litterasque ad me mittas, quotiescumque habebis, cui des. Etiam atque etiam Vale. D. T. Idus Ian.

XII.

Sor. Capuae IV. Kal. Februarias R. u. c. 705.

TULLIUS S. D TIRONI SUO. Quo in discrimine versetur salus mea et Ono I

560쪽

542 M. TULLI CICERONIS scire potes, quod domos nostras et patriam ipsam vel diripiendam vel inflammandam reliquimus in eum locum res deducta est, ut, nisi qui deus vel casu aliquis subVenerit, salvi esse nequeamus. Equidem, ut veni ad urbem, non destiti omnia et aemtiro et dicere et facere, quae ad concordiam editinerent; sed mirus invaserat furor non solum improbis, sed etiam iis, qui boni habentur, ut pugnare cuperent me clamante nihil esse bello ob vili miserius. Itaque, quum Caesar amentia quadam raperetur et oblitus nominis atque honorum suorum Ariminum, isaurum, Anconam, Arretium occuparisset, urbem reliquimus quam sapienter aut

quam fortiter, nihil attinet disputari quo quidem

in casu simus, Vides Feruntur omnino condiciones

ab illo, ut ompeius eat in Hispaniam, delectus, qui sunt habiti, et praesidia nostra dimittantur se ulteriorem Galliam Domitio, iteriorem Considio

Nonian his enim obtigerunt traditurum ad consulatus petitionem se venturum, neque se iam velle absense se rationem haberi suam se praesemiam trinum nundinum potiturum. Accepimus Ondiciones, sed ita, ut removeat praesidia ex iis locis, quae occupavit, ut sine metu de iis ipsis condicio nibus Roma senatus haberi possit. Id illo si fecerit, spes est pacis, non honestae, lege enim imponuntur, sed quidvis est melius quam sic esse, ut sumus; sin autem ille suis condicionibus stare noluerit, bellum paratum est, eiusmodi tamen, quod sustinere ille non possit, praesertim quum suis condicionibus ipso fugerit, tantummodo ut eum intercludamus, ne ad urbem possit accedere, quod sperabamus fieri posse delectus enim magno h bebamus putabamusque illum metuere, si ad urbem

SEARCH

MENU NAVIGATION