Symbola varia diversorum principum, archiducum, ducum, comitum & marchionum totius Italiae : cum facili isagoge D. Anselmi de Boot

발행: 1686년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

u HIEROGRAPHIA XIX. HIEROGRAPHIA.

GARRULA ET VADE. Non dubium, quin haec Hierographia in garrulos & detrectatores aptata fuerit, qui nempe verborum copia sapientiae opinionem apud indoctiores & leviores homines venantur, aut bonorum hominum famam lacerant & ex alienis vitiis laudem quaerunt. Vtrumque certe vitium execrandum , aulisque Principum tamen nimissa miliare Ibi enim illi, qui audaci quadam dicacitate alios superant, prudentiores doctioresque judicantur & habentur;quique aliorum viti recensentae carpunt, virtutem amare & habere putantur. AEgre profecto sapientes & boni viri tale judicium, cum vitium pro virtute habetur, fe-Iunt. Sapientes loquacitatem odio habent,pauca loquuntur & necessaria tantum,potiusque silent.Tacendo enim raro peccatur, loquendo saepissime : hinc Horatius: Sed tacitin paleisi posset eormin, haberet

Pim dapis, is rixa multo minus invidiaque. Boni aliorum vitia tegunt, ne, si propalent, invidiae notam sibi inurant. Garrulos itaque αdetrectatores Ioarinam Imperatoris Ferdinandi filiam ac Francisci uxorem odio persequutam fuisse,ac a se abegisse, facile tum Symbolo, tum Galerita avicula manifestum fit. Galerita enim nubibus volatu inhaerens, totos dies aestate garriti ac Symbolum, ut absoluto inutili garrita de

132쪽

XX. HIEROGRAPHIA.

AVDE ET FIET. In hac Hierographia una Venus unusque

amor aut cupido apparet. Platoni duae sunt Veneres & geminus amor: Vna & antiqua & sine matre Venus coelo nata . quae coelestis Venus nuncupatur: Altera junior est Jove & Diona

progenita, quam vulgarem communemque vocamus. Amor eadem ratione alius cos estis, alius

vulgaris ; nunquam enim absque Venere amor est. Coelestis amoris ossicium est, aeterna de summum illud bonum amare, ut haberi possit. Habetur autem ab iis, qui omnes animi vires, ut id consequi possint, intendunt. Vulgaris amoris ossicium est terrena, caduca & mortalia amare ac desiderare; quae varii generis,alia enim honesta,alia inhonesta sunt. Inter honesta censentur artes, scientiae & similia , quae tum propter se ac ipsum honestum, tum propter utile amantur Scexpetuntur. Inter inhonesta sunt voluptates, quarum amor turpis habetur. Hanc Hierographiam cum Symbolo siue quis velit coelesti Veneri aut amori, sive terreno applicare perinde est. Quicquid enim amat ac expetit humanus animus, id facile sibi confidat, aptisque rationibus aggredi audeat sciatque , consequitur : Labor enim improbus omnia vineis, ac audaces fortuna

133쪽

ret g HIERO GRAPHIA qui divino amore pleni extrema quaevis passi

sunt , ut summum illud bonum consequerentur. Id etiam artifices manifestum faciunt, cum ad artes aut scientias summa cupidine impulsi nocte dieque sudant, ut summam illius cognitionem adipiscantur. Amor dissicultates di pericula omnia Veneris suasu contemnit. Veren ienim obstacula non datur ad metam aditus. Propterea inquit Symbolum , AUDE ET FIET, hoc est, si quid ames, aude ; fiet enim, ut re amata potiaris. In Veneris amoribus prae caeteris audaciam raro audentem fallere, cuivis notum est.

Ad hos non dubium est quin Blanca respexerit, sibique ipsi gratuletur hac Hierographia, quod audaciam felici succeta sibi profuisse cognoverit. Alios itaque exhottatur, ac compotes optatis fore, si pareant, promittit ; cum inquit, AVDA ET FIET. Fuit illa nobilis & patritia Veneta, ex illustrissima prognata familia, eximia pulchritudine prςdita ac altera Venus, quae Franciscum Ducem in sui traxit amorem , ac ita Cupidinis jaculis feriit, ut saucius nullam, nisi ab hae, cujus jussu jaculum immissum fuerat, medelam acciperet ; quam illa tandem illi perpetua vitae consuetudine obtulit, Sacramento firmavit ac serva vit, donec concordem animum in elici ac sini

si fato simul reddetent. Hoc audaciae ultimum fuit praemium.

135쪽

bella cum Florentinis tuendae libertatis causa gessit. Cum libera esset monetam cudit, postea eum a Florentinis subacta fuisset , hoc jus illi ademptum fuit: Id iterum restituit Ferdinandus Medices ad Ducatum evectus , atque IN VE-

stitutionis beneficium hoc nummo agnosci voluit.

XII. HIEROGRAPHIA.

MAIESTATE TANTUM. Inter omnes His raphias vix alia boni

Principis ossicium melliis explicare videtui: Cernitur enim hic Rex apum in examinis medio forma egresia, duplo caeteris major , in fronte macula ac cliademate candicans. Huic omnes parent apes, maiestateque tantum illius reguntur, non aculeo, quo carere, aut non uti constat. Mira omnium circa eum obedientia. Cum procedit,una est totum examen, circaque cum con globatur, cingit, protegit, cerni non patitur. Reliquo tempote cum apes in labore sunt, ipse opera

136쪽

DVCVM N E TR VRIAE. ri' opera intus circuit similis exhqrtanti, solus immunis. Vt itaque apum Imperator sitos in ijestate tantum, non aculeo regit; ita bonum Principem decet, potius benignitate, affabilitate, comitate, aliisque virtutibus siros ad obedientiam allicere & regere, quam severitate , minis ac Verberibus ad nutum cogere; hoc enim Tyrannorum est, qui nunquam durabile regnum habent. Quia enim multos saevitia heciunt, ac nemo injurias illatas prorsius obliviscitur, oblata minima ulciscendi occasione de statu dejiciuntur. Vnde hinc Seneca: Victima haud ulla amplius Potea, magisque opima mactari Iovi, Luam rex iniquus. Id contigit Tarquinio Superbo Romanorum Regi ac Tyranno postremo, ob vim Lucretiae ac injuriam Collatino ejus marito illatam. Studeant

itaque Principes, ut clementia , non saevitia regant; amentur, non metuantur. Qui metuuntur enim multos metuant necesse est.

S uisceptra duro savus imperio regit, Timet timentes, metus in authorem redis 3 Ac nusquam tuti aut secuti sibi videntur. inii amantur vero sine custodibus & armis tuti sunt.

138쪽

I. HIEROGRAPHIA D

CUM FERRARIAE.

NI FIDE ET IV ST IT IA FORTI-τ μ D in INτεχ gladium & clavem consistit columna fluctibus impetita. Gladius justitiae, quod eo sontes plectantur; clavis fidei, quod huic thesauri credantur ; ac columna, quae undarum fluctus sustinet, fortitudinis argumentum est: Αit Symbolum , IN FIDE ET JUSTITIA FORTI-

TvDO, i suppleὶ ad ferenda adversia continetur. Recte equidem; fides enim x justitia non solum

sortitudinem,sed omnes alias in se complectitur virtutes. Fides autem hic non solum pro considentia ; sed etiam pro vera religione accipi potest Hanc fortitudinem in se continere tot docent Martyres , qui pro ea tuenda quaevis to menta ferendo sanguinem magna constantia animique fortitudine profuderunt. Vera enim fortitudo est, omnium rerum terribilissimum , mortem nempe,ac immensos cruciatus, quibus illa insertur, non metuere. Justititia non minus sortitudinem continet; sive enim justus tueri j stitiam contra improbos, si ve eam exequi & sontes punire velit, inludine opus habet; ut quasi leo confidens absque terrore, lut inquit Salamon

139쪽

in Proverb.ὶ quod iustitiae munus exigit,faciat. Hac si destituatur virtute, justus esse non potest,

Apte itaque Mysta IN FIDE ET JUSTITIA

sortitudinem esse ait, easque sibi colendas , tanquam Reipubl. bases, & sine quibus nulla Resp. nullumque Regnum stare potest, proponit. II. HIE R O GRAPHIA. NIL AMLIUS. Ninnulus Solem intuetur, ac NIL inquit esse

AMABILIVS. Vere profectd, cum nimi augustius, utilius,admirabilius ac propterea amabilius in toto hoc universe Sole sentibus appareat:Luce enim, splendore, ac radiis totum orbem illustrat,

complectitur, ac coloribus ornat: Calore mo- et, generat, Vet, nutrit ac conservat cuncta; ut

recte mundi anima vitaeque fons a multis dicatur. Sine illo horrent frigore cuncta , gelascit aqua, intereunt vegetabalia, extinguuntur animalia, quiescunt omnia, ac tenebris obruta esse videntur. Admirabilis est magnitudine; plus centies enim terrae globo demonstratur major. Admirabilis motu; singulis enim horae minutis proprio motu plura quam decem miliatia Germanica percurrere a Geometris ostenditur. Admirabilis splendore; quod a terra pluribus, quam non genties mille milliaribus distans, non solum Mni procul omnia illumiaet, sed etiam obstacula omnia

140쪽

DVcVM PER RARIAE. romnia,ut nubes, ac angulos quosvis abditos, minima data rimula penetret. Admirabilis etiam calore, quia tam procul di stans ita omnia aestate calefacit, ut interdum offendat. Hujus lucem &calorem nullae faces, nullus ignis, etiamsi ingens urbs aut tota Provincia conflagraret, imitata potest. Non mirum est itaque, animantibus Sole,

a quo omne beneficium habent, NIL esse AMA BILIVI. Verum Mysta hoc Sole, quem Hieroglypton exhibet, alium notat, cujus intuitu NIL AMABILIVS esse asserit: Videlicet conspicui Solis patrem I creatorem Deum ipsum. Qui tot intervallis hunc superat, quot lux ipsas tenebras, ac pictor imaginem. Hunc intueri summa sorti- eitas, summumque bonum ac supremum beatutudinis culmen, immensum, ineffabile, omnemque sensum superans

SEARCH

MENU NAVIGATION