Gradus Taurinensis / [Joannes Baptista Beccaria]

발행: 1774년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

1 GRADUI EX ARCU TOTO, ServaVeramus quam accuratissime, atque nihil habebamus, de quo in ea observatione ambigeremus, tum vero sequenti die sectorem pro observanda fixa eadem in positionem restituebamus omnino eamdem; videlicet lineam tangentium ope cochleae A. XXXII tab. II G eodem numero partium micrometri dimovebamus e loco suo, quo in priore illa obse Vatione dimoveramus, ut punctum proXimum adduceremus ad pendulum ; tum cochlea r Sectorem inclinabamus, quoad erat necesse, ut pendulum, quemadmodum in priore Observatione, ad punctum idem rediret. Itaque si, rebus omnibus jam similiter constitutis, fixa redibat similiter ad filum circuli in veratice primi , binae observationes confirmabant Se mutuo ; Sin minus, tantum observatio altera alteri invicem addebat, aut detrahebat, quanta erat semidisserentia partium micrometri, quae diurnae si Xae Variationi non deberetur. Quod si haec semidisserentia obtingebat paullo maior respuebantur ambae , nisi earum unam confirmassent sequentes OhSerVationeS. 313 His animadversis veniamus ad gradum constituendum qua eX arcu toto , qua eX partibus ipsius. 314 Porro Andratis latitudo ex δ Cycni 43'. 3 I . I9 , ι 3.

172쪽

ET PARTIENS,

ex α Cycni 43. 4. 13 , J7. λ . - 43', P. I 4', o 3. ex β Aurigae 43. 4. 14 , 31. Ia17 Quare amplitudo arcus caelestis Taurinum inter, et Montemregalem ex δ Cycni 1'. 7 . 43 , 86. 'ex ιι Cycni 1. 7. 43 , 8 3. , . . IL 7. 44V, 7 I. ex β Aurigae i. 7. 44 , 44 318 Inter Andratas, et Taurinum ex δ Cycni o'. 27 . 4 , 93.eX οι Cycni o. 27. 4 , 96. . '. 27'. 4s, 29. ex β Aurigae o. a 7. a , 98. I319 Taurinum inter, et Montemregalem ex δ Cycni o'. 4o . 4O , 93. Rex α Cycni o. go. 38 , 87. λ . . O'. 4o . 4o', 42. ex β Aurigae o. go. 4r , 46. I32o Jam vero ad conferendum cum hoc caelesti arcu, et eius partibus arcum terrestrem, et partes eiusdem, restat, ut

hic, qui a principio adductus fuerat ad vallum, deprimatur etiamnum , uti fieri assolet, ad superficiem maris. Profecto eX observationibus nostris, quae ViX ab iis disserunt, quas Clarissimus De-Luc habuit in solo Regiae huius urbis Acade

173쪽

116 GRADγs Ex ARCν TOTO, miae , vallum Taurinense libellam maris superat heXapedis Ilo, seu oo ooo 397 radii telluris, quem ad Vallum s mimus 3 λ 692 II. 31i Hinc arcus interceptus Taurinum inter, et Montemregalem 38734, 93. demta parte oo QOO397, seu 3, J4 eXsistit 38733, 39321 Arcus interceptus Taurinum inter, et Andratas 26I34, 66.

demta parte o oo oo 397, ideSt . . . . . . . I , O4 reliquus est . . . a 6I J3 , 62.323 Et summa arcus totius 64887, O I. 3α Atque hic monendum arbitror, quamobrem arcum totum , et eius partes, eam praesertim, quae Taurino Montemregalem pertinet, hic iis adhuc aliquanto maioreS constituamus, quas principio postulanti Boscovichio, imo et urgenti ego tradideram in scheda, quae a BOscOVichio est postmo dum vulgata. Videlicet aliquo, neque ita magno post absolutam mensionem temporis intervallo instabat amicissime praeclarus Geometra, ut gradum ederemuS. ΝOS vero otium Sperantes , quod exoptabamus, polliceri non verebamur ; sed enim eam curarum Vacuitatem , quae calculo subsecivis horis

per partes jam absoluto diligentissime, uti decet, et assidua in una ea re cura eXpendendo fuisbet necessaria, partim vide-

174쪽

ET PARTIBVS. III

hamus non concedi nobis, partim etiam , ut de me fatear, mihi ipse surripiebam. Etenim cum feriae Veniebant, indigia har, quasi brevitate mihi non sufficerent sua, et facile obser Vationibus , atque eXperimentis indulgebam aliis meis, quae

parem assiduitatem non postulabant, oblectationem Vero praecalculorum molestia asserebant mihi non mediocrem. Itaque Boscovichio gradum reposcenti obsequi constitui , quo tum poteramus modo ; videbamur autem ex rei veritate posse

nos obsequi. Etenim de gradus longitudine pro adjacentibus ingentibus massis ingenti nihil habebamus quod praeterea ambigeremus ; unum restabat, quod, etsi minuS necessarium, erat

certe maxime fastidiosum , nimirum , ut singulas universi calculi minutias diligentius eXpenderemus, atque ut Videremus, num anguli ad stationes singulas capti ex singulis in duabus polygoni partibus, ii etiam consentirent cum dimensionibus polygoni, qui ceu minus idonei ad illud recta non spectabant. Quare tum schedam dedimus, in qua longitudinem arcus scripsimus ita minutam, ut diligentissimo eXamine maius Capete ipsa decrementum non posset reliqua enim, quae eXhibebatur longitudo , erat adhuc tanta, quae Boscovichio satis- saceret, praesertim id scire aventi, quam gradus hic noster ad montes utrinque finitus proportionem esset habiturus ad gradus dimensos ab aliis ; sed interea et illud monuimus, praelongum , quem tradebamus gradum, si quando Vulgavissemus, Vereri nos, ne rebus expensis attentissime Omnibus, vulgare deberemus adhuc longiorem. Itaque tum Boscovichio abunde, et interea etiam veritati indulsimus, quoad erat a nobis certo perspecta; at nunc demum, postquam adsertum est mihi

175쪽

hoc anno otium, et diligenti consideratione veritatem conclusimus in arctis limitibus suis, longiorem, qualem esse debere deprehendimus, gradum tradimus, et qualem probabiliter nos tradituros praenuntiaveram US. 32 1 Quamquam in constituendo hoc nostro ex arcubus dimensis gradu, non facile ego assentior usitatissimae illi analogiae, in qua uti ad hexapedas arcus , ita gradus ponitur se habere ad hexapedas. Etenim, si usurpentur istiusmodi Analogiae , Ex arcu toto emergit Gradus

Seu 4o6 V, 7 i. ad 64887, oi. uti 36oor ad 17 68 , 39. Ex parte borea

seu 162 V, 29. ad 26is3, 62. uti 36oo' ad 17961, 6s. Ex parte australio'. 4o . 4o 4 a. Seu 244o', 4 a. ad 38733, 39. uti 36oo' ad 37137, 79. 316 Verum quam idoneae sunt hae analogiae ad gradum concludendum ex arcu in tellure aequabili , tam ineptae via dentur mihi ad id conficiendum in tellure inaequabili cuiusmodi certe ipsa est, uti protinus dicam, in regione hac nostra . Pone enim arcum nostrum totum decurtari , ut evadat gradu nihilo longior, sed pone etiam adjacentes monteS, et si quae aliae sunt inaequabilitates, ita commoveri , ut eamdem teneant ad terminos gradus, quam habebant ad terminos arcus, positionem ; profecto, dum ne mutua acceSsione tumhent vires suas, eae inaequabilitates eamdem inferent in s

176쪽

ET PARTIBVS 339lum gradum , quam in totum arcum inferebant variationis magnitudinem. 317 Contra, cum partem arcus consideramus, atque ex

ipsa gradum elicimus, eam Variationis partem disjungamus oportet, quae ponitur ad aliam unice pertinere. Itaque communibus iis analogiis pro re nostra hae videntur suffciendae, in quibus Vel error arcus totius totus toti gradui, qui ex ipso toto concluditur, vel solus error partis gradui toti tribuitur , qui eX parte sola infertur.

cuius mediocris latitudo est 44'. 44 , deberi longitudinem mediocrem 17o14 , mOX uti gradus totus ad hanc mediocrem longitudinem, ita pono se habere arcum nostrum quemque ad longitudinem mediocrem ipsius ; atque disserentiam huius a longitudine a nobis inventa considero instar erroris, qui et arcui toti ob regionis nostrae inaequabilitates, et idem toti gradui concluso ex eo arcu debeatur ; itaque in hac hyp thesi, quae quaestioni nostrae Videtur maXime consentanea, Gradus illatus supra medium 37o 14332 Ex toto arcu C Joa, O I.

333 Ex arcu boreo redundat 424 , 87. 334 Ex arcu australi 77 , I

177쪽

16o GRIDVs EX ARCN TOTO, 331 Est autem huius gradus nostri longitudo 23'. I 4 . 3o , cuiusmodi ipsam nos conclusimus eX eclipsium observationibus nostris; neque eam superat nisi I quam constituit Acet-ta Mathematices magister , qui in observandis eclipsibus S tellitum Jovialium ante annos Viginti quinque diuturnam, diligentemque Operam naVaVit laudatissimam ab Academicis Parisinis. Interea vero specula nostra ab illa, in qua Acella observabat, distat Ortum versus 11 ; quare differentia ad 3 pe stringitur.

336 Sed ut de graduum magnitudinibus aliquid addam, vident jam omnes , illud ipsum , quod sumitur latitudini datae

deberi longitudinem gradus mediocrem datam, esse maXime incertum. Singulae enim, quae noVae Prodeunt graduum mensurae, dum cum quaVis conferuntur Veterum mensurarum, id quidem universe satis belle confirmant: tellurem forma esse compressa, Sed singulae eae comparationes usitata illa analogia institutae diversam diametrorum proportionem, et diversam adeo etiam concludunt pro graduum incrementis legem. Una videtur affulgere spes assequendae maioris conseia Sionis, si condatur accurata formae historia regionum illarum, in quibus adlaborarunt mensores graduum, ut conjectari probabilius

possit de caussis anomaliarum, et de harum magnitudine; his enim demum sublatis maior appareret consensio. Sed nec facilis est montium, et vallium descriptio huiusmodi, quae distantiaS, massas, positiones satis ad rem congruenter definiat ; et praeterea, posteaquam eae essent annotatae omnes,

quae sub sensus cadunt inaequabilitates, de iis restaret con-

178쪽

jectandum, quae certe sub tellure delitescere debent plu

rimae.

33 Nos, nisi quam Oporteret, eam , quam Possumus, narrationem adjungemus ingentium, quae ad boream praesertim nostro gradui adjacent , inaequabilitatum. Sed primum proportionem annotabimus, quam habent ad nostras mensurae Parisinae ; ut , si quis polygoni dimensiones nostras ad usus Geographicos Velit transferre, rem e Xsequi facile possit , et

tuto. Itaque i 764 Canonica, et ego Matheyum convenimus, qui tum unus erat eX Regiis organopeis, et eXemplar authenticum adservabat heXapedae nostrae , atque diu , diligenterque collata cum nostra heXapeda Parisina, convenimus cum M theyo eodem, pedem nostrum continere pedis Parisini pollices 18, lineaS II, et praeterea 7o centesimas lineae partes; Parisinas adeo mensuras esse ad nostras, uti 16o ad 213. Quare ut eX Parisinis nostrae eliciantur, satis erit si togarithmo Parisinarum addatur togarithmus constans 9 8oo99ys.

ARTICULUS V.

Montes ad boream.

338 Andratae impendent in rupe elatae heXapedas ferme et o ab agro Eporediensi, qui nisi humili a Candia ad Maxadium transverso colle praecluderetur, planities a rupe Andratensi ad alium in colle Monregalensi polygoni terminum perpetuo aequata, continuataque pateret. Atque haec soli depressio , et aequabilitas ideo primo loco a me memoratur, quod ipsa

179쪽

t MONTES AD BOREAM.

etiam spectet ad gradum producendum . Etenim quae deficit

ad austrum magnitudo materiei, eius Vim auget, quae redundat ad boream.

339 A pago Andratensi, interjectis agri jugeribus perpaucis,

attollitur primus ad boream mons Montecavallo, qui continuata acclivitate effertur ad sublimius fastigium, atque ibi mutato nomine appellatur Mombarone. Altitudinem huius montis supra agrum Eporediensem ex harometro invenimus hexapedas Io 98, 16. Ex chartis topographicis culmen huius montis distat a sarrario Andratensi hexapedas 3i 33 , declinatque

a meridiana Andratensi ad ortum gradus i s circiter. 3 o A Mombarone perpetua, usque et usque altiora mon'tium juga declivitatibus disjuncta usque et usque minoribuS, directionibus autem primum quidem ad ortum sinuosis, pos modum ferme rectis in distantia ab Andratis heXap. 22o oo montem ad boream assequuntur altitudine aeque' immanem, ac amplitudine: Rosa ipsi nomen est. Capto a specula Taurinensi angulo eminet hexap. 12ia, 38; patet in Vertice heXap. 33Q7, oo . Praeterea dorsum longe emittit leni descensu ad austrum Praesertim ; Grounerus in historia glacialium in Helvetia montium vix montem alium pinxit amplitudine tanta, quanta num. I 3 9 eXprimit montis Rosa lineamenta. 3 i Nomina eorum montium, qui perpetua, continuataque

serie ab Andratis pertinent ad montem Essa , paucis memo rabo. Et primo verbum dicam de monte Graia, qui Andratis distat ferme aequaliter ac Mombarone, sed declinat longe ma gis ad ortum a meridiana. Huius montis nomen, quod idem prOXimo pago est commune , imo etiam a templo est cel

180쪽

MONTES AD EO RE A M. I 63bre Matri Virgini a Graia sacro, fecit, ut polygonum ad alpes Graias finiri scripserim. Equidem constat ex Plinio, multoque etiam luculentius ex tabula Peutingeriana id liquet, alpes Graias ab Augusta Praetoria Segusium pertinuisse ad Au Strum ; alpes autem Penninas a monte Iovis, qui olim Deo Pennio, Iovi scilicet ipsi, ut autumant eruditi, Sacer erat, alpes glaciales illas comprehendisse, quae Allobroges inter,

et Veragros ad lacum Lemanum eX porriguntur, quae Veroa monte Iovis, vulgo it gran s. Bernardet, progrediuntur O

tum versus per montem Rosa , eaS Penninas summas niminatas fuisse ; verumtamen , Si vis aliqua inest in nomine eius

montis, qui hodienum Graia dicitur video autem Geogr phos appellationibus huiusmodi tribuere solere plurimum opbnari quis poterit, Veteres, ducto quasi aliquo per Augustam

Praetoriam parallelo, etiam eorum montium partem , qui Supra Eporediam sunt ultra Duriam , Graiis alpibus accensuisse. Verum quocumque demum haec res se habeat modo, monsiste Graia, neque altitudine est insigni, et ob suam ad oristum, quam dicebam, ingentem declinationem ad montium seriem' non spectat, qui Andratis montem Rosa aSSequuntur. 342 Altior est monte Gratia, et pro maiore sua distantia declinat multo minus mons Massone. Declinatione adhuc minore , et ProXime eadem , quam annotavimus Ita Mombarone, subsequuntur collis Caris ei, mons Martius, et collis Rosara. Collis proximus alius Pie di cavallo accedit etiam multo magis ad meridianam Andratensem. Collis Mologno, et mons qui sequitur la punia de' tre Vescovi iterum discedunt aliquantisper.

Collis pra di Tendon , collis Macagna, collis a Mal e Lobra

SEARCH

MENU NAVIGATION