Gradus Taurinensis / [Joannes Baptista Beccaria]

발행: 1774년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

i34 ADMINICGLA SECTORIS.cursore alio op. Qui, ubi est necesse, extrahitur a lamina , tum inversus truditur usque in f ad sectorem obliquandum in plagam contrariam, quod facit cochlea rs politissimo Suo capite urgens politissimam in limbi latere laminam. Haec autem

duorum cursorum Ξ, et sp compages est omnino affabre elaborata, ut ubi semel cursor quiSque suo adfixus est loco, nihil omnino metuendum sit a trepidatione, quae turbare pOS- sit distantiam siXae observandam.

2 1 Verum ipsa haec sectoris in meridiano positio, atque progressio ductam supponit lineam meridianam, ad quam exigatur planum illius. Hinc in illa ipsa cella, in qua sectorem

locavimus, semper primo loco meridianam definivimus , et quam diligentissime, uti dixi, eXpendimus; mox ansas defiximus in oppositis cellae parietibus longo, acutoque dorso, ut sita serica tensa inter geminas in earum dorso incisuras et essent parallela meridianae , et limbum sectoris raderent plano eius ad verticem constituto. Quanto molestior erat earum incisurarum definitio, tanto fuimus in iis constituendis , expendendisque accuratiores. NOlebamus enim, poeniteret deinde nos nostrae in haC re negligentiae, qui tot alios sustinebamus pro optimo rei eventu labores. Hinc quoties siXa erat Observanda,

sectore ad fixam jam proXime obliquato, . planum limbi exigebamus semper ad filum sericum tractum a pondusculis in incisuris illis tenuissimis. 176 Haec de positione sectoris; nunc verbum dicam de adminiculo, quod pendulo inservit librando in stagnante. Cursor i exporrigit ultra vectem is laminas suas hinas superi rem , et inferiorem, hae, qua eXStant parte, habent excisa

152쪽

A DMINICULA SECTORIS. IJ J

foramina aptissima, ut in iis lamina im moveri susdeque possit; sigitur autem haec lamina in debita altitudine a cochlea appressa a tergo cursori t. Ipsa lamina im ima ampliore sui parate inflexa est ad normam , ahque eXStante cochleae capitulo excipit laminam mn perforatam in longitudine, et desinentem in anulum. Ita enim lamina mn circuire potest, contrahi, aut produci, et motu laminae mi efferri, deprimi potest ad scyphum ibi sustentandum, ubi inclinatio Sectoris postulet, et penduli directio , atque longitudo; cui etiam rei inservit motus

cursoris i.

1 Neque hic mittenda eXilis lucerna et lychnio exilissimo , quae inter observandum tenui luce perfundit fila argentea in foco telescopii ; ipsa defertur a tenui lamina, quae ,

uti cernere est in schemate, cXstat a laXo anulo ambiente supra R tubum lentis oculariae; atque in hoc tubo contra lucernam fenestella adest oblique eXcisa obducta charta

cerata.

1 8 Denique de brachio aliquid innuam, quo microscopium contra lineam tangentium defertur ad locum penduli definiendum post quamque fixae observationem. Illud humero

Veluti suo laminae is annectitur in f, vel in g pro diversa

sectoris positione ; est vero multipliciter geniculatum, et sua quodammodo manu lamellam gerit Cum microscopio. Huic lamellae, qua parte jacet in horizonte, insidet tenuis longior lucerna parallela limbo sectoris; gracilescit lucerna juxta altitudinem suam in loco ellychnii; subit enim lucernam sub ellychnio microscopium limbo rectum. Lamella vero illa

153쪽

136 EXAMEN SECTORIS. eadem, quae et impositam lucernam, et microscopium tranS-Versum defert, alte sursum reflectitur lateribus suis antrorsum retrorsum ad arcendam lucem ab oculo observatoris ; anteriore latere pertusa est ad illuminandam lineam tangentium hinc inde prope filum penduli ; quo Vero luX affundatur satis vivida , duo latera lamellae sunt interius charta alba convestitae.

ARTICULUS V.

Examen Sectoris.

1 9 I. Sectore directo ad verticem ut filum penduli transiret per initium tangentium, vidimus dispesci ab ipso puncta in massis eX aurichalco, quas , Ceu fecerat Boscovichius , adfiximus laminae AB ad intervalla pedum singulorum ; earum maSSarum una videtur in L. 18o II. Sectore obliquato ad angulum maximum, ut penduli filum lamberet eAtrema in linea tangentium puncta ; tum filo ipso tenso, affixoque , ut a puncto suspensionis traiiceret per punctum , quod est initium graduum , Vidimus dispescere ipsum adhuc puncta ea in massis, dum ne filum penduli oblique aspiceretur ; minimula enim fili a massarum superficie distantia asserebat paralla m. Itaque conclusimus puncta ea Omnia esse in eadem recta, et sectorem prorsus non inflectia positione obliqua. 18i III. Circino micrometrico cepimus distantiam eius puncti , cui insidet acus suspendens pendulum a puncto, quod

154쪽

ost initium tangentium, atque ipsam Vidimus esse pedes 9 , et 11 lineae partes centeSimas. 181 IV Contulimus distantias puncti , quod est initium tangentium, a punctis hinc inde in eadem linea eXtremis ; atque invenimus prorsuS aequaleS. 183 V Contulimus distantias extremorum horum punctorum a puncto L insculpto in massa ex aurichalco prima; mOX etiam a punctis insculptis in massa altera , tertia, etc. ; atque distantias has quasque geminas inVenimus aequales ; adeoque

cognovimus lineam a puncto suspensionis ad initium tangentium esse rectam lineae tangentium ; haec enim erat in quoque experimento basis trianguli aequicruris bisecta a.linea producta a Vertice.

rum in linea tangentium, quod ut commodiMime eXSequeremur , rectiSSimeque, Sectorem trabe eXcepimus, in qua figi solet, cum asportatur. Longitudine sua haec trabs exaequat longitudinem regulae AB ad modicam usque a limbo distantiam , estque cavata in longitudine tota ad mensuram regulae ipsius ; praeterea cavitates habet peculiares, quibuscum congruunt massae singulae, quae prominent in facie AB ; atque regulae AB ita congruenter insidenti pessuli obduntur a te go , ut cum trabe lamina ipsa, adeoque et sector totus c. haereat quam firmissime.

eXStantem suffulsimus utrinque scamnis, ut limbum contemplari Possemus quam commodissime jacentem in horizonte, et perfusum copiosa luce illabente a proxima fenestra. Tum cry-

155쪽

stallos cum lineis , et microscopium adplicuimus. Oblonga, et recta e plumbo massa laminae limbi basi incumbens sua, qua

parte illa deprimitur infra laminam CD, deferebat crystallum

forcipulis nexam quam aptissime, ut facie sua inferiore attingeret semper lineam tangentium, atque una, Vel plureS tenuissimae rectae ductae in ea facie secarent semper ad normam lineam tangentium eamdem. Similiter tubum microscopii ita adplicuimus, ut lineae tangentium semper recta immineretaXe suo; nam deferens brachiolum obliquabatur ad eam lineam a massa plumbea quadra , qua laminae depressiori HI incumbebat, et latere suo latus premebat semper laminae elytioris EF.

2 86 Itaque in hac apparatus opportunitate plane singulari facile nobis fuit micrometri Vitia, siqua SubeSSent, .eX- plorare , quae essent, et quanta; tum ea, quae ad cochleam

totam , tum ea, quae ad partes ipsius diversas, imo et ad singulos helices, et ad helicum partes pertinerent. Iis Vero

jam perspectis, et cognita proportione partium cochleae aliarum ad alias, et ad cochleam totam , primo eX ipsa tota, moX eX data parte ipsius, quam absolutissimam deprehenderamuS , Punctorum Singulorum intervalla, et magnitudines definivimus , easque emendatas singulas a perspectis suis disserentiis neque vero differentiae hae assurgebant ultra micrometri particulas perpaucas) diligenter contulimus inter seSe , atque vidimus perhelle convenire. Quare cognitis tangentibus ad puncta singula, restabat, ut in ObserVatione fiXarum e rum ad filum penduli complementa micrometro eXplorarentur.

156쪽

ExMMEN SECTORIS. I 39

Ea autem in re cochlea usi non sumus, nisi in helicibus quinque. Quod dum explico , totam ObserVationis rationem de cet me hic pure narrare , dilucideque. 187 Ι Pro observatione quaque laminam tangentium adducebamus , ut limites eius convenirent cum limitibus laminarum CD, EF, adeoque index inesset in ipso partium mucrometri initio. ΙΙ Tum sectorem ad fixam observandam inclinabamus angulo jam proxime cognito. III Deinde ex lignea

scala filum penduli totum conVexa lente considerabamus, num impediretur a pulvisculis, ab araneis, ab eXstante re aliqua et ibi ipsum praesertim per appositum microscopium Observa-

hamus , ubi prope limbum transibat, atque satagebamus, ut hunc illud non tangeret quidem, sed quamproXime stringeret. IV Mox ipsam hanc penduli ad limbum positionem componebamus etiam cum positione limbi in meridiano, diducto, uti

dixi, tenuissimo serico filo ad incisuras in ansis. V. Cum tempus observationis imminebat, resupini in culcita bulbum oculi immittebamus in congruens CaVum, quo finitur tubus R lentis

oculariae. Huic fini inclinata in solo tabula, cui culcita ii sternebatur , esserri poterat a cochleis, ut , capite accumbente in culcita, oculus ad illud tubi cavum elevaretur. VI Atque

quamprimum stella telescopium ingrediebatur, manum eXpO rigebamus ad caput r cochleae rs, atque breVi momento stetilam adducebamus ad filum micrometri eamque observationem

habebamus pro exacta, in qua species stellae ad filum semel adducta ab eo deinceps non discederet , neque nutaret hinc inde dimoto oculo in latera; quamquam cavum illud, quo oculus excipiebatur, et foramine pertundebatur angusto, et

157쪽

r o EXAMEN SECTORIS.

Oculum stringebat undique, ut hic distrahi vix posset. VIINeque hic artificium silebo, quo lucem erraticam defendimusa siXarum speciebus, eam nempe , quae ob inaequabilem in

rotunda lente refractionem coma ipsas auget, et Vero etiam cauda protensa ad aVersam a centro lentis plagam. Tubos nigerrimos apponebamus summo tubo Q chartaceos cum dia-phragmatis eo arctioribus, quo Vividior erat lux observandaesaeae ; ea re vividissimae etiam stellae speciem, cuiusmodi est capella, ita perstringebamus, ut vix eXstaret eX filo. 188 VIII Itaque observato his cautionibus transitu siXae, veniebamus ad locum penduli definiendum , nempe intuentes attentissime per microscopium conversione cochleae lenta, continuataque , punctum in linea tangentium proXimum adducebamus ad silum, ut ipsum attingeret ; tum Vero, conSiderato iterum pendulo, num esset omnino liberum ab impedimento Omni, et num Vere quieSceret, partes micrometri scribebamus, distantiam nempe fili a puncto dato. Atque hinc, quoniam cognoscebamus quanta esset sili, et puncti crassities, et etiam in eo puncto centri distantia ab initio tangentium, perspectam

habebamus tangentem totam datae fixae eX ea observatione

contingentem. Verum, notatis iis partibus micrometri pro appulsu puncti ad filum, pergebamus adhuc moVere cochleam minimulo intervallo, quo erat necesse, ut punctum a filo bisecaretur; atque has etiam partes adjungebamus, quo eX ipsa etiam observatione haberemus distantiam totam, quam cum

eruenda eX ea summa conferremus.

289 Iam Vero, quando de observationibus coepi hic dicere , eXperimentum narrabo, quo iterum, atque iterum facti

158쪽

EXAMEN SECTORIS. IAI

sumus eertiores sectorem nullomodo flecti ab aliqua sua ad ixas positione. FiXam delegimus, CuiuS distantia a Vertice tan

gentem postularet in limbo maXimam. Ad ipsam sectorem in clinavimus, tum funem alligavimus regulae AB circa medium, atque adduximus ad trochleam infixam parieti ; mox funi advoluto neXuimus lancem, et injecimus pondera, quanta, diminia cochlea Sr, Sectorem sustentarent, non moVerent. Denique

ingressam in telescopium fixam rite adduximus ad filum meridiano normale motu cochleae r s. Atque tum Canonica lancem cum ponderibus mox sustentabat, mox blande deponebat , neque tamen fiXa nutabat. Itaque , quando pondera ea erant magnitudine, ut ipsa Sola sectorem Sustentarent, cum

deponebantur, debebant infleXionem sectoris abolere , imo et aliam gignere in partem contrariam, si quam ipse subiisset a Pondere suo, cum pondera illa elevabantur. Atqui stella filo semper inhaerebat ; itaque nec ulla in hoc eXperimento inflexio oboriebatur, et multo adeo minus inflexio fuit pertimescenda in observationibus nostris fiXarum, ad quas sector tanto minus Obliquabatur.

19o Ceterum ab observationibus, ad quas inter expendenda ea, quae pertinent ad planum sectoris, quasi incogitanter sum digressus, decet me hic ad structuram telescopii redire, atque ad rectam ipsius positionem, quibus etiam a rebus plurimum pendet observationum perfectio. Profecto de firmitate singularium tuborum MΝ , OP nihil attinet addere ;positionem autem is ipse curaverat industrius homo, et perspiacax Jacobus Chiapella, qui sectorem totum nobis confecit. Is, quamquam instituto Sacerdos inter eos accenseatur, qui sunt

159쪽

i a EXAMEN SECTORIS.

Regi a sacrificio, assuetus tamen ab adolescentia subsecivas horas impendere in dissicillimis, delicatissimisque instrumentis conficiendis, omnes praeterea habebat in aedibus ipsis suis Opportunitates necessarias ad Sectorem eXpendendum; nam dudum antea meridianam duxerat diligentissime, et horologium habebat ad secunda, quae duae praesertim res, eaedemque

ferme unice poterant usuVenire. Itaque fornice pertuso, a per loque tecto Sectorem jam instructum extraneis adminiculis Omnibus suspendit, dum perficiebat, quasi ad instituendas observationes. Tum primo loco providit, ut Pendulo transeunte per initium tangentium, axes duorum tuborum MN, OP consentirent in unam rectam filo penduli parallelam ; mox definivit , quanta esse deberet lentis ad objecta distantia a centro micrometri, ut, nutante hinc inde oculo, species sXae micro- metro Inhaereret ; intereaque, ad planum etiam meridiani composito sectore, constituit illorum micrometri in eo plano pOsitionem huiusmodi, ut silum unum esset rectum Plano Secto ris, atque adeo aliud, sectore recte posito, inesset in meridiano. Iudicabat autem de re eX fixis, quae per silum illud pri

mum Constanter Progrederentur.

291 Atque haec omnia dum nos etiam invisebamus singula , venimus demum ad examinandam lineam fiduciae. Qua in re cum plurimum haesissent Astronomi alii, videtur excelluisse Boscovichius, qui, uti paullo ante memorabam, eX differentiis temporum, quibus si Xa eadem appellit ad sectorem his conVersum, magnitudinem eruit declinationis lineae illius ab initio tangentium in plano sectoris; sed viam nos videmur ingressi, qua non una solum erroris pars cognosceretur, sed

160쪽

EXAMEN SECTORIS. 143

omnis qualiscumque esset error inspiceretur, et Vere etiam aboleretur. Haec praesertim caussa sectorem prae quadrante

dissicilem, et quasi contumacem facit in constituenda linea fiduciae, quod non in illo, quemadmodum in isto , linea fidi cia exigi possit ad pendulum. Deberet enim in illo esse parallela filo penduli transeunti per initium tangentium , atqui in vertice , ad quem tum spectat sector , Objectum deest, a cujus intuitu judicium feratur de positione lineae fiduciae. Itaque nos id effecimus, ut objectum ad verticem adduceremus.191 Speculum metallicum conquisivimus, quod speciem rectae lineae rectam undique referret. Tum in apertura tecti locavimus telescopio concentricum anulum ferreum, in quo circumferri poterant ferrea brachia duo speculum sustentantia juxta centrum graVitatis. Atque Sectore ad Verticem quam diligentissime composito , Chiapella ascendit tectum , ut speculum circumferret in anulo Pro meo nutu, ego Vero resupinus intuens in telescopium fila speculi moderabar, gemina, quae

supra , et gemina alia duo, quae infra brachia speculo alli gaveramus , donec objecti alicuius distincti species microme

trum aequabiliter occuparet, et certo aliquo puncto suo appelleret ad centrum micrometri. Id ubi eramus assecuti, tum Chiapella thecam cum lente rotabat coercitam a cochleis illis tribus, quae a tubo eXteriore sulcum invadunt cavatum

in eius thecae peripheria . Flac Via primo loco lineam fiduciae adducebamus ad filum meridiani, quemadmodum in quadrante adduxeramus ad filum Verticis; tum laxata pedetentim cochlea una, urgebantur aliae duae, quoad oportere provi-

SEARCH

MENU NAVIGATION