Scripta quae manscrunt omnia

발행: 1855년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

EPISTOLARUM XV 4. 5. 513 quod si triumphi praerogativam putas supplicationem et idcirco casum potius quam te laudari mavis, neque supplicationem sequitur semper triumphus et triumpho multo clarius est senatum iudicare potius mansuetudine et innocentia imperatoris provinciam quam vi militum aut benignitate deorum retentamesque conservatam esse, quod ego mea sententia censebam. Atque haec ego idcirco ad te contra consuetudinem meam pluribus scripsi, ut, quod maxime volo, existimes me laborare, ut tibi persuadeam me et voluisse de tua maiestate, quod amplissimum sum arbitratus, et, quod tu maluisti, factum esse gaudere. Vale et nos dilige et instituto itinere severitatem diligentiamque sociis et rei publicae praesta. VI.

Scr. in Cilicia mense Quinctili III Non. vel paullo post

R. u. c. 704.

Μ. CICERO S. D. Μ. CATONI., aetus sum laudari me inquit Hector, opinor Inpud Naevium, abs te, pater, a laudato viro ea est enim profecto iucunda laus, quae ab iis proficiscitur, qui ipsi in laude vixerunt. Ego ero Vel gratulatione litterarum tuarum vel testimoniis sen- fontias dictas nihil est quod me non assecutum putem, idque mihi quum amplissimum, tum gratis-nimum est, te libenter amicitiae dedisse, quod liquido

voritati dares. Et, si non modo omnes, Verum otiam multi Catones essent in civitate nostra, in qua unum exstitisse mirabile est, quem ego currum aut quam lauream cum tua laudatione conferrem2 nam ad meum sensum et ad illud sincerum ac subtile iudicium nihil potest esse laudabilius quam ea

532쪽

514 Μ. TULLII MERONIS

tua oratio, quae est ad me perscripta a meis necessariis. Sed causam meae Voluntatis mon enim

dicam cupiditatis, exposui tibi superioribus litteris, quae etiamsi parum iusta tibi visa est, hane

tamen habet rationem, non ut nimis concupiscem dus honos, sed tamen, si deseratur a Senatu, bnime aspereandus esse videatur; spero autem illum ordinem pro meis ob rem publicam susceptis laboribus me non indignum honore usitato praesertim, existimaturum. Quod si ita erit, tantum ex te peto, quod amicissime scribis, ut, quum tuo iudicio, quod amplissimum esse arbitraris, mihi tribueris, si id, quod maluero, acciderit, gaudeas: sic enim fecisset et sensisse et scripsisse video, resque ipsa declarat tibi illum honorem nostrum supplicationis iucundum fuisse, quod scribendo affuisti; haec enim senatus consulta non ignor ab amicissimis eius, cuius de honore agitur, scribi solere. Ego, ut spero, te propediem videbo, atque utinam re publica me

Scr. in castris ad Cybistra Cappadociae intor III Kal. Sept.

et L M. Oct. R. u. c. 703.

M. CICERO PROCOS. S. D. C. ARCELLO COS. DESIG. Maxime sum laetitia affectus, quum audivi consulem te factum esso, eumque honorem tibi deos fortunare volo atque a te pro tuo parentisque tui dignitate administitari; nam quum te semper amari dilexique, quum me amantissimum cognovi in omni Varietate rerum mearum, tum patris tui pluribus beneficiis vel defensus tristibus temporibus velimatus

533쪽

, EPISTOLARUM XV. 6-s. 515 secundis et sum totus vester et esse debeo, quum praesertim matris tuae, gravissimae atque optimas feminae, maiora erga salutem dignitatemque meam studia, quam erant a muliere postulanda, perspe/xerim. Quapropter a te peto in maiorem modum, ut me absentem diligas atque defendas.

Scr. ibidom eodem menso ac fortasse die eiusdem anni.

Μ. CICERO PROCOS. S. D. c. ARCELLO COLLEGAE. Marcellum tuum consulem factum teque ea laetitia affectum esse, quam maxime optasti, mirandum in modum gaudeo, idque quum ipsius Rus tum quod is omnibus secundissimis rebus dignissimum iudico, cuius erga me singularem beneVolentiam vel in labore meo vel in honore persperi, iotam denique domum vestram vel salutis vel dignitatis meae studiosissimam cupidissimamque cognovi. Quare gratum mihi feceris, si uxori tuae Iuniae, gravissimae atque Optimae feminae, meis verbis eris gratulatus. A te id, quod consuesti, peto, me absenlam diligas atque defendas. 1X.

Scr. ibidem eodem menso ac fortasse die eiusdem anni.

Μ. CICERO PROCOS. S. D. . MARCELLO COS. Te et pietatis in tuos et animi in rem publi icam et clarissimi atque optimi consulatus C. Marcello consule facto fructum cepisse vehementer gaudeo. Non dubito, quid praesentes sentiant; nos

quidem longinqui et a te ipso missi in ultimas

gentes ad caelum meherculo fossimus verissimis ae

534쪽

516 . TULLI CICERONIS iustissimis laudibus. Nam quum te a pueritia tua unice dilexerim tuque me in omni genere semper amplissimum esse et Volueris et iudicaris, tum hoc vel tuo facto vel populi Romani de te iudicio multo acrius Vehementiusque diligo maximaque laetitia afficior, quum ab hominibus prudentissimis virisque optimis omnibus dictis factis, studiis institutis vel me tui similem esse audio vel te mei. Unum vero si addis ad praeclarissimas res consulatus tui, ut aut mihi succedat quam primum aliquis aut ne quid accedat temporis ad id, quod tu mihi et se-n tua consulto et lege finisti, Omnia me per te consecutum putabo. Cura, ut valeas et me absen- tem diligas atque defendas. Quae mihi de arinis

nuntiata sunt, quia non putabam a me etiam nunc scribenda esse publice, propterea ne pro familiaritate quidem nostra volui ad te scribere, ne, quum ad consulem scripsissem, publice viderer scripsisse.

X. Scr. in Cilicia monae Ianuario post XII Kal. Ian. R. u. c. 704.

Quoniam id accidit, quod mihi maxime fuit

optatum, ut omnium arcellorum, Marcellinorum etiam, mirificus enim generis ac nominis vestri fuit erga me semper animus , quoniam ergo ita accidit, ut omnium vestrum studio tuus consulatus satisfacere posset, in quem meae res gestae lausque et honos earum potissimum incideret, et at id, quod facillimum factu est non aspernante, ut confido, senatu, ut quam honorificentissimum senatus consultum litteris meis recitatis faciundum cures. Si mihi tecum minus esset, quam est cum tuis omnibus, allegarem ad te illos, a quibus in-

535쪽

EPISTOLARIO XV. -II. 517telligis me praecipue diligi Patris tui beneficia in me sunt amplissima neque enim saluti meae neque honori amicior quisquam dici potest frater tuus quanti me faciat semperque fecerit, esse hominem, qui ignoret, arbitror neminem domus tua denique

tota me semper omnibus summis Officiis prosecuta est; neque vero tu in me diligendo cuiquam concessisti tuorum quare a te peto in maiorem modum, ut me per te quam ornatissimum velis esse meamque et in supplicatione decernenda et in ceteris rebus existimationem satis tibi esse commemdatam putes. M. Ser. in Cilicia mens Quinctili III Non. Sext. si paullo

post R. u. c. 704.

Μ. CICERO IMP. S. D. c. MARCELLO COS. Quantae curae tibi meus honos fuerit et quam iidem exstiteris consul in me mando et amplificando, qui fuera semper cum parentibus tuis et cum tota domo, etsi res ipsa loquebatur, cognori tamen ex meorum omnium litteris itaquo nihil est tantum, quod ego non tua causa debeam facturusque sim studiose ac libenter; nam magni interest, cui debeas, debere autem nemini malui quam tibi, cui me quum studia communia, beneficia paterna tuaque iam ante coniunxerant, tum accedit mea quidem sententia maximum vinculum, quod ita rempublicam geris atque gessisti, qua mihi carius nihil est, ut, quantum tibi omnes boni debeant, quo minus tantundem ego unus debeam, non recusem. Quamobrem tibi velim si sint exitus, quos mereris et quos fore confido ego, si me navigatio non morabitur, quae incurrebat in ipsos etesias, prope diem te, ut spero, Videb0- his b, OOglC

536쪽

Scr. in castris ad Cybistra Cappadociae eodem die, suo

es. 7 R. u. c. 703.

Μ. CICERO PROCOS. S. D. L. PAULLO COS DESIG. Etsi mihi numquam fuit dubium, quin te ο- .pulus Romanus pro tuis summis in rem publicam meritis et pro amplissima familiae dignitate summo studio, cunctis sum agiis consulem facturus esset, tamen incredibili astitia sum affectus, quum id mihi nuntiatum est, eumque honorem tibi deos fortunare Volo a teque ex tua maiorumque tuorum dignitate administrari. Atque utinam praesens illum diem mihi optatissimum videre potuissem proque tuis amplissimis erga me studiis atque beneficiis tibi peram meam studiumque navare quam mihi facultatem quoniam hic necopinatus et improvisus provinciae casus eripuit, tamen, ut te consulem rempublicam pro tua dignitate gerentem videre possim, magno pere a te peto, ut operam des ' efficias, ne quid mihi fiat iniuriae neve quid temporis ad meum annuum munus accedat quod si feceris, magnus ad tua pristina erga me studia cumulus accedet. Xm.

Sor in Cilicia eodem tempore, quo Ep. 10, R. u. c. 704.

M. CICERO IM. S. D. L. PAULLO COS. 1 Maximo mihi fuit optatum Romae esse tecum multas ob causas, sed praecipue, ut si in petendo et in gerendo consulatu meum tibi debitum studium

537쪽

EPISTOLARUM XV. 12. 13. 19 perspicere posses. c petitionis quidem tuae ratio mihi semper fuit inplorata, sed tamen instre peram Volebam in consulatu vero cupio equidem te minus habere negotii, sed moleste fer me consulem tuum studium adolescentis perspexisse, te meum, quum id aetatis sim, perspicere non posse. Sed ita fato nescio quo contigisse arbitror, ut tibi ad me mandum semper detur facultas, mihi ad eremunertandum nihil suppetat praeter voluntatem: Omasti consulatum, ornasti reditum meum incidit

meum tempus rerum gerendarum in ipsum consulatum tuum. Itaque, quum et tua summa amplitudo et dignitas et meus magnus honos magnaque existimatio postulare videatur, ut a te pluribus Verbis contendam ac petam, ut quam honorificentissimum Senatus consultum de meis rebus gestis faciem dum cures, non aude vehementer a te contendere,

ne aut ipse tuae perpetuae consuetudinis erga me oblitus esse videar aut te oblitum putem. Quare, ut te velis arbitror, ita faciam, atque ab eo, quem Omnes gentes sciunt de me optime meritum, breviter petam. Si alii consules essent, ad te potissimum, aulle, mitterem, ut eos mihi quam amicisalmos redderes nunc, quum tua summa potestas summaque auctoritas notaque omnibus nostra necessitudo sit, vehementer te rogo, ut et quam honorificentissime cures decemendum de meis rebus gestis et quam celerrime dignas res esse honore et gratulatione cognosces ex iis litteris, quas ad te et collegam et senatum publice misi. Omniumque mearum reliquarum rerum maximeque existimationis meae procurationem susceptam velim habeas,

538쪽

520 . TULLI CICERONIS in primisque tibi curae sit, quod abs te superioribbus quoque litteris petivi, ne mihi tempus prorogetur cupio te consulem videre omniaque, quae Spero, quum absens, tum etiam praesens te consule assequi.

XIV.

sor in Cilicia post m. M. Oct. R. u. c. 703.

M. CICERO IM. S. D. C. CASSIO PROQ. M. Fadium quod mihi amicum tua commend tione das, nullum in eo facio quaestum multi enim anni sunt, quum ille in aere me est et a me bligitur propter summam suam humanitatem et observantiam; sed tamen, quod te ab eo egregie diligi sensi, multo amicior ei sum factus. Itaque, quamquam a liquid profecerunt litterae tuae, tamen aliquanto plus commendationis apud me habuit animus ipsius erga te mihi perspectus et cognitus. Sod de Fadio faciemus studiose, quae rogas tumultis de causis vellem me convenire potuisses: primum ut te, quem iamdiu plurimi facio, tanto intervallo viderem deinde ut tibi, quod feci per litteras, possem praesens gratulari tum ut, quibus de rebus vellemus, tu tuis, ego meis, inter nos communicaremus postremo ut amicitia nostra, quae summis officiis ab utroque culta est, sed longis intervallis temporum interruptam consuetudinem habuit, confirmaretur vehementius. Id quoniam non accidit, utemur bono litterarum et eadem fere absentes, quae, Si coris essemuS, consequeremur:

unus scilicet animi fructus, qui in te videndo est, percipi litteris non potest alter gratulationis est

539쪽

EPISTOL-- v. 3. 14. 521 is quidem exilior, quam si tibi te ipsum intuens gratularer, sed tamen et feci antea et facio nunc tibiquo quum pro remim magnitudine, quas gessisti, tum pro opportunitate temporis gratulor, quod te

de provincia decedentem summa laus et summa gratia provinciae prosecuta est tertium est, ut id, quod de nostri rebus coram communicassemus internos, conficiamus idom litteris. Ego ceterarum rerum causa tibi Romam proporandum magno opere censeo, nam et ea, quae reliqui, tranquilla de te eran et hac tua recenti victoria tanta clarum tuum adventum lare intelligo - sed, si quae sunt onera tuorum, si tanta sunt, ut ea sustinere possis,

propera mihi tibi erit lautius, nihil gloriosius ,

Sin maiora, considera, ne in alienissimum tempus cadat adventus tuus. Huius rei totum consilium tuum est; tu enim scis, quid sustinere possis: si potes, laudabile atque populare est; sin plane non potes, absens hominum sermones facilius sustinebis.

De me autem idem tecum his ago litteris, quod

superioribus egi, ut omnes tuo nervos in eo contendas, ne quid mihi ad hanc provinciam, quam et senatus et populus annuam esse voluit, temporis prorogetur hoc a te ita contendo, ut in eo fortunas meas positas putem. Habe Ρaullum nostrum

nostri cupidissimum est Curio, est Furnius. Sic velim enitare, quasi in eo sint mihi omnia. Extremum illud est de iis, quae proposueram, confidimatio nostrae amicitiae, de qua pluribus verbis nihil opus est: tu puer me appetisti, ego autem Semper mamento te mihi fore duxi fuisti etiam praesidio tristissimis meis temporibus accessit post tuum discessum familiariis mihi cum Bruto tuo

540쪽

522 M. TULLI CICERONIS maxima Itaque in vestro ingeni et industria mihi plurimum et suavitatis et dignitatis constitutum puto id tu ut tuo studio confirmes, te vehementerrogo, litterasque ad me et continuo mittas et, quum

Romam Veneris, quis saepissime.

r. Brundisii post Kal Oct. R. u. c. 707.

Μ. CICERO S. D. c. ASSIO. Etsi uterque nostrum ps pacis et odio civilis sanguinis abesse a belli non Messarii pertinacia voluit, tamen, quoniam eius consilii princeps ego fuisse videor, plus fortasse tibi praestare ipse debeo quam a te exspectare etsi, ut saepe sole mecum recordari, sermo familiaris meus tecum et item mecum tuus adduxit utrumque nostrum ad id comsilium, ut uno proelio putaremus, si non totam eausam, at certe nostrum iudicium definiri convenire. meque quisquam hanc nostram sententiam Vere umquam reprehendit praeter eos, qui arbitrabantur melius esse deleri omnino rem publicam quam imminutam et debilitatam manere ego autem ex interitu eius nullam spem scilicet mihi propo- nebam, ex reliquiis magnam. Sed ea sunt consecuta, ut magis mirum sit accidere illa potuisse, quam nos non Vidisse ea futura nec homines quum essemus, divinare potuisse. Equidem fateor meam

coniecturam hanc fuisse, ut illo quasi quodam fatali proelio facto et victores communi saluti' consule vellent et victi suae utrumque autem positum esse arbitrabar in celeritate victoris quae si fuisset,

SEARCH

MENU NAVIGATION