Symbola varia diversorum principum, archiducum, ducum, comitum & marchionum totius Italiae : cum facili isagoge D. Anselmi de Boot

발행: 1686년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

HIEROGRAPHIA

VII. HIEROGRAPHIA.sECURITAS PLACENTIAE ET

SECURITAS in AEgyptiorum Hieroglyphicis sella notari solebat, quod in ea membra delassata frui quiete possent : Securitas enim quies quaedam animi est. Hic duplex sella spectatur, una cui virgo Securitas insidet, altera quae ignem continet. Deinde virgo facem in manu habere cernitur, proculdubio ut ostendatur, quaenam sit, aut in quo consistat SECURITAS PLACENTIAE ET PARMAE, ut Symbolum ait. Ignis itaque est, ac id quod ignis mystice signi sicat: Vigilantia nempe. Ut enim

ignis tenebras insidiis plenas pellit . ac minus secura quae sunt lumine suo secura & aperta facit zita etiam Vigilantia: Hac si quidem civitates &arces ab hostium dolis ac irruptionibus defenduntur,ac securae redduntur. Vbi nullae sunt vigiliete aut excubiae, ibi facile hostis vallum superat, ac munitiones etiam firmissimas occupati Excubiae vigilantissimorum militum poni debent , ut securi dormiant cives: Nisi fiat, nemiis vi tura dies aut nox est Id clare ostenditur anseribus, qui male vigilante Romano milite in Capitolio contra Gallos, ipsi vigiles clangore alatumque strepitu hostem clam Capitolium ascendentem M. Manlio prodiderunt , ac rem

212쪽

DUCUM PAR MENSIUM. Los Romanam ab imminente periculo liberarunt. Recte itaque hoc loco ignis, id est Vigilantia,

SECURITAS PLACENTIAE ET PARMAE

constituitur e Haec enim non solum apertos hostes fallit, ac eorum conatus irritos reddit, sed etiam vicinos , qui per fas nefasque limites extendere , & omnia ad se rapere, nimia

imperandi cupidine incensi, volunt, illudere potest. I. HIE.

214쪽

CUM URBINI.

NON 2 VOVIS TEROR.SIlex in medio, ac igni tabula tria circum di Dposita in hac Hierographia cernuntur. Omnes silici minantur ictus, sedlille N ON QVO

VIS ut ait Symbolum TERITUR: Quia

etiamsi allidatur,patiq; vehementer, dum ignem excutit, videatur; tamen si ab ignitabulo ferreo percutiatur, non teritur ipse, sed potius serrum: mollius enim silice est. Propterea ut patiatur, ac ignem generet & promat, ex chalybe fieri ignitabulum debet: Hujus enim duritiei cedit, ac atomos ignitos percussus ejicit. Quomodo autem ignis illisione illa generetur, difficile scitu est. Ego & motum illum velocissimum, quo corpora dura alliduntur,& sulphur, tum chalybis solidae materiae inhaerens, & combustibile, causam generationis ignis esse existimo e Motum enim ignem ex materia inflammabili generare, docent ligna in se mutuo affracta, quae facile ignem concipiunt,& duriores lapides molares terendi causa adhibiti, qui in aquis scintillas ignis eiciunt. Recte itaque in Symbolo, se NON a QVOVIS

TERI, ait Mysta: Ferenda enim multa sunt in hac vita, neque magnanimi est statim despondere animum. Sive hostes, si ve infortunia prae manibus sint, & nos non parum Cissenderint, resumendus tamen animus, ac illata damna nihili facienda , vincendaque virtute fortuna cst. Qui

215쪽

ao I HIEROGRAPRIA haec praestare potest, nihil in illum cadere poterit, a quo teratur aut miser fiat , animus enim est

qui teritur, is si fortis & constans silicis iustar st, illaesus permanet, ac advella, neque injucunda, neque gravia percipit.

II. HI EROGRAPHIA. VIRTUS UNITA.vIRTUTEM UNITAM fortio 1 em ess dispersa, vetus estPhilosophoium sententia. Pro virtutis exemplo hic Elephas depingitur, animal ut caeteris majus ita robustius Cospicitur hic fasciis ligatus, ut unio illa viri iam proculdubio significetur. Velum , quid muscae Elephantem vexantes notent, dissicile conjectu: Nisi forte vires dispersas indicent. Nam innumerae & separatae, ut in Hieroglypto apparent, nihil pr stare posse, nihilque virium habere, cuivis notum est. Mystice autem haec ita interpretari possunt: Principes nempe virosq; magnos,s subditos concordes & unanimes habeant, majores habere vires, quam si discordes sint & non conveniant, ac muscarum aut

fucorum, id est, adversariorum & hostium fraudes, conatus & impetus facilius ferre posse Sumpsit sortassis ideo hanc Hierographiam Princeps;

ut studiose suos concordes semper servaret, eaq, ratione rerum ubertatem majorem,& Rei p. suae statu firmiorem consequeretur : Concordia enim

res parva crescunt, ct discordia maxima dilabun- tu . . Raio bene uniti bello superati, disjuncti faciblime possunt. Princeps qui facile hostes superare vult, stiatagemate illos disjungat, nulloquel bore superabit. III. HIZ-

217쪽

xis HIEROGRAPHIA III. HIERO GRAPHIA. NON DE GENER ADDAM.

Candela ardens depellit tenebras, & tan uuam lucis parens innumeras alias accendere potest. Myme manus minores candelas comprehen

dens ait Symbolo : NON DE GENER ADDAM , supple , lucem. Candelae parentes suos eleganter comparat, quod virtutibus suis tanquam luce totam Italiam illustrarint. Manu & candelis se, ac Symbolo animi propositum , seu gnomen notat. Nempe se non solum non degenerem parentibus fore, verum etiam illorum lumini ac virtutibus plus adjecturum, aut si fieri possit , illos se sirperaturuntas ut vere dicere cum Cicerone possit, preluxi meis maiorib-. Laude profecto dignum est maxima, hunc Principem & quosvis alios majores sitos non solum aequare virtute, sed stiper re velle. Virtutis studium a Philosephis caeteris Omnibus semper praepositum, ac in summo honore habitum fuit.

218쪽

DUCUM PRBIN I. IV. HI ERO GRAPHIA.

Annulus hic adamante gemma ornatus depinpitur. Huic tres pennae, vel plumae apponuntur. Pennae haud dubio tres ipsius adamantis praecipuas qualitates,aut dotes notant. PulcaarItudinem scilicet, qui eximie nitet & micat: Fortitudinem, qua igni & ferro resistit: Physicamque facultatem & virtutem, qua terIiculamenta, incubos, adulteria, phantasmata, ac insomnia arcere creditur. Symbolum ait SEMPER : Vt itaque adamas his tribus ornatus dotibus -PER constanter permanet; ita etiam MJ lta semper sortitudinem, ac patientiam ad ferenda mala & humanos casus; pulchritudinem & nito- Iem conscientiae, quo DEO gratus esse , ac VII tutem , qua se suosque regere possit, sibi colendam& constanter servandam esse proposuit. Hac Hierographia multi ex Medicea familia dicuntur usi, pennasque variis coloribus depinxilla,videlicet viridi , albo ac rubro colore: Quibus multorum sententia, fides, spes, ac charitas notabantur: Fides albo, spes viridi, ac charitas rubeo. Ut hoc modo ostenderent, se istis virtutibus

SEMPER florere , DEuM amare, ac eius regni illorum ope compotes sore. V. HIE-

220쪽

D PC VM URBINI. 2I3V. HIEROGRAPHIA. SOLA VOLUPTAS. Bubo apud Romanos, teste Plinio, funebris& maxime ominosus , publicis praecipue auspiciis deserta incolit, nec tantum desolata, sed diractiam Sc inaccessa: noctis monstrum , nec cantu aliquo vocalis, sed gemitu. Aridas arbores Scexesos truncos amat, in quib .haerere dc latere die solet; nam lucem meridianam ferre non potest, aut aliarum avium societatem, quam fugit dc odit, solam amans solitudinem. Trunco igitur

insidet in hoc Hieroglypto , ut solitudinem de si viet, quam Mysta Symbolo sibi solam volu-ν ati esse asserit. Sapienter profecto, si non quaevis solitudo, sed ea tantum, quae ab omnibus V nis ac mundanis turbis hominem liberat, ac solo D Eo omnipotenti consecrat , vitiaque omnia& voluptates, mundique illecebras ac leviorum hominum conventus contemnit de deserit, intellio atur. Haec enim solitudo merito sapienti sola voluptati esse debet, quod ea ad vitam coelestem detur aditus, quem mundana' omnia praecludere solent.

SEARCH

MENU NAVIGATION