Vincenz von Lerinum : Commonitorium pro catholicae fidei antiquitate et universitate adversus profanas omnium haereticorum novitates

발행: 1895년

분량: 103페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

i VIII 12J XII ). inquit, aut unpelli a caesi. Non quia sancti caelestesque angeli peccare iam possint, sed hoc est, quod dicit: si etiam, inquit, fiat, quod non potest fieri, quisquis ille traditam semel fidem mutare tentaverit, anathema sit. 3 13 Sed haec forsitan perfunctorie praelocutus est, et humano potius effudit impetu, quam divina ratione decrevis p sit. Sequitur enim, et hoc ipsum ingenti molimine iteratae

insinuationis inculcat stetit Praecisimuε, inquit, et tincitertim ilico erat quis nobis Pyonpellacferit, Priaeterquum quod is ccc iεαμ, nothemo it Non dixit: si quis vobis adnuntiaverit, praeterquam quod accepistis, benedictus sit, laudetur, recipiatur, sed onathema sit, inquit, id est separatus Segregatus exclusus ne unius vis dirum contagium innoxium gregem Christi venenata permixtione contaminet. is in Sed forsitan Galatis tantum ista praecepta sunt Ergo et illa solis Galatis imperata sunt, quae in eiusdem epistulae sequentibus commemorantur, qualia sunt haec: irinisti viri, viristi et moulemug. Ome iciamur inanis storice viai, inficem Pronocon&ε, innicem tantilentes et dio reliqua. Quod si absurdum est, et mnibus ex aequo imperata sunt, restas, ut sicut haec morum mandata ita etiam illa, quae de fide cauta sunt, omnes pari mοd comprehendant, Id et sicut nemini licet invicem provocare aut invidere invicem, ita nemini liceat praeter id, quod ecclesia a tholica

25 usquequaque Vangeligat, accipere.

Aut forsitan tunc iubebatur, si quis adnuntiasSet, praeterquam quod adnuntiatum fueras, anathemari, nunc vero iam non iubetur Ergo et illud, quod item ibi ait ille alitem: viritu ambulate, et Ueεi rium cornis non Perficietiε, tunc so tantum iubebatur, modo vero iam non iubetur Quodsi

32쪽

impium pariter et perniciosum est ita credere, necessariosequitur, ut, sicut haec cunctis aetatibus observanda sunt, ita illa quoque, quae de non mutanda fide sancta sunt, cunctis aetatibus imperata sint. Adnuntiare ergo aliquid Christianis catholicis praetera id, quod acceperunt, numquam licuit, nusquam licet, numquam licebit; et anathemare eos, qui adnuntiant aliquid, praeterquam quod semel acceptum est, numquam non oportuit, nusquam non oportet, numquam non oportebit. Quae cum ita sint, estne aliquis vel tantae audaciae, qui praeterio id, quod apud ecclesiam adnuntiatum est, adnunties, vel fantae levitatis, qui praeter id, quod ab ecclesia accepit, accipias Clamat, et repetendo clamat, et omnibus et semper et ubique per liferas suas clamat ille, ille o electioni ille mastiεter entitim, ille apostolorum tuba, ille ferrarum 15 praeco ille caelorum conscius, ut, si quis novum dogma adnuntiaverit, anathemetur. Et contra reclamans roniae quaedam et cynmneces muεcae morittirae, quales sunt Pelagiani, et hoc catholicis nobis, inquiunt, auctoribus, nobis principibus, nobis expositoribus damnate, quae tenebatis, tenete, soquae damnabatis, relicite antiquam fidem, paterna instituta, maiorum deposita, et recipite, quaenam illa tandem Ηοrre dicere, sunt enim tam superba, ut mihi non modo adfirmari sed ne refelli quidem sine aliquo piaculo posSevideantur. 25X J15 Sed dices aliquis: cur ergo persaepe divinitus sinuntur excellentes quaedam personae in ecclesia constitutae res novas catholicis adnuntiare Recta interrogatio et digna, quae diligentius atque uberius pertractetur; cui tamen non ingenio proprio, sed divinae Legis auctoritate, ecclesiastici so

33쪽

magisterii documento satisfaciendum est. Audiamus ergo sanctum Moysen, et ipse nos doceat, cur docti viri et, qui propter scientiae gratiam ab apostolo etiam prophetae nuncupantur, proferre interdum permittantur nova dogmata, 5 quae Vetus Testamentum allegorico sermone eos lienOS appellare consuevit, eo quod scilicet ita ab haereticis ipsorum opiniones, sicut a gentilibus dii sui, observentur. Scribit ergo in Deuteronomio beatus Moyses: Si Stirreaeerit, inquit, in me in mi Pr Aeto, Mi quiε Omnitim flaiεSeraei ilicosi, id est magister in ecclesia constitutus, quem discipuli vel auditores sui ex aliqua revelatione docere arbitrentur, quid deinde et et Proe liserit, inquit, lanum tDque Ortenrum, et enenerit, quod larem HS magnus prο- cfoe nesci, quis significatur magister et tantae scientiae,1 qui sectatoribus propriis non solum, quae humana Sunt, OSSe, verum etiam, quae Supra hοminem Sunt, praenοScere posse

videatur, quales fere discipuli sui iactitant fuisse Valentinum,

Donatum, Photinum, Apollinarem ceterosque eiusmodi quid postea ta et inmerit, inquit, tibi Veiamticet Sequiamura , Ocia enog, MOS OROrαε, et Serriiamticei qui suntini olieni, nisi errores extranei quos unorobas, id est: novi et inauditi, et erriamtis eis, id est credamus eis, Sequamur eos, quid ad extremum P non ualeε, inquit,rero Pr Aetae illiνε νε εοmnioraris. Et quare, rorae,a a de non prohibetur doceri, quod a deo prohibetur audiri' Ouio, inquit, lentos OS Ominti aeu τρεter, Mi mliam fiat, virum mimotis,tim on non in toto corae et in folia animareStria Luce clarius aperta causa est, cur interdum divina providentia quosdam ecclesiarum Magistros nova quaedam so dogmata praedicare patiatur ut lentet noc minνε, inquit, istic rester. Et profecto Magna tentatio est cum ille,

34쪽

doctorem et adsertorem veritatis puteS, quem Summa Veneratione et amore complexus sis, is subito latenter nοῶο sub- inducas errores, quos nec cito deprehendere valeas, dum

antiqui magisterii duceris praeiudicio, nec facile damnare du-5cis fas dum magistri veteris praepediris adfectu.XI. I 6 Ηic forsitan efflagitet aliquis, ut ea, quae Sancti

Moysi verbis adserta sunt, ecclesiasticis aliquibus demonstrentur exemplis Aequa expostulatio nec diu differenda.Nam ut a proximis et manifestis incipiam, qualem fuisse ionuper tentationem putamus, cum infelix ille Nestorius, subito ex ve conversus in lupum, gregem Christi lacerare

coepisset, cum eum hi ipsi, qui rodebantur, ex magna adhuc parte vem crederent, ideoque morsibus suis magis paterent Nam quis eum facile errare arbitraretur, quem tanto ab imperii iudici electum fans sacerdotum studio prosecutam Videret, qui, cum magn Sanctorum amore, Summ populi lavore celebraretur, quotidie palam divina fractabat eloquia et noxios quosque Iudaeorum et gentilium confutabat errores Quo tandem iste modo non cuivis fidem faceret, ego recta docere, recta praedicare, recta Sentire, qui, ut uni haeresi suae aditum patefaceret, cunctarum haereseon blasphemias insectabatur Sed hoc erat illud, quod Moyses ait:

fental το minti aeus regier, Si illacti eum ian non. Et ut Nestorium pratereamus, in quo plu8 Semper ad 25

mirationis quam utilitatis, plus famae quam experientiae fuit, quem opinione vulgi aliquandiu magnum humana magis secerat gratia quam divina, eos potius cοmmemoremus, qui multis profectibus multaque industria praediti non parvae tentationi catholicis hominibus extiterunt. Velut apud mPannonias maiorum memoria Photinus ecclesiam Sirmita

35쪽

nam tentasse memoratur, ubi cum magno mnium favore in

sacerdotium fuisset adscitus et aliquandiu tamquam catholicus administraret, subit sicut malus ille Prometa otii somnictor quem Moyses significat creditam sibi plebem dei persuadere coepit, ut Sequeretur eo alienos, id est errores extraneoS, quos antea nesciebat. Sed hoc usitatum illud vero perniciosum, quod ad fantum nefas non mediocribus adminiculis utebatur. Nam erat et ingenii viribus valens et doctrinam opibus excellens et eloqui praepotens, quippeio qui utroque sermone copiose et graviter disputaret et scriberet quod monumentis librorum suorum manifestatur, quos idem partim graeco partim latin sermone composuit. Sed bene, quod commissae ipsi oves Christi, multum pro catholica fide vigilantes et cautae, Milo ad praemonentis Moysi

ab eloquia respexerunt, et prophetae atque pastoris sui licet admirarentur eloquentiam, tentationem tamen non ignorarunt. Nam quem antea quasi arietem gregis Sequebantur, eundem deinceps velut lupum fugere coeperunt.

Neque solum Photini sed itiam Apollinaris exemplo

eo istius ecclesiasticae tentationis periculum discimus, et simul ad observandae diligentius fidei custodiam commonemur. Et ipso enim auditoribus suis magnos aestus et magna generavit angustias, quippe cum eos huc ecclesiae fraheret auctoritas, huc magistri retrahere consuetudo, cumque intera utraque nutabundi et fluctuantes, quid potius sibi seligendum foret, non expedirent. Sed forsitan eiusmodi ille vir erat, qui dignus esset facile contemni Immo vero tantus ac talis, cui nimium cito in plurimis crederetur. Nam quid illo praestantius incumine rexercitationes doctrina Quam so multas ille haereses multis voluminibus oppresserit, quot

inimicos fidei confutaverit irrores, indicio rest opus illud

36쪽

triginta non minus librorum, nobilissimum et maximum, quo insana Porphyrii calumnias magna probationum mole cοnfudit. Longum es universa ipsius opera commemorare, quibus profecto summis aedificatoribus ecclesiae par esse

potuisset, nisi profana illa haereticae curiositatis libidines

novum nescio quid adinvenisset, quo et cunctos labores suos velut cuiusdam leprae admixtione laedaret, et committeret, ut doctrina eius non tam aedificatio quam tentatio potius ecclesiastica diceretur. XII. Eic a me forsitan deposcatur, ut horum, quos 1o Supra commemoravi, haereses exponam, Nestorii scilices, Apollinaris et Photini Hoc quidem ad rem, de qua nunc agimus, non adtinet. Propositum etenim nobis est, non

singulorum errore persequi, Sed paucorum exempla proferre,

quibus evidenter ac perspicue demonstretur illud, quod Moy - 15ses ait, quia scilicet, si quando ecclesiasticus aliquis magister, et ipse interpretandis prophetarum mysteriis prοpheta, novi quiddam in ecclesiam dei tente inducere, ad sentatiο-

ne id nostram fieri providentia divina patiatur. IT Utile

igitur fuerit in excursu, quid supra memorati haeretici sentiant, Eo breviter exponere, id est Photinus, Apollinaris, Nestorius. Photini ergo secta haec est. Dicit deum singulum esses et solitarium et more Iudaico confitendum Trinitatis plenitudinem negas, neque ullam dei verbi aut ullam spiritus sancti putat esse personam Christum vero hominem fan- assummod solitarium adserit, cui principium adscribit ex Maria et hoc omnimodis dogmatigat, solam no perSOnam dei patris et solum Christum hominem colere debere. Haec ergo PhotinuS. Apollinaris vero in unitate quidem trinitatis quasi con sosentire se iactitas, - et hoc ipsum non plena fidei sanitate

8 cf. Deus. 13, 3. I Deus. 13, 1-8.

Vincongrion Lerinum.

37쪽

sed in domini incarnatione aperta professione blasphemat. Dicit enim in ipsa salvatoris nostri carne aut animam humanam penitus non fuisse aut certe talem fuisse, cui mens et ratio non esset Sed et ipsam domini carnem non des sanctae virginis Mariae carne susceptam, sed de caelo in virginem descendisse dicebat, eamque, nutabundus semper et dubius, modo coaeternam deo verbo, modo de verbi divinitate actam praedicabat. Nolebat enim in Christo duas esse substantias, unam divinam alteram humanam, unam ex patre 1o alteram ex matre, sed ipsam verbi naturam putabas esse discissam, quasi aliud eius permaneret in deo, aliud vero verSum fuisset in carnem ut, cum veritas dicat ex duabus substantiis unum esse Christum, ille contrarius veritati ex una Christi divinitate duas adserat actas esse substantiaS. 15Ηaec itaque Apollinaris. Nestorius autem contrario Apollinari morbo, dum sese duas in Christo substantias distinguere simulat, duas introducit repente personas, et inaudit scelere duos esse vult filios dei, tuos Christos, inum deum alterum hominem, a unum, qui ex patre, alterum, qui sit generatu ex matre. Atque ideo adserit sanctam Mariam non theotocon sed christolocon esse dicendam, quia scilicet ex ea non ille Christus, qui deus, sed ille, qui erat homo natus sit. Quodsi quis eum putat in literis suis unum Christum dicere et ab unam Christi praedicare personam, non temere credat. Aut enim istud sallendi arte machinatus est, - ut per bona facilius suaderet et mala, sicut ait apostolus: Per honti mihi verum egi mortem - aut ergo, ut diximus, fraudulentiae causa quibusdam in locis scriptorum suorum unum Christum et M unam Christi personam credere se iactitat, aut certe post

partum iam virginis ita in unum Christum duas perhibet

38쪽

cοnveniuSe perSonas, ut tamen conceptus seu partus virginei tempore et aliquanto postea duos Christos fuisse contendat, ut, cum scilice Christus homo communis primum et solitarius natus sit, et necdum dei verbo personae unitate sociatus, postea in eum adsumentis verbi persona descenderis, et, licet nunc in dei gloria maneat adsumptus, aliquandiu f men nihil inter illum et ceteros homines interivisse videatur.

XIII 18 Ηaec ergo Nesrerius, Apollinaris, Pholinus

adversus catholicam fidem rabidi canes latrant Photinus frinitatem non confitendo, Apollinaris convertibilem verbi di-iocendo naturam e duas in Christo substantias non confitendo, et aut fotam Christi animam aut certe mentem atque rationem in inima Menegandο, et adserend pr sensu mentis fuisse dei verbum, Nestorius duos Christos aut semper esse aut aliquandiu fuisse adseverando. Ecclesia vero casto 15lica et de deo et de salvatore nostro recta sentiens nec in trinitatis mysterio nec in Christi incareationes blasphemat. Nam et unam divinitatem in rinitatis plenitudine et trinitatis aequalitatem in una atque eadem maiestate veneratur, et unum Christum Jesum, non duos, eundemque deum Pa Eoriter atque hominem confitetur Unam quidem in eo personam rael duas substantias duas substantias sed unam credit esse personam. Duas substantias, quia mutabile non es verbum dei, ut ipsum verteretur in carnem unam personam, me duos profitendo illos quaternitatem videaturas colere, non frinitatem.(Is Sed perae pretium est, ut id ipsum etiam atque etiam distinctius et expressius enucleemus. In de una sub stantia sed tres personae in Christo duae substantiae sed una persοna. In trinitate alius atque alius, non aliud atque soaliud in salvatore aliud atque aliud, non alius atque alius.

Quomodo in trinitate alius atque alius, non aliud atque aliud Quia scilicet alia est persona patris ilia filii alia spiritus

39쪽

sancti sed tamen patris et filii et spiritus sancti non aliae alia sed una eademque natura. Quomodo in salvatore aliud atque aliud, non alius atque alius P Quia videlicet altera substantia divinitatis altera humanitatis; sed tamen deitas et 5 humanitas non alter et alter, sed unus idemque Christus, unus idemque filius dei, et unius eiusdemque Christi et filii

dei una eademque persona sicut in homine aliud caro et aliud anima, sed unus idemque homo anima e caro. In Petrοvel Paulo aliud anima aliud caro, nec tamen duo Petri caro1o et anima, aut alter Paulus anima et alter caro, sed unus idemque Petrus unus idemque Paulus, ex duplici diversaque subsistens animi corporisque natura Ita igitur in uno eοdemque Christ duae substantiae sunt, Red una divina altera

humana, una ex patre deo altera ex matre virgine, una coaes terna et aequalis patri altera ex tempore et minor patre, una consubstantialis patri altera consubstantialis matri, unus famen idemque Christus in utraque substantia. Non ergo alter Christus deus alter homo, non alter increatus alter creatus, non alter impassibilis alter passibilis, mox alterso aequalis patri alter minor patre, non alter ex patre alter ex matre, sed unus idemque Christus deus et homo, idem non creatus et creatus, idem incommutabilis et impassibilis idem commutatus e passus, idem patri et aequalis et minor, idem ex patre ante saecula genitus idem in saeculo ex matre 25 generatus perfectus deus, perfectus homo in de summa divinitas, in homine plena humanitas. Plena, inquam, humanitas, quippe quae animam simul habeas et carnem, sed carnem

Veram, nostram, maternam, animam vero infellectu praeditam, mente ac ratione pollentem.

M Est ergo in Christo verbum anima caro, sed hοc totum unus est Christus, unus filius dei, et unus salvator ac redemptor noster. Unus autem non corruptibili nescio qua divinitatis et humanitatis confusione, sed integra et singulari qum

40쪽

dam unitate personae. Neque enim illa coniunctio alterum in alterum convertit atque mutavit, qui est error proprius Arrianorum, sed ita in unum potius utrumque compegit, ut manente semper in Christo singularitate unius eiusdemque perSonae, in aeternum quoque permaneat proprietas unius-5 cuiusque naturae, quo Scilicet nec umquam deus corpus esse incipiat, nec aliquando corpus corpus esse desistas. Quod etiam humanae conditionis demonstratur exemplo. Neque enim in praesenti tantum sed in futuro quoque unusquisque hominum ex anima constabit et corpore, nec tamen umquamno aut corpus in animam aut anima versetur in corpuS, sed unoquoque hominum sine fine victuro, in unoquoque hominum sine fine necessario utriusque substantiae differentia permanebit. Ita in Christo quoque utriusque substantiae sua cuique in aeternum prοprietas, salva tamen personae unitate retinenda est. 15XIV. 26 Sed cum personam saepius nominamu et dicimus, quod deus per personam homo factus sit, vehementer verendum est, ne hoc dicere videamur, quod deus verbum sola imitatione actionis, quae sunt nοStra, SuSceperit, et, quidquid illud est conversationis humanae, quasi uoadumbratus non quasi verus homo fecerit; sicut in theatris fieri soles, ubi unus plures effingat repente peraοnaB, quarum ipse nulla est. Quotiescumque etenim aliqua suscipitur imitati actionis alienae, ita aliorum officia aut opera patrantur, ut tamen hi qui agunt, non sint ipsi, quo agunt. Neque 25 enim, - ut verbi gratia saecularium et Manichaeorum Mamur exemplis, cum actor tragicus sacerdotem effngit aut regem, sacerdos aut rex est; nam desinense actu simul et ea, quam suSceperat, persona desistit. Absit hoc a nobis nesarium sceleratumque ludibrium Manichaeorum sit ista dementia, soqui, phantasiae praedicatores, aiunt filium dei deum personam hominis non substantive extitisse sed actu putativo quodam et conversatione simulasses Catholica vero fides ita verbum

SEARCH

MENU NAVIGATION