Gradus Taurinensis / [Joannes Baptista Beccaria]

발행: 1774년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

INSTRUMENTA BASIS.quipollicem lata, longa utrinque lineas undecim ultra pedes sex. In distantia a margine anteriore linearum trium recta d citur , in qua intervalla pedum sex eXiguis punctis, sed iis sat altis distinguuntur, et rectis praeterea ad marginem productis definiuntur. Extremis duobus eius rectae punctis circelli circumscribuntur. Praeterea pedis ultimi intervallum, deductissimiliter rectis, tribuitur in pollices duodecim, atque horum ultimus in lineas. Sed et alia recta hexapedalis insculpta est primae parallela, ad quam sola pedum intervalla pertingunt; etiam ista puncta habet eXtrema circellis inscripta , et notataliteris A, B. Denique, ne quid mensurae perennitati deesset,

regulam hanc ferream ad normam eXcisam in extremis marginibus excipit regula ferrea alia exstantibus marginibus suis, ut sua etiam ipsa cavitate heXapedae mensuram proXime adaequet . In hanc etiam regulam rectas produXi, quae heXapedam finiunt in regula prima, atque in iis puncta insculpsi duo

alia, queis uti olim tuto possem, si quando insculpta in alia obsolevissent. Ceterum regulam primam commendat titulus hic insculptus in facie ipsius iuxta longitudinem.

A. C. 1 6o pridie idus martii Parisiis thermometro Reatimuri no signante gr. I 3 Supra congelationem longitudo huius regulae, nec

non distantia inter puncta A, et B exactae sunt a C. M. Ala Contamine, nec non a N. L. la Gille ad modulum hexap dae ferreae in coetu Regiae Scientiarum Academiae comprobatae ad metiendos in aeqtiinoctiali plaga circuli meridiani gradus. Iacobus Canti et elaboravit, et divisit Parisiis.

8 Hexapedali huic regulae thermometra duo adjunXit diligens Condaminius, et circinum cum micrometro . Illa quidem,

22쪽

iquae ambo partitionem Reaumuri. nam habebant, erant necessaria, ut regulae ipsius a calore mutationes, adeoque et verae nostrarum perticarum longitudines dignOScerentur. Circinus Vero iste plane usuveniebat ad capiendas longitudines ipsas tum regulae , tum perticarum. 9 Circinus cum micrometro instrumentum est notiSSimum: juvat tamen eum describere hic obiter, quem misit Condaminius. Neque enim, quae sunt Vulgatissima instrumenta, Sunt item eXpeditissima omnia. Itaque regula ex piro est is circinus fg. II tab. I) hexapeda longior pollices octo, lata pollicem

unum , lineas decem, alta lineas undecim; binis cursoribus ipsa instruitur, qui caltheos cuspides deferunt , Crura nempe circini. Cursorem alterum F manu facile moveas ultro citroque laxata coclea ; hac advoluta figas ubilibet. Alter E neoit, nec redit, nisi quam lentissime vi cocleae C robustioris. Etenim cocleae huius pars quaedam latior intercipitur inter laminaS ex aurichalco, quarum altera est pro fundo thecae d, altera est pro Circulo micrometri. Cocleae vero helices inseruntur matrici ex aurichalco forma parallelepipeda excurrenti intra regulam ligneam per soramen oblongum s forma simili; matricis autem latera nexa sunt interius cursori E a geminis cOcleis i. Itaque coclea C , dum volvitur, aut reVolvitur, ma tricem , adeoque et cursorem E trahit, vel trudit. Atque hic motus, quo necessariam habeat aequabilitatem, et continuationem , praeceptionibus obsequendum est non ita paucis. Primo loco latior cocleae orbis ita circuire debet in ipsa, cui in idet, cavitate, ut prorsus non nutet; deinde coclea tota re

cta bit Oportet, diametro aequabili , helicibus aequabilibus i moae

23쪽

s INSTRUMENTA BASIS. eadem aequabilitate , et congruente capacitate sint oportet helices cavi in matrice, atque matricem recta pervadant, et in medio loco quam accuratissime. Denique et matris cum foramine regulae, et regula cum theca cursoris debent semper congruere, et ubiVis, ne ulla ultibi exsistat trepidatio. Quarum praeceptionum summa opus facit omnino arduum ;obtemperandum tamen est omnibus, quo omnis a circuitione cocleae motus ad cursorem unice pertineat.1 o Profecto Condaminiani Circini micrometrum erat satis accuratum. Etenim indeX cocleae C nexus rigesimam. quintam peripheriae partem non excurrebat, quin aliquis Ope microscopii in cuspide A motus cerneretur, quod satis erat ad differentias assequendas in Partibus lineae Centesimis: nam coclea quater circuibat quam proXime ad superandum lineae intervallum. Quamquam Vero elastica spira sat valida fundo thecae dadniXa parallelepipedum delatorem Cursoris premeret, ne hic unquam quiesceret a cocleae circuitione ν nihilominus duas has leges indiximus nobis in usu micrometri; primo, ne unquam

Cocleam promOUeremus, nisi remotam anteam, et Vicissim; deinde ut circa eumdem locum proXime agitaremus cursorem, ubi nempe helices cocleae Cum matrice eramus eXperti maXime

congruentes. Id autem fuit nobis facillimum, quando enim agebatur de exilibus mutationibus expendendis in longitudine hexapedali regulae ferreae, aut lignearum perticarum, defixo certo loco cursore F, imo loco ipso lineis definito ductis

utrinque in regula ad thecae margines , necessario motus omnis cursoris alterius una, vel altera cocleae circuitione continebatur.

24쪽

INSTRUMENTA BASIS. 7

ii Dum hexapedam PariSinam Praestolabamur , plura interea coepimus eXperimenta , quibus deliberaremus de pertia carum materia, atque item forma. Forma, in quam consensi

mus, exhibetur in A. III tab. I. Tabula ABCD sex pollieta

alta, pollicem unum crassa, tabulae infigitur item latae pollices sex, sed Crassae lineas non amplius 1 o ; quae compages visa est infleXioni, atque deflexioni minimum obnoxia. Ad materiam quod attinet, tabula quae jacet in horizonte, populea est tota, alia quae est ipsi recta, indusium habet utrinque populeum ad lineas duas, sed crassitie duarum linearum ;meditullium autem haec habet de nuce ; tabulatum, atque Contignatio in pervetusta domo, quae inStaurabatur, materiam suppeditarunt. Delegimus autem tabulas, et trabes minime nodosas, quae Conditio in populo est obvia, nec difficilis erat Obtentu in laminis e nuce , ex quibus meditullium Confecimus, quod paullo ante nominabam, et quod obscurioribus lineamentis exprimitur in dorso tabulae ABCD . Non erat ipsum Coim tinuata una tabula, sed ex frustis CoalesCebat triangulari forma, fibris transversis; atque haec firmissimo glutine cohaerebant inter se mutuo, atque cum indusiis; praeterea colligabantur indusia cum meditullio paxillis ligneis. et Hae perticae quid ni enim nomen non teneant, quan do rei utilitatem habuerunt omnem λ ad filum, jam e actae,

Steterunt sub dio ultra mensem inniXae fulcris suis ; tum emendatae steterunt iterum similiter ad mensem alium; steterunt et tertio post alteram emendationem. Quando autem jam ViX abe

rabant a filo, placuit ipsas non iterum dolare ; sed errorem ViX sensilem castigavimus adpositione laminarum ex aurichalco

25쪽

8 INSTRUMENTA EAS IRA, B , C, D, in quibus hexapedarum limites erant definiendi: etenim singulae aequare debebant in longitudine hexapedas tres. Duae laminae mediae B, et C sunt forma rectangulari ; forma extremarum A, D est eX rectangulo adjuncto semicirculo. Omnes recta bifariam dividuntur juxta longitudinem , quae adeo in extremis limites duos designat hexapedarum eXtremarum. Sed in duabus laminis mediis B, et C limites communes heXapedis extremis, et mediae , punctis definiuntur tenuibus, rotundis, atque alte insculptis. Francalancia, qui tum organopeus erat in Regio nostro Lyceo, explevit conditiones has omnes; primo quidem , ut eXtremae laminae facie sua jacerent in plano dorsi ; Inediae vero tanta prominerent Particula, quanta erat neceSSe, ut Summa omnium facies iaceret in plano uno ; praeterea ut puncta omnium, quae erant limites heXapedarum , essent in eadem recta ; denique ut bini quique limites heXapedam aequarent intervallo suo. Horum ultimum circino micrometrico, reliqua tenso filo providit quam patientissime: nam haec etiam problemata, quae sunt expeditissima Geometrae ingenio, operosa esse solent manui artificis.13 Dicam paullo post quid praestiterint hae perticae ita

directae , quemadmodum narraVi, instructae , atque partitae ;nunc, quando tacendum Omnino nihil, eXponam etiam genus fulcrorum, queis sumus usi ad eas deferendas. Equidem sentiebam, basis mensionem expeditiorem futuram fuisse, si ipsam absolvere potuissemus perticis in ipso solo impositis. Verum nec eo ego eram corporis habitu, qui possem humi repere ad

milliaria; et hoc interea accepi a Physica Vitii, ut, quam

quam

26쪽

INSTRUMENTA BASIS. 9

quam et de me ipso dissidam plurimum, nemini tamen fidam magis, quam ipsi mihi. Praeterea etiamsi Constituissem pertiacas in solo ponere, attamen ferme semper fulcro saltem uno uti debuissem ad unum sustentandum perticae cuiusque Caput, quo omnes in solo inclinato exigerentur ad libellam. Itaque restabat, ut fulcris uterer, quorum firmitati possem tuto credere . Horum autem unum designat A. IV tab. I. Tabulae tres, latae singulae pollices tres cum dimidio, et forma rectangulari in prisma triangulare , angulis tamen apte eXcisis ,

Compactae truncum fulcri faciunt firmissimum . Nam praeterquamquod tres tabulae sunt inter se Validissime colligatae,

paxillis etiam admodum densis solidis prismatibus adaguntur , quae sunt meditullii loco in ima, in media, in summa trunci

parte ; solidissimae tres e nuce tabulae , pollicem crassae cum quadrante, altae Vero pollices quatuor Cum semisse tripedem faciunt, eX quo exstat truncus; scilicet tabulae hae singulae, qua duro glutine, qua paxillis transVersis , qua ferreis etiam

claVis, singulis trunci talbulis , insitoque meditullio firmissime compinguntur. Quo autem tripes solo haereat immotus, Crusquodque instruitur robusto ferreo crapide; et quo truncus in solo inaequabili rectus insistat, crus quodque nexum defert fu niculo cuneum pro opportunitate supponendum. Denique men Sula etiam est tota ex nuce, et nexam habet solidam maSSam, ut altitudo compagis sit pollices quatuor cum semisse . Haec Compages prismatico foramine pertusa est, quicum apte Con gruit prismaticus truncus sua parte quaVis, rOhusta Vero, quae a tergo adest ex buxo coclea, vel hilum appressa continet Omnino mensulam ne nutet. Praeterea, ne quod superesset RSi

27쪽

1o INSTRUME NTA BASIS.tationis periculum, id cavimus fere semper, ne altius sesqui- pede a tripede mensula efferretur.

rei ; atque tum pendulum usuueniebat, quod perticae aptatum cernitur in A. III tab. I. Ne huius quidem formam negleximus . Constat eX duplici cono, altiore uno, alio, qui estimus, depressiore. Vertex summi coni desinit in sphaerulam pertusam foraminulo juxta diametrum verticalem, in quod ii

mittitur duplex filum prodiens dispertitum ad latera eX Vemtice coni imi prodit acuta acus. Tota autem maSSa est eX S lido aurichalco , atque ita librata, ut apex acus evolutione fili inhaereat puncto uni. 11 Prope caput A perticae cylindrus ligneus eXhibetur assurgens in conum. Is imponebatur semicirculo laminae ultimae in pertica quaque ultimo constituta. Atque apex coni erat dioptrae loco ad dirigendam perticam. Conus hic erat dimidia parte niger ad prospectandum contra loca illuminata, albebat parte alia, quo cerni posset, cum referebatur ad loca

16 Restaret dicendum de Virgis , quibus rectam definiebamus, juXta quam progrederemur, de telescopio nocturno, quo virgas ipsas dirigebamus, de duplici norma, qua Francalancia providebat, ut primum punctum perticae Sequentis recte caderet in ultimum praecedentis: sed haec narratione ipsa erunt Satis manifesta. Interea vero SubVereor, ne molestior Sim , dum singula minutius fortasse perbequor, quam Par est.

28쪽

ARTICULUS III.

i Anno 1 6o ultimis mali diebus Francalancia conduxit operarios quatuor, collatisque instrumentis omnibus, conVenit

cum iis in Viridarium Regium, ubi quid quisque praestare deberet in mensione basis fuit constitutum, et mensurra adponendo, dirigendo, atque etiam examinando adsuevimus singuli, atque universi, muneri obeundo quisque suo. 18 Cumque jam in re omni essemus eXercitatissimi, die altera junii rem ipsam sumus adgressi in Via Ripulina . Atque principio, ubi ordiuntur procerae arbores, quae Viam juXta longitudinem omnem pulcherrime sepiunt utrinque, ibi ma mor infossum est ferme cubicum altum pedes duos. In medio summae faciei eius marmoris lamina ex aurichalco fuerat alte

infixa. Francalancia circellum in haC insculPSerat, et Centrum, quod erat futurum initium basis. Qui marmor hoc inquirat,

tellurem effodiat oportet in distantia pedum septem et viginti ab arbore prima horeali: nam latus australe viae alicubi inflectitur aliquantisper introrsum. Quare, ut possemus recta progredi, necesse fuit terminos basis constituere, qui a mediis in via punctis, declinarent ad boream. 19 Porro planum, quod a puncto insculpto in marmore latus viae australe inflexum introrsum ProXime stringebat, feneStram hisecabat, quae est maXime borealis in facie anteri re Regii palatii Ripulini. Itaque eo semper directa est positio Virgarum, juxta quas perticas disponebamus in seriem continuam.

29쪽

i1 BASIS MENSIO.1o Virgae hae etiam exstabant ex tripede . Graciles erant, sed rectae; atque ne inflecterentur a Vento, lamina ferrea

convestiebantur ad semialtitudinem. Telescopio nocturno ipsas dirigebam tutissime quod etiam instrumentum usuVenit mihi ad considerandum caelum, praesertim ad captandos cometas qui jam ea sunt multitudine , ut sol hic , quem dicimus nostrum , ad cometas primo loco pertinere videatur . Itaque Vi ga altior saXo imponebatur, ut axis ipsius insculpto in lamina

puncto immineret. Deinde ego discedebam ortum Versus, quamdiu fenestram Ripulinam spectanti mihi imago aliqua confusa eius Virgae eXhiberetur. Interea Francalancia Virgam defere-hat ad occasum in eam distantiam, ut ego. telescopio Virgam cernerem distincte, ipse Vero me Videret manu monentem, ubi Virga esset constituenda. .Etenim tum mihi Virga erat recte posita, cum imago ipsius distincta bisecabat imaginem coim fusam Propioris , et ambae imagines cadebant in imaginem

fenestrae Ripulinae. Sed etiam Francalancia dioptrae genus habebat in virga mihi propiore per ipsam prospectans ad punctum aliquod , quod a tholo Supergensis templi Regii declinat ad turrim ipsius australem : eo enim spectabat ducenda recta. Qua ratione altera Virga, eadem Constituebantur omnes;

sed duabus constitutis jam non erat necesse intueri fenestram ;etsi vero telescopium nocturnum campum habet amplissimum, quae est ingens falsi ceteroquin instrumenti utilitas; quandoque tamen in ordienda virgarum serie, prae solo parum accli-Vi , aut etiam declivi, virgas, et fenestram Ripulinam 'nequi-ham eo complecti, ne humi quidem procumbens s atque tum rem Oculo nudo exigebam transpiciens per filum penduli, quod dextra regebam.

30쪽

ii Virgarum positio erat Prim' operis pars, a qua mane, et a prandio ordiebamur: trabes enim erigere ad ingentem distantiam cum voluissemus, atque ita rectam totam a principio designare, disturbabantur ipsae passim a Viatoribus, qui in ea Via sunt frequentissimi, atque ex omni ordine pedites, equites , rhedarii, muliones. 11 Itaque Virgis in directum dispositis haerebamus adhuc paullo diutius in locanda pertica prima. Etenim a primo eius puncto demittendum erat pendulum, ut apice punctum attingeret definitum ; quod principio erat punctum illud insculptum

in marmore, alias autem erat simile in laterculo punctum: nam quoties intermittebamus mensionem, laterculum puncto

distinctum infodiebamus, quod recta subesset apici penduli demissi ab ultimo puncto perticae ultimae. IS laterculus nos

monebat, unde esset ordiendum, cum ad mensionem redibamus, edocebatque, num recte regrederemur , Cum inStaurabdmuS mei

sionem totam.

2 3 Redibat vero etiam eadem molestia penduli demittendi, quoties ob soli acclivitates, declivitatesque sequens pertica eruferenda erat, aut deprimenda. Id autem eXsequebamur attente admodum , ne pendulum a motu aeris oscillaretur, atque ut illo appresso puncto ultimo perticae ultimae acuS rectae aderet in primum adponendae perticae punctum ; qua in rene errorem quidem negligebamus, qui a crassitie fili potui

χ Sed neque tum festinanter admodum progrediebamur, cum unice protendebatur series perticarum, sequentis caput in 'ponendo mensulae praecedentis . Etsi enim, dum exigebatur

SEARCH

MENU NAVIGATION