Symbola varia diversorum principum, archiducum, ducum, comitum & marchionum totius Italiae : cum facili isagoge D. Anselmi de Boot

발행: 1686년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

152쪽

Dr CUM FERRARIAE. IX. HIEROGRAPHIA.

LOCO ET TEMPORE. Alphonsus Primus Ferrariae Dux strenuus, mirandaque animi generositate , ac constantia praeditus fuisse praedicatur. Is in celebri prope Rav enam pugna usius suisse dicitur globo meta lico pyrio pulvere ita artificios E consi iacto, ut LOCO ET TEMPORE in hostes immissus in partes dissilierit, magnamque hostium stragem ediderit. Ob foeticem machinae successum, partamque illius beneficio victoriam memoriae eausa. Glyphen ipsius globi igniti absque Symbolo edidisse amicis traditur. Quod tamen postea ab Ario sto Latinὰ , LOCO ET TEMPORE , adjectum dicitur. X. HIEROGRAPHIA. A LIEV ET TEMPS , Id est,

LOCO ET TEMPORE. Eadem planὸ Hierographya, quae superior, nisi quod Gallice Symbolum exprimatur, a Ieu se temps , hoc est ; loco is tempore Admotu matrvea ut omnia LOCO ET TEMPORE A-ciamus. Ut enim hujusmodi ignici globi, si tar-G dius,

153쪽

dius, quam oportet, ejaculentur,. non hostes, sed ipsum emittentem interficere possunt; ac si citius , quam opus fuerit , rumpantur, inutiles fiunt, ita nisi in rebus agendis quis tempus ae locum , id est , occanonem diligenter observet, saepe optato exitu frustrabitur. Loci & temporis etiam magna cura in civili conversatione & officiis habenda est, quae si rite observentur, prudentiae & sapientiae indices sunt, virumq; multis ornatum virtutibus commonstrant. Qui enim quando oportet & ubi oportet fert terri bilia, fortis est : Qui ubi & quando oportet re vel verbis jucundus cst, is allabilis Sc comis est. Ita ut loci

temporisque circumstantia siepe res ineptas ac inutiles aptiss M utiles faciat. Hoc Medicis imprimis notum est, qui occasionem volucrem eς se sciunt, & sepe pharmaca optima non apto tempore data , aut non apto loco applicata, venena fieri , ac aegrum occidere. Id vovit Ovidius , dum canit: Temporibus medicina valet,data tempore prosunt, Et data non apto tempore vina nocent.

155쪽

r g NI EROGRAP HI AXI. HIEROGRAPHIA. IN HOC SIGNO VINCE S.

Thau literae signum in Hebraeorum sacris Iiberationis fuisse indicium ex nono Ezechielis patet, ubi ait; Signa Thau superhontes virorum gementium se dolenti . Et paulo posst, omnem super quem videris Thau ne occidatis. Hoc signo etiam usi fuerunt in Haeroglyphicis AEgyptii, alligato ei funiculo quem manus tenebat , ut in obelisco Romae ad portam Collinam sculptura illius ostendit. Glyphe illa mysterium liberationis humanae continet, ut lingua Cimmeria teste Goropio Becano J aliarum parens , admirabili modo explicat: Thaia enim funem significat, Isi vertas nomen Vat habebis , id est apprehende;

ita ut Primae linguae, nempe Cimmeriae, architectus Daus admoneat 1ola illius nomenclatura, tale signum apprehendendum , huicque soli innitendum esse: Hoc enim verum nostrum este crucem, id est, scipionem , unde crucis nomen

deductum est; cum in nullo alio signo victoria, salus, aut requies esse possit. Per hoc enim signum salvi facti sumus, dum filium aeterni patris pro nobis sanguinem ignominiosὰ effundentem sustiniiii Non suit quidem apud Romanos tur- pluS , aut crudelius supplicium cruce; sed jam non ignominiae, sed plenissimae gloriar & vilioriae signum est , ut recte Mysta admoneat, IN

HOC SIGNO nos VINCERE Omnia posse. XII. HIE-

156쪽

DUCUM FERRARIAE. 34pXII. HIEROGRAPHIA. IN TE LUI sPERAT NON CON-Eυ N DITU Vera haec , cui praecedens est Hierographia, cum sacra tractet, in Hieroglyphe peccatorem exhibet, qui crucem supplex amplectitur, ac

mentem ad eum, qui cruci assi xus , spinea corona coronatus flagelbsque cassus fuit, dirigit, ac in eo spem omnem , ne confundatur, aeternatque crucietur ignibus ac tormentis, ponit: Hic enim fuit, qui cum perditi primorum parentum p Vccato essemus, nos sanguine suo a peccatis abluit&redemit: Huic fidere, hunc amare & in hoc sperare debemus, ne confundamur. Debet enim

fide ac charitate haec spes munita esse: Sine sicle enim impossibile est placere DEO, quod qui a

caret, fundamento salutis careat. Charitas non solum erga D Eu M, sed etiam proximum adesse, ut universa delicta operiat, ac D Eus in nobis maneat. debet. Qui his instructus spem in Salvatorem habuerit, neque hic, neque in futurum confundetur te domnia ex optato habebit.Nam qui sperat in Do MiNo salvabitur , salvatione autem nihil majus.

158쪽

XIII. HIERO GRAPHIA.

PERFICIT ET CONFICIT. Apud veteres gyptios Saturnus ii Hieroglyphicis pingebatur de tra manu serpcntem cyrca collum continere, caudamque saucibus devorare Oua figura anni circuitum,tempus, a talem ac immortalitatem significabant. Idque ideo, Cyrillo authore, quod in longitudinem berpens porrigatur,taciteque serpat absque strepitu, multi sique spiris abundet, quibus annorum dIerumque series tacite praeterlabentes egregie deli-FiCIT , t subintellige) omnia , videlicet tem pus: Nibit enim manu est, quod tempore tandem non aliquando intereat & conficiatur. Ob id eleganter ait Ovidius: Te in edax rerum, tuse invidiosa metus: MOmnia destruitu, vitiatas dent ibisi avi

Paulatim lenta consumitu omnia morte. Admonemur etiam hac Hierographia, ne corporis, animi,aut fortunae bonis superbiamus; utonim tempore perficitus corporis forma , agilitas, valetudo, eloquentia,ars, scientia & reliqua; ita etiam a tempore paulatim. eadem conficiuntur, tandemque morte inxereunt. Fortunae imiliter bona, ut, vel data, vel non data occasione tape a Zveniunt; ita facile iterum inopinato auseruntur. Propterea tempori fidere lapienti S non

159쪽

112 NI EROGRAPHIA

- - - - non longa valebis Permutare dies pNarratur, Anaxagoram percunctanti, an Lam. 'pascem montes aliqNando mare suturi essenta respondisse ; ita sane, nisi tempus desecerit. Nostro sane aevo, ante paucissimos ann CS,ITCns maximus in Insulis Fortunatis una nocte ex plano enatus est, ac prope Puteolos alius. Tempore itaque mira rerum sit vicissitudo, ac omnia pau. latim mutantur. x

XIV. HIEROGRAPHIA.

m I IUDICATIS TERRAM DILIGITE

IUSTITI M. Admonentur hoc Symbolo Reges, Principes, ae Iudices, ut diligant justitiam, ac Glyphe, ut administrem tum poena,.quam clava significat; tum aequitate, quam bilanx : Non enim omnia justa aequa sunt ;sape enimsummum im humma ιnjuriaeu. Quid enim si lex lata sit, eum, qui citatus certo tempore non comparet, causam amittere; isque venire non meminerit, ac iurejurando se oblitum fuisIe testari velit; aequumne est, ut centum millium florenorum causiam amittat Iniquum profecto videtur; cum scilicet legislator non Obliviosos, aut cellis impedimentis impeditos ; sed contumaces, ac qui cum possent venire, nolunt, ut adversario molestiana faciant, causamque protrahant, tam graviter puniri velit: Muleta tamen arbitraria hujusnodi negi en

tiam castigari aequum est. Ad aequitatem verὁ

160쪽

DVcVM FERRARI IE. et suci premi judices & a quibus nulla amplius est appellatio, instituti sunt. Hi secundum aequitatem iudicare debent, ac potius secundum legum mentem, quam Verba: AEquum enim praestin . tius est quodam justo , a calicujus justi correctivum ; cum emendet legem secundum naturam circumstantiarum. Propterea qui hoc agunt, ac justum non exacte in deteriorem exequuntur

partem, aequi & boni dicuntur, ac persecte justi sunt ; Est enim justitiae persectus habitus aequitas. Ut autem aequitas judicibus convenit ita etiam clava, seu poena, quae malos ac sceleratos coercet,abigit, aut e medio tollit; ut boni & probi jucunde ac tuto vivant: Hic enim finis omnis

Jullitiae , & propter hunc Reges & Principes a Dao instituti sunt. Nihil propterea magis laudari potest in Principe,quam si justitiam diligat, ipsequem et studiose administret, aut ab aliis, si

periculum vetet, administrari curet. Administrabit ipse, si cuivis aures praebeat: Hac enim humanitate nihil aptius, ut subditorum amorem

sibi conciliet, ac justitiam conservet, esse potest vita enim quaecunque in Regno injustὰ geruntur,& qui mali, injusti ac improbi ministri sint,facile ab ipso deteguntur. Ubi improbi ac avari justitiae praesunt,ibi venalis est justitia,ibique viduae, pupilli,ac qui se tueri non possunt, praedae sunt. Ubi boni, ibi floret justitia,ac probi miseraeque

personae securam & beatam vitam degunt,Principesque, quia sitierunt justitiam. aeternam beatitudinem consequuntur.

SEARCH

MENU NAVIGATION