장음표시 사용
41쪽
de hominem factum esse dicit, ut, quae OStra Sunt, non fallaciter et adumbrate sed vere expresseque Susciperet et, quae erant humana, non quasi aliena imitaretur sed potius ut sua gereret, et prorsus, quod agebat, hoc etiam esset, a quem agebat, is esset sicut ipsi nos quoque in eo, quοdloquimur sapimus vivimus subsistimus, non imitamur homines sed sumus. Neque enim Petrus et Ioannes, ut eos potissimum nοminem imitando erant homines sed subsistendo.
Neque item Paulus simulabat apostolum aut fingebat Paulum,so sed erat apostolus et subsistebat Paulus. Ita etiam deus
verbum adsumend res habendo carnem, loquendo faciendo patiendo per carnem sine ulla tamen suae corruptione naturae, hoc omnino praestare dignatus est, ut hominem perfectum non imitaretur aut fingeret sed exhiberet, ut homo a verus non videretur aut putaretur sed esset atque subsisteret. Igitur sicut anima connexa carni nec in carnem tamen versa, non imitatur hominem sed est homo, et homo non per simulationem sed per substantiam, ita etiam verbum deus, absque ulla sui conversione uniendo se homini non confundendo
eo non imitando factus est homo, sed subsistendo. Abiiciatur ergo tota penitus personae illius intelligentia, quae fingendo imitatione suscipitur, ubi semper aliud est, aliud simulatur, ubi ille, qui agit, numquam is est, quem agis. Absit etenim,
ut hoc fallaci modo deus verbum personam hοminis suscepisse a credatur, sed ita potius, ut incommutabili sua manense substantia et in se perfecti hominis suscipiendo naturam ipse caro, ipse homo, ipse persona hominis exsisteret, non simulatoria sed vera, non imitativa sed substantiva, non denique, quae cum actione desisteret, sed quae prorsus in substantia
XV. Haec igitur in Christo personae unitas nequaquam post virginis partum sed in ipso virginis utero compacta atque, perfecta est. J2I Vehementer etenim praecavere debemus,
42쪽
u Christum non modo unum sed etiam semper unum confiteamur, quia intoleranda blasphemia est, ut, etiamsi nunc eum unum esse concedas, aliquando tamen non unum sed duos
fuisse contendas, unum scilicet post sempus baptismatis, duos vero sub tempore nativitatis. Quod immensum sacrilegium snon aliter profecto vitare poterimus, nisi unitum hominem deo, sed unitate personae, non ab adscensu vel resurrectione vel baptismo, sed iam in malae, iam in utero, iam denique in ipsa virginali conceptione fateamur propter quam personae unitatem indifferenter ei atque promiscue et, quae dei losunt propria, tribuuntur homini ef, quae cami propria, adscribuntur deo. Inde est enim, quod divinitus scriptum est, et livm hominia ueεeenillage, coelo et siminum mctie5tati crucinarum in terra. Inde etiam est, ut carne domini facta, carne dοmini creata, ipsum rei olim dei facitim, ipsa 15 sapientia de impleta, scientia creata dicatur, sicut in praescientia manti ipsius et Pedes oggi esse referuntur. Per hanc, inquam, personae unitatem illud quoque similis mysterii
ratiοne perfectum est, ut carne verbi ex integra matre nascente, ipse deus verbum natus ex virgine catholicissime re mdatur, impiissime denegetur. Quae cum ita sint, absit, ut quisquam sanctam Mariam
divinae gratiae privilegiis et speciali gloria fraudare cοnetur. Est enim singulari quodam domini ac dei nostri filii autem
sui munere verissime ac beatissime theolocos confitenda, sed asnon eo modo theotοcos, quo impia quaedam haeresis suspicatur, quae adserit eam dei matrem sola appellatione dicendam, quae eum scilicet pepereri hominem, qui postea factus est deus, sicut dicimus presbyteri matrem aut episcopi matrem non iam presbyterum aut episcopum pariendo sed eum gene sorando hominem, qui postea presbyter vel episcopus factus
43쪽
est. Non ita, inquam, sancta Maria theofocos, sed ideo potius, quoniam, ut supra dictum est, iam in eius sacrato utero sacrosanctum illud mysterium perpetratum est, quod propter singularem quandam atque unicam personae unitatem, 5 sicut verbum in came caro, ita homo in de deus est.
XVI. 22 Sed iam ea, quae de supra memoratis haeresibus vel de catholica fide breviter dicta sunt, renovandae causa memoriae brevius strictiusque repetamus, quo scilicet et intelligantur iterata plenius et firmius inculcata teneantur. 1 Anathema igitur Photino non recipienti plenitudinem frinitatis et Christum hominem tantummodo solitarium praedicanti Anathema Apollinari adserenti in Christo conversae divinitatis corruptionem et auferenti perfectae humanitatis proprietatem. Anathema Nestori neganti ex virgine deum 1 natum, adserenti duos Christos, et explosa trinitatis fido qua-fernitatem nobis introducenti. Beata vero catholica ecclesia, quae unum deum in trinitatis plenitudine et item trinitatis
aequalitatem in una divinitate veneratur, ut neque singularitas substantiae personarum confundat proprietatem, neque, ito trinitatis distinctio unitatem separe deitatis. Beata, inquam, ecclesia, quae in Christo duas veras perfectasque substantias sed unam Christi credit esse personam, ut neque naturarum distinctio unitatem personae dividat, neque item personae unitas differentiam confundat substantiarum. Beata, a inquam, eccleSia, quae, ut unum semper Christum et esse et fuisse fateatur, unitum hominem deo non post partum sed iam in ipso matris Mero confitetur. Beata, inquam, ecclesia,
quae deum factum hominem non conversione naturae sed personae ratione intelligit, personae autem non simulatoriaeso et franseuntis sed substantivae ac permanentis. Beata, inquam, celeSia, quae hanc personae unitatem tantam vim
habere praedicat, ut propter eam miro ineffabilique mysterio et divina homini et deo adscribat humana; nam propter
44쪽
eam et hominem de caelo secundum deum descendisse non abnegat et deum secundum hominem credi in terra lactum passum et crucifixum propter eam denique et hominem dei filium et deum filium virginis confitetur. Beata igitur ac veneranda, benedicta et sacrosancta et omnino supernae silli angelorum laudationi comparanda confessio, quae unum dominum deum bina sanctificatione glorificat. Idcirco etenim vel maxime unitatem Christi praedicat, ne mysterium innitatis excedat. aec in excursu dicta sint, alias, si de placueris, uberius fractanda es explicanda Nunc ad proposi-1otum redeamuS.
XVII. 23 Dicebamus ergo in superioribus, quod in ecclesia dei sentati esset populi error magistri, et tanto maior tentatio, quanto ipse esset doctior, qui erraret. Quod primum scripturae auctoritate, deinde ecclesiasticis docebamus is exemplis, eorum Scilicet commemoratione, qui, cum aliquandiu sanae fidei forens habiti, ad extremum tamen aut in alienam decidissent sectam aut ipsi suam haeresim condidissent. Magna profecto res et ad discendum utilis et ad recolendum
necessaria, quam etiam atque etiam exemplorum molibus in re lustrare atque inculcare debemus, ut omnes vere catholici noverint, Se cum ecclesia doctores recipere, nο cum doc-
foribus ecclesiae fidem deserere debere. Sed ego ita arbitror, quod, cum multos in hoc tentandi genere proferre valeamus, nemo paene sit, qui Origenis fen astationi valeas comparari, in quo plura adeo praeclara, adeo singularia, adeo mira extiterunt, ut infer initia habendam cunctis adsertionibus eius fidem quivis ille facile iudicaret. Nam si vita facit auctoritatem, magna illi industria, magna pudicitia patientia tolerantia. Si genus vel eruditio, quid soeo nobilius, qui primum in ea domo natus est, quae est in-
45쪽
lustrata martyrio, deinde pro Christo non solum patre sed omni quoque facultate privatus, fantum infer sanctae paupertatis profecit angustias, ut pro nοmine dominicae confessionis saepius, ut ferunt, adfligeretur Neque vero haec in sillo sola erant, quae cuncta postea sentationi forent, sed tanta etiam vis ingenii, tam prοfundi, tam acris, tam elegantis, ut omnes paene multum longeque superaret, tantis doctrinae ac totius eruditionis magnificentia, ut pauca serent divinae, paene fortasse nulla humanae philosophiae, quae
1o non penitus adsequeretur; cuius scientiae cum graeca concederent, hebraea quoque elaborata sunt. Eloquentiam vero quid memorem, cuius fuit tam amoena, tam lactea fam dulcis ratio, ut mihi ex ore ipsius non tam verba quam mellis
quaedam fluxisse videantur Quae non ille persuasu diffiis cilia disputandi viribus limpidavit, quae factu ardua non, ut facillima viderentur, effecit Sed forsitan argumentorum tantummodo nexibus adsertiones suas texuit Immo plane nemo umquam magistrorum fuit, qui pluribus divina Legis uteretur exemplis Sed, credο, pauca conscripsit Nemoso mortalium plura, ut mihi sua mnia non solum perlegi sed ne inveniri quidem posse videantur, cui, ne quidquam ad scientiae instrumenta deesset, etiam plenitudo exabundavit aetatis. Sed forsitan discipulis parum felix Quis umquam felicior Nempe innumeri ex sinu suo doctores, innumeri
25 sacerdotes confessores et martyres extiterunt. Iam vero
quanta apud omnes illius admiratiο, quanta gloria, quanta gratia fuerit, quis exsequi valeat Quis non ad eum paulo religiosior ex ultimis mundi partibus advolavit Quis Christianorum nοn paene ut prophetam, quis philosophorum non so ut magistrum veneratus est Quam autem nοn solum privatae conditioni, sed ipsi quoque fueris reverendus imperio, declarant historiae, quae eum a matre Alexandri imperatoris accitum ferunt, caelestis utique sapientiae merito, cuius et
46쪽
XVII 23). Tille gratia et amore illa flagrabat; sed et eiusdem epistulae festimonium perhibent, quas ad Philippum imperatorem, qui primus Romanorum principum Christianus fuit, christiani magisterii auctoritate conscripsit. De cuius incredibili quadam scientia, si quis referensibus nobis christianum non acci spis festimonium, saltem festificantibus philosophis gentilem recipiat confessionem. Ad namque impius ille Porphyrius,
excitum se fama ipsius Alexandriam puerum fere perrexisse ibique eum vidisse iam senem sed plane talem tantumque, qui arcem otius scientiae condidisses. Dies me citius de-io fecerit, quam ea, quae in illo viro praeclara extiterunt, vel ex minima saltem parte perstringam, quae tamen omnia non solum ad religionis gloriam sed etiam ad tentationis magnitudinem pertinebant. Quotus enim quisque tanti ingenii, tantae doctrinae, tantae gratiae virum aut facile is deponeret, ac non illa potius feretur sententia, se cum Origene errare malle quam cum aliis vera sentire quid
plura res decidit, ut tantae personae, fanti doctoris, tanti prophetae non Atimana aliqua sed, ut exitus docuit, nimium periculosa tentatio plurimos a fidei integritate de- reduceret. Quamobrem hic idem Origenes fantus ac talis, dum gratia dei insolentius abutitur, dum ingenio suo nimium indulget sibique satis credit, cum parvi pendi antiquam
christianae religionis simplicitatem, dum se plus cunctis Sapere praesumit, dum ecclesiasticas raditiones e veterum asmagisteria contemnens quaedam scripturarum capitula novo more inferpretatur, meruis, ut de se quoque ecclesiae dei diceretur: i Surrexerit in me licitii servheta, et paulo pοSt: non timeε, inquis, sero Prometae illitia et item: quio, inquit, tentat Oc minti aeus eater, urum qi - sostiatis eum n non Vere non solum sentati, sed etiam
47쪽
magna tentatio, deditam sibi atque in se pendentem ecclesiam admiratione ingenii, scientiae, eloquentiae, conversationis et gratiae, nihil de se suspicantem, nihil verentem, subito a veteri religione in novam profanitatem sensim paulatimque 5 traducere. Sed dicet aliquis, corruptos esse Origenis libros. Non resisto, quin potius et malo. Nam id, quibusdam effinditum et scriptum est, non catholicis fantum verum etiam haereticis. Sed illud est, quod nunc debemus advertere, etsi non ipsum, libros tamen sub nomine suo editos, Mammae esse tentationi, qui multis blasphemiarum vulneribus scatentes non ut alieni sed quasi sui et leguntur et amantur, ut, etsi in errore concipiendo Origenis non fuit sensus,
ad errorem tamen persuadendum Origenis auctoritas valere videatur.
i, XVIII. 2d Sed et Tertulliani quoque eadem ratio est. Nam sicut ille apud Graecos, ita hic apud Latinos nostrorum omnium facile princeps iudicandus est. Quid enim hoc vir doctius, quid in divinis atque humanis rebus exercita-fius P Nempe omnem philosophiam et cunctas philosophorum
resectas, auctores adsertoresque sectarum omneSque eorum
disciplinas, omnem historiarum ac studiorum varietatem mira quadam mentis capacitate complexus est. Ingeni vero nonne tam gravi ac vehementi excelluit, ut nihil sibi paene ad expugnandum proposuerit, quod non aut acumine inruperit autas pondere eliserit Iam porro rationis suae laudes quis exsequi valeat quae fanta nescio qua rationum necessitate
conserta est, ut ad consensum Sui, quos suadere non Pο-
fuerit, impellas cuius, quot paene verba, tot sententiae sunt, quot sensus, tot victoriae V Sciunt hoc Marciones, Apelles,so Praxeae, Hermogenes Iudaei, Gentiles, Gnostici, ceterique, quorum ille blasphemias multis ac magnis voluminum Suοrum molibus velut quibusdam fulminibus evertit. Et tamen hic quoque post haec omnia, hic, inquam, Tertullianus, cathο-
48쪽
XVm 2M c 253. 2ssici dogmatis, id est universalis ac vetustae fidei parum tenax, ac disertior multo quam felicior, mutata deinceps sententia fecit ad extremum, quod de eo beatus confessorinitarius quodam loco scribit: aeqtienti, inquit, errore derectis gremticyrohabilioua lictoritatem; et fuit ipse quoque in eccle 5 si magna tetitatio. Sed de hoc nolo plura dicere. Hoc
tantum commemorabo, quod contra Moysi praeceptum exsurgentes in ecclesia novellas Montani furias et insana illa insanarum mulierum novitii dogmatis somnia veras prophetias adSeverando meruit, ut de se quoque et scripturis suis di-1oceretur gi tirreaeerit in medio rei Pr Aelia, et mox non cuiliecfero Prophetae illiνε; quare quia, inquit, tentatroc minus regier, retim inlisiaticelim n non. XIX. Bis igitur tot ac tantis ceterisque eiusmodi ecclesiasticorum exemplorum molibus evidenter advertere et se-15cundum Deuteronomii leges luce clarius intelligere debemus, quod, si quando aliquis ecclesiasticus magister a fide aberraverit, ad tentationem id nostram fieri providentia divina patiatur, retim inimamus deum an non in toto corae ef
xx. 25 Quae cum ita sint, ille est verus es germanus catholicus, qui veritatem dei, qui ecclesiam, qui Christi corpus diligit, qui divinae religioni, qui catholicae fidei nihil
praeponit, non hominis cuiuspiam auctoritatem, non amοrem, non ingenium, non eloquentiam, non philosophiam, sed haec ascuncta despiciens et in fide fixus, stabilis permanens, quidquid universaliter antiquitus ecclesiam catholicam tenuisse cognoverit, id solum sibi tenendum credendumque decernit, quidquid ver ab aliquo deinceps uno praeter onine vel cοntra omnes sanctos novum et inauditum subinduci sen- so
49쪽
3o XX 253 serit, id non ad religionem sed ad tentationem potius infelligit pertinere, tum praecipue beati apostoli Pauli eruditus
eloquiis. Hoc est enim, quod in prima ad Corinthios scribit vortet, inquit, et Acteregra age, tit Probati manifratisflant in obis ac si diceret ob hoc haereseon non statim divinitus eradicantur auctores, tityrobali manifeεti flant, id est ut unusquisque, quam tenax et fidelis et fixus catholica fidei sit amator, appareat.
Et revera, cum quaeque novitas ebullit, statim cernituris frumentorum gravitas et levitas palearum tunc sine magno molimine excutitur ab area, quod nullo pondere intra aream tenebatur. Namque alii illico prorsus avolant, alii vero, tantummodo excussi, et perire metuunt et redire erubescunt, saucii, semineces ac semivivi, quippe qui tantam ve- 15 neni hauserint quantitatem, quae nec occidat nec digeratur, nec mori cogat nec vivere sinat. Heu miseranda conditio lQuantis illi curarum aestibus, quantis turbinibus exagitantur lNunc etenim, qua ventus impulerit, incitat errore rapiuntur, nunc in semetipsos reversi tamquam contrarii fluctus reli- reduntur; nunc temeraria praesumptione et ea, quae incerta videntur, adprobant, nunc inrationali metu, etiam quae certa Sunt, expavescunt incerti, qua eant, qua redeant, quid adpetant, quid fugiant, quid teneant, quid dimittant. Quae quidem dubii et male penduli cordis adflicti divinae erga sere miserationis est medicina, si sapiant. Idcirco etenim extra tutissimum catholicae fidei portum diversis cogitationum
quatiuntur verberantur ac paene enecantur procellis, ut excussa in altum elatae mentis vela deponant, quae male novitatum ventis expanderant, seseque intra fidissimam st sessionem placidae ac bonae matris reducant et teneant, atque amaros illos turbulentosque errorum fluctus Primitus revo-
50쪽
msint, ut possint deinceps reae et alientis aqvae fluenta potare. Dediscant bene, quod didicerant non bene, et ex toto ecclesiae dogmate, quod intellectu capi potest, capiant, quod non potest, credant.
XXI. (26 Quae cum ita sint, iterum atque iterum eadem 5
mecum revolvens e reputans, mirari satis neque iantam quorundam hominum vesaniam, tantam excaecatae mentis
impietatem, tantam postremo errandi libidinem, ut contenti non sint tradita et recepta semel antiquitus credendi regula, sed nova ac nova de die in diem quaerant, semperque aliquiduo gestiant religioni addere, mutare, detrahere quasi non caeleste dogma sit, quod semel revelatum esse sinciat, sed ferrena institutio, quae aliter perfici nisi adsidua emendatione,
immo potius reprehensione, non posset, cum divina clamentoracula: ne tronUeria terminOR, MOS Oguerunt Piaberioisi et: ver tua contem ne iudicem et scindentem memmor hit elim et Og, et illud apostolicum, quo omne omnium haereseon sceleratae novitates velut quodam spiritali gladio saepe truncatae semperque truncandae sunt O AmO-inem, Onitim e mili aefitcn3 Profonia noram nonitiale Ioet γοεilionea fata nomini Scientice, quum qui tum Promittenteg circa iam recidertini. Et post haec inveniuntur aliqui tanta inveteratae frontis duritia, tanta impudentiae incude, tanto adamante pertinaciae, qui tantis eloquiorum caelestium molibus non succumbant, tantis ponderibus non a5 satiscant, tantis malleis non conquassentur, tantis postremo sulminibus non conferantur Desila, inquit, Profunαε Octim nonitotra. Non dixit antiquitates, non dixit vetustates; immo plane, quid e contrario sequeretur, stendit. Nam si vitanda est novitas, tenenda est antiquitas, et si profanam
