장음표시 사용
142쪽
DUCUM FERRARIAE. UL HIERO GRAPHIA.
NEC rGNE NEC FERRO. Primus iste Ferratiae Dux constantiam sibi
proponit colendam, virtutem sane Principe dignam, imprimisque convenientem. Id Adamas gemma indicat, quae ab igne consumi nullo tempore potest,ac malleum,ut vulgi opinio est, per krt, neque ab eo diffringitur. Quae opinio etsi falsa sit, tamen quia vulgo vera habetur, recte inseruit Symbolo. Ignem innoxie ac constanter ferre notissimum est Spagiris, si enim infecta fuerit, ex stibio per se Mercuriali praeparata lympha , ac Phoebeo inclusa Thalamo, illique imis mersa, Vulcanoque ignita , nitorem eximium concipit, ac artificem ditat. ut itaque Adamas ignem, quo nihil vehementius est , constanter perfert, ac igne purior, & sincerior redditur ; ita Principes Vir cum res magnas & arduas aggrediuntur, contanti animo illas gerere, nullisque rebus adversis perturbari, aut frangi debent; sed
contra ut illustriores fiant, audentius ire. Caven dum tamen a pertinacia, quae constantiam fronte mentitur; verum vitiis inseruit, ut constantia
virtutibus. Multi si ecie illius decepti, non laudem, sed vituperium sibi pepe1erunt. Iv.HIE-
143쪽
Estensis c Hlarographia proposuerit. Verisimile est, quia poculum aureum fructuum copia repletum apparet; se utrumque, videlicet divitias rerumque copiam, statui suo procurare Voluisse. His enim majora nemo a Principe suomptare potest, Rerum copia hominum industria& artificio comparatur, quae divitias pariunt; utriusque vero parens, pax & Reipubl. tranquillitas est, cujus studiosissimus Princeps esse debet. Qui enim bellis delectatur,ac pacem, quam pos set habere, negligit, sibi nihil commodi parit, subditisque quietem ac securitatem omnem auseri, illorumque necem procurat, regnumque flagitiis replet. Belli enim tempore silent leges,ac milites dominantur, qui Reip. sundamenta deturbant.
Nam ut inquit ille :Nulla fides pietasque viris , qui castras
145쪽
138 HIEROGRAPHIAU HIERO GRAPHIA. OTmΣ ΑΠANTA, id est , SIC OMNIA.
Muttis modis explicari haecHierographia potest, quod admodum simplex sit Hieroglypton& Symbolon. Verum sequens figura satis docet
Principem temporis potius, quam alteriuS rei rationem habuisse: Hinc Spheram pro Glyphe, ac zπώς α γὼ, id est, sic omnia, pro h mbolo exhibet. Significat itaque,. ut terrae globus spherae mundanae alligatus est, aca coelo ejusque motu& revolutione quaevis justis temporum intervallis perpeti debet, nunc aestatem, nunc hyemem:
SIC OMNIA similiter tempori esse subjecta, ac
se patienter tempore inservire, ut ex voto Omnia
sisccedant, velle. Vtile profecto Principibus propositum, qui si dissimulare,hoc est, tempori in-jervire non possunt, inepti ad imperia putantur Hinc proverbium: Lui nescii dissimulare, nescit
regnare. Ego eos qui dissimulare coguntur,regnare non posse, judico. Princeps prudens ita rerum suarum statum componit, ut dissimulatione opus sit nulla. Praeterea tempestive bonis legibus improbos ac rebelles ita compescit, ac coercet, ut nihil magni amplius tentare audeant aut, si tentent, ruant & pereant, priusquam quiessiciant. Quid hic dissimulatione opus est , sile- ia tentent, ac poena delicti prae foribus sit 3 At quid dissimulatio 3 verum fuit iste primus Dux Ferrariae, huic parere dissicile fuit libero populo, hic tempori aliquid dare idebuit necessarid,ut imperium novitium paulatim stabiliret. Φ
146쪽
DUCUM FERRARIAE. IVI. HIEROGRAPHIA. ΟΥΤΩ Ξ AΠANTA , id est, SIC OMNIA. Hujus Hierographiae Symbolon a priori non
differt: Glyphe plura continet. Cernitur enim hic mulier nudum pectus comprimens, catenis alligata rupi,ac horologium intuens , quod capsulae inclusium, eminente foris inquietis trutina, rupi impositum est a lecta desuper sphera. Mulier haec patientia est, ferens ferenda ac tempore liberationem sperans. Multis enim Sphera spem notat, ac omnibus horologium tempus designat. ut itaque rupes ista omnes coeli & temnoris motus & vicissitudines sert ; δε ς ασαν, , id est, SIC OMNIA , etiam quae servitutis speciem prae se ferunt,illi qui novum imperium adeptus est, ferenda fortiter sunt, donec occasione clemporis filia j oblata,eo quo cupit, omnia perduxe rit : Prudentiae enim est tempori aliquid propter
majus bonum dare, ac virtute adversa omnia serre. QiIae quo facilius seruntur, eo minorem adferunt molestiam. Hoc enim proprium patientiae est, quod onus incumbens minus grave faciat,ac eo sublato augeatur voluptas :Luod fuit durum pati, meminissa dulce e re inquit Seneca. Et Ecclesiastes: mue ad tempus sustinebit patiens. Vix a fortitudine differt haec virtus, nisi quod fortitudo magis agendo, quam
147쪽
SIC REPUGNANT Circumvolutos, ac se mutuo complectentes angues urit ignis, ut nexum dissolvat & conjunctos separet, aut necet; repugnant illi, ignisque jojuriam perserunt, neque se divelli patiuntur. Magnum profecto amicitiae ac concordiae testimonium. Vti itaque potius mortem ferre, quam solvi malunt; ita boni & sapientes c qui serpentibus notantur ubi amicitiam inierint, concordi animo eam arcte custodire debent, iisque repugnare & obsistere, qui concordiam, vel amicitiam dissolvere conantur ; ac quid is potius pati, quam ut vinculum, quo juncti sunt, solvatur. Talis amicitia secundas res splendidiores facit, et adversas partiens communicansque leviores: Sine ea nullo modo firmam& perpetuam jucunditatem vitae possidere possumus, ac vita insidiarum & metus plena est.Verae amicitiae exemplum exhibuit Pylades & Orestes, teste Manilio, cum ait τIdcirco nihil ex semet natura ereavit
Pectore amisitia majus, nec rarius unquam.
Vnus erat Pylades, unm qui mallet Oreses Ipse mori: Lis una fuit per secula mortis :Alter quod raperet fatum, nou cederet alter 3Σι duo qui potuere sequi vix noxia poenis: ta
149쪽
I 1 HIEROGRAPHIA Optavitque reum Jonsor non posse revertἰ,
Sponsoremi rem timuit ne solveret ipsum. Verum hujusmodi amicitia rara admodum est, cum nunc commodi causa amicitiae fiant, quae verae non sunt,ac causa deficiente pereant. Hinc Ovidius: Donee eris festa, multos numerabis amicos;
Tempora si fuerint nubila serus eris. VIII. HIERO GRAPHIA. DE FORTI DULCEDO. Ex Sacris Literis desumptum est Symbolum:
Cum enim Sampsen interfecisset leonem, ac post aliquod tempus ad locunt, ubi interemptus fuerat,rediisset, examen apum ex capite leonis evolans conspexit , exemptisque favis mel comedit,ac aenigma domum reversus, DE FORTI DULCEDO , convivis suis, stipulatae mulcta si non solverent, proposuit explicandum. Qui tandem a Sampsonis conjuge edocti, leonem fortem , & mel dulcedinem in ipsius inventam ca- 'pite fuisse, exposuerunt, mulctamque ita in Sampsonem reiecerunt. Vir hic sedens militari habi- tu fortitudinis index es se potest i Symbolo significat Mysta, se virosque fortes in periculis con- istantes patientesque magnum solatium fortitudinis & patientiae habere, ac calamitates quasvisa D E o immissas non solum non dolere , sed ut
jucundas, dulces & gratas percipere: Quod sci-
150쪽
licet hac ratione a DEo probati, atque in hae vita a peccatis expiati ,ut per ignem aurum , foelicitatis perpetuae compotes fiant, ac patientiae fortitudinisque lauream, immortale nempe & summum illud bonum, consequantur. Nemo enim, inquit Hierographus Paulus, id consequitur, nisi qui legitime certaverit, ac fortitudinis exempla edigerit; hoc est, qui mundum, carnem ac Sathanam debellaverit, ac illorum stratagemata illusea it. Quod ad reliqua Hieroglypti attinet, Mysta non exhibet hic leonis, sed vituli caput, quod gentilitiis suae familiae scutis appingi solebat. Refert itaque seipsum vituli capite ; ac ut ex vitulo Veris initio exenterato, ac cera denuo obstructo, putrefactaque carne,apes mellis & dulcedinis parentes procreantur; ita ex se suaque familia omne bonum aliis, suisque gloriam ac honorem proventuram. spondet & promittit.