Scripta quae manscrunt omnia

발행: 1855년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

EPISTOLARO XIV. 16-1s. 49bautem regio, in qua ego sum, nostrorum est quum oppidorum, tum etiam praedaomini, ut et multum esse mecum et, quum abieritis, commodo in nostris

praediis esse possitis inhi plane non satis constat a adhuc, utrum sit melius: Vos videte, quid aliae faciant isto loco seminas, et ne, quum Velitis, exire non licsat id velim diligenter etiam atque etiam vobiscum et cum amicis consideretis. Domus ut propugnacula et praesidium habeat, hilotimo dicetis; et velim tabellarios instituatis certos, ut quotidie aliquas a vobis litteras accipiam maxime

autem date operam, ut valeatis, si nos vultis valere. Vm Kal. Formiis.

ser Brundisii IV. Kal. Decembres a. n. e. 706.

TULLIUS TE NΤIAE SUAE S. D. In maximis meis doloribus excrucia me valetudo Tulliae nostrae, de qua nihil est quod ad toplura scribam tibi enim aeque magnae curae esse certo scio. Quod me propius vultis accedere, Video ita esse faciendum etiam ante secissem, sed me multa impediverunt, quae ne nunc quidem e edita sunt. Sed a omponio exspecto litteras, umad me quam primum perferendas curo velim. Da

512쪽

496 . TULLI CICERONIS XX.

r. do Venusin Kal Octobribus R. u. c. 707.

TULLIUS S. D. TERENTIAE SUM. In Tusculanum no Venturos putamus aut Νωnis aut postridie ibi ut sint omnia parata, plurea enim fortasse nobiscum erunt et, ut arbitror, diutius ibi commorabimur, labrum si in balineo non est, ut ait, item cetera, quae sunt ad victum et ad valetudinem necessaria. Vale. . Oct. de Venusino.

Scr. m. Dec. R. u. c. 706.

TULLIUS E NΤIM SUAE S. D. S. V. b. e. B. V. Da Operam, ut convalescas quod opus erit, ut res tempusque postulat, provideas atque administres et ad me de omnibus rebus quam saepissime litteras mittas. salo. XV.

r. Brundisii Kalendis Septembribus R. u. o. 707.

ΤULLIUS S. D. TERENUM SUM. S. V. b. e. e. V. Nos quotidie tabellarios nostros exspectamus, qui si venerint, fortasse erimus certiores, quid nobis faciendum sit, faciemusque testatim certiorem. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. a. Septemb.

513쪽

ΕPISTOLARUΜ XIV. 20 24. 497XXIII.

Sor Brundisii prid. Idus Sextiles R. u. c. 707.

TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D. S. V. b. e. e. V. Redditas mihi tandem sunt a Caesare litterae satis liberales, et ipse opinione celerius venturus esse dicitur; cui utrum obviam procedam, an hic eum exspectem, quum constituero, faciam te certiorem. abellarios mihi velim quam primuin remittas. Valetudinem tuam cura diligenter ale. i. r. Id. Sext.

XXIV.

Sor Brundisii III Idus Sextiles a. u. c. 707.

TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D. S. V. b. e. e. V. Nos neque de Caesaris adventu neque s litteris, quas hilotimus habere dicitur, quidquam adhuc certi habemus: si quid erit certi, faciam te statim certiorem. Valetudinem tuam fac ut cures. Vale. III Idus Sextiles.

514쪽

LIBER QUINTUS DECIMUS.

Sor in Cilicia exeunte menso Septembri circa X. . Octi

R. u. c. 703.

M. ULLIUS M. F. CICERO PROCOS. S. D. COS. R. TR. L. SΕΝΑΤULI S. V. V. b. e. e. q. V. Etsi non dubie mihi nuntiabatur arthos transisse Euphratem cum omnibus fere suis copiis, tamen, quod arbitrabar am Bibulo procos certiora de iis rebus ad vos scribi posse, statuebam mihi non necesse esse publice scribere ea, quae de alterius provincia nuntiarentur; postea Vero quam certissimis auctoribus, legatis

nuntiis litteris, sum certior factus, vel quod tanta res erat vel quod nondum audieramus Bibulum in Syriam venisse vel quia administratio huius olli mihi cum Bibulo paene est communis, quae ad me delata essent, scribenda ad vos putavi. Regis Antiochi Commageni legati primi mihi nuntiarunt Parthorum magnas copias Euphratem transire coepisse quo nuntio allato, quum essent nonnulli, qui et rogi minorem fidem habendam putarent, statui exspectandum esse, si quid certius afferretur. A. d. XIII Kal. Oct. quum exercitum in Ciliciam ducerem,

515쪽

Μ. TULLII CICERONIS EPISTOL-- XV. 1. 499 in finibus Lycaonias sit Cappadociae mihi litteras

redditae sunt a arcondimoto, qui fidelissimus socius trans aurum amicissimusque populi Romani existimatur, acorum Orodi regis Ρarthorum filium eum permagno equitatu arthico transisse Euphratem et castra posuisse Tybae magnumque tumultum esse in provincia Syria excitatum eodem die ab Iamblicho, phylarcho Arabum, quem homines P, nantur bene sentire amicumque esse rei publicas nostrae, litterae de iisdem rebus mihi redditae sunt. His rebus allatis, etsi intelligebam socios infirme

animatos esse et novarum rerum exspectatione suspensos, sperabam tamen eos, ad quos iam accesseram quique nostram mansuetudinem integritatemque perspexerant, amiciores populo Romano esse factos, Ciliciom autem firmiorem fore, si aequitatis nostrae particeps facta esset et ob eam causam

et ut opprimerentur ii, qui ex Cilioum gente in armis essent, et ut hostis is, qui esset in Syria,

sciret exercitum populi Romani non modo non cedere iis nuntiis allatis, sed etiam propius accedere, exercitum ad aurum institui ducere. Sed, si quid apud vos auctorita mea ponderis habet, in iis praesertim rebus, quas Vos audistis, ego paene eerno, magno opere Vos et hortor et moneo, ut his provinciis serius Vos quidem, quam decuit, sed aliquando tamen consulatis. Nos quemadmodum instructos et quibus praesidiis munitos ad tanti belli opinionem miseritis, non estis ignari quod ego

negotium non stultitia occaecatus, sed Verecund1a deterritus non recusavi neque enim umquam ullum periculum tantum putavi, quod subterfugere mallem quam vestrae auctoritati obtemperare. Hoc autem tempore res sese sic habet, ut, nisi exercitum tantum, quantum ad maximum bellum mittere soletis, Ep. 1, 3. esset et W ) Et V ν' hoste

516쪽

500 M. TULLI CICERONIS

mature in has provincias miseritis, summum Briculum sit, ne amittendae sint omnes eae provinciae,

quibus vectigalia populi Romani continentur. Quamobrem autem in hoc provinciali eloctu pom h beatis aliquam causa nulla est neque multi sunt et dissugiunt, qui sunt, metu oblato et, quod genus hoc militum sit, iudicavit vir fortissimus, Bibulus in Asia, qui, quum os ei permisissetis, delectum habere noluerit. Nam sociorum auxilia propior acerbitatem atque iniuria imperii nostri aut ita imbecilla sunt, ut non multum nos iuvare possint, aut ita alienata a nobis, ut neque o Motandum ab iis neque committendum iis quidqu- eas Vi- dfatur. Regis Deiotari et voluntatem et copias, quantaecumque sunt, nostra esse duco Cappadocia est inanis reliqui reges tyrannique neque pinus satis firmi no voluntate sunt inhi in hac paucitate militum animus certe non deerit, spero ne consilium quidem. Quid casurum sit, incertum est: utinam saluti nostrae consulere possimus dignitati

certe consulemus. II. Sor in itinere ex o tria ad Cybistra in Ciliciam mense Septembri II K. Oct. R. u. c. 703.

M. TULLIUS M. F. CICERO AEOCOS. S. D. COS. m. R. PL. SENATUI. S. V. V. b. e. e. q. V. Quum Pr K. Sext. in provinciam venissem neque maturius propto itinerum et navigationum difficultatem Venire potuissem, maxime convenire officio meo reique publicae conducere putavi parare ea, quae ad exercitum quaeque ad rem militarem pertinerent; quae quum essent

me cura magis et diligentia quam facultate et copia constituta notiique s litteras do bello a Parthis in provinciam Syriam illato motidis fere

517쪽

EPISTOLARUM XV. 1. 2. 01 afferrentur, iter mihi iaciendum per Lycaoniam et per Isauros et per Cappadociam arbitratus sum; erat enim magna suspicio, arthos, si ex Syria egredi atque irrumpere in meam provinciam conarentur, iter os per Cappadociam, quod ea maxime pateret, esse facturos. Itaque cum exercitu per Cappadoeiae partem eam, quae cum Cilicia continens at iter feci castraque ad Cybistra, quod oppidum est ad montem aurum, locavi, ut Mi Vasdes, rex Armenius, quocumque animo esset, sciret non procul a suis finibus exercitum populi Romani Esse et Deiotarum, fidelissimum regem atque amicisisimum res publicae nostrae, maxime coniumetum haberem, cuius et consilio et opibus fidiuvari posse res publica. Quo quum in loco castra a 3berem equitsitumque in Ciliciam misissem, ut et meus adventus iis civitatibus, quae in ea parte essent, nuntiatus firmiores animos omnium faceret et ego mature, quid ageretur in Syria, scire o sem, tempus eius tridui, quod in iis castris morabar, in magno officio et necessario mihi ponendum putavi. Quum enim Vestra auctoritas intercessisset, ut ego regem Ariobarzanem Eusebem et hilor

maeum tuerer eiusque regis salutem incolumitatemque regni defenderem, regi regnoque praesidio essem, aiunxissetisque salutem eius regia senatui populoque Romano magnae eurae esse, quod nullo iniquam de me decretum esset a nosti o ordine,

existimavi mo iudicium vestrum ad regem deserae debere eique praesidium meum et fidem et diligentiam polliceri, ut, quoniam salus ipsius, incolumitas

518쪽

502 M. TULLI CICERONIS regni mihi commendata esset a vobis, diceret, aio quid vellet. Quae quum essem in consilio meo cum rege locutus, initio ille orationis suae vobis maximas, ut debuit, deinde etiam mihi gratias egit, quod ei permagnum et perhonorificum videbatur

senatui populoque Romano tantae curae esse salutem suam meque tantam diligentiam adhibere, ut et mea fides et commendationis vestrae auctoritas

perspici posse Atque ills primo, quod mihi maximae laetitias fuit, ita mecum locutus est, ut nullas insidias neque vitae suae nequo regno diceret se aut intelligere fieri aut etiam suspicari. Quum ego si gratulatus essem idque in gaudere dixissem cohortatus, ut recordaretur casum illum interitus palam et vigilanter se tueretur atque admonitu senatus consuleret saluti suae, tum a me discessit in oppidum Cybistra. ostero autem die cum Α-- raste, fratre suo, et cum palamis amicis maioribus natu ad me in castra venit perturbatusque et flens, quum idem et frater faceret et amici, mesim fidem. Vestram commendationem implorare coepit. Quum

admirarer, quid accidisset novi, dixit ad scindicia

manifestarum insidiarum esse delata, quae essent ante adventum meum occultata, quod ii, qui ea patefacere possent, propter metum reticuissent eo autem tempore spe mei praesidii complures ea, quae scirent, audacter ad se detulisse in iis amantissimum sui, summa pietate praeditum fratrem dicere ea quae in quoque is audient dicebat ssaollicitatum esse, ut regnare vellet id vivo fratre

519쪽

Suo accipere non 'tuisse se tamen ante illud tempus eam rem numquam in medium propter periculi metum protulisse. Quae quum esset locutus, monui regem, ut omnem diligentiam ad se conserivandum adhiberet, amicosque ' in patris eius atque iudicio probatos hortatus sum, regis sui vitam docti casu acerbissimo patris eius omni cura custodiaque defenderent. Quum rex a me equitatum cohortesque de exercitu meo postularet, etsi intelligebam vestro senatus consulto non modo posse me id facere, sed etiam debere, tamen, quum respublica postularet propter quotidianos ex Syria nuntios, ut quam primum exercitum a cilicias fines adducerem, quumque mihi rex patefactis iam insidiis non egere exercitu populi Romani, sed

posse se suis opibus defendere videretur, illum cohortatus sum, ut in sua ita conservanda primim1 regnare disceret a quibus perspexisset sibi insidias paratas, in eos uteretur iure regio poenis afficeret eos, quos necesse esset, reliquos metu liberaret praesidio exercitus mei ad eorum, qui in culpa essent, timorem potius quam ad contentionem uteretur fore autem, ut Omnes, quoniam senatus consultum nossent, intelligerent me regi, si opus esset, ex auctoritate vestra praesidio futurum. Ita

confirmato illo ex eo loco castra movi iter in bliciam facere institui, quum hac opinione e CappR- docia discederem, ut consilio vestro casu increstibili ac paene divino regem, quem vos honorificentissime appellassetis nullo postulante quemque meae fidei

commendassetis et cuius salutem magnae Vobis curae esse decressetis, meus adventus praesentibus

520쪽

504 M. TULLI CICERONIS insidiis liberasset quod ad vos a me scribi non alienum putavi, ut intelligeretis ex iis, quae paene

acciderunt, os multo ante, ne ea acciderent, prο- vidisse, eoque vos studiosius feci certiores, quod in rege Ariobargane ea mihi signa videor virtutis, ingenii, fidei benevolentiaeque erga Vos perspexisse, ut non sine causa tantam curam in eius Vos salutem diligentiamque videamini contulisse. ΠΙ.

r. in eariris ad Iconium III Kal. Sept. R. u. o. 7ο3.

Μ. CICERO S. D. Μ. CATOM.1 Quum ad me legati missi ab Antiocho Comm geno venissent in castra ad Iconium a. d. vi Kal. Sept. iique mihi nuntiassent regis Parthorum filium, quocum esset nupta regis Armeniorum soror, ad Euphratem cum maximis Parthorum copiis multarumque praeterea gentium magna manu Venisse Euphratemque iam transire coepisse dicique Armenium regem in Cappadociam impetum esse facturum, putari pro nostra necessitudine me haec ad te scribere oportere. ublice propter duas causas

nihil scripsi, quod et ipsum Commagenum legati

dicebant ad senatum statim nuntios litterasque misisse et existimabam, Bibulum procos. - qui circus Idus Sext. ab Epheso in Syriam navibus profectus erat , quod secundos Ventos habuisset, iam in provinciam suam pervenisse, cuius litteris omnia certiora perlatum iri ad senatum putabam. Mihi, ut in eiusmodi re tantoque bello, maximae curae est ut, quae copiis et opibus tenere vix

Ep. 2, 8 liberasset y. . ineraret, liberaritam. B. ΕΡ. 3, 1. me hae ad te s.). me hoc ad te . Vulgo.

SEARCH

MENU NAVIGATION