Symbola varia diversorum principum, archiducum, ducum, comitum & marchionum totius Italiae : cum facili isagoge D. Anselmi de Boot

발행: 1686년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

192쪽

DVCVM MANTVIE. IsIXIII. HIEROGRAPHIA. COSI MORIR MI P LAC E. Id est: ITA MORI PLACET

Elegans haec Hierographia, ac probae matrisa- anilias optime conveniens, ut pote quae amoris conjugalis vehementiam ejusque fidem testatur: ut enim ab hedera , quae se fulcris & ramis sustinere non potest,aIbor circumvolvitur, ac illius complexu tandem in tabem redigitur ac marcescit , ita Leon ora Austriaca conjugi suo Guilhelmo unita, ac amoris in conjugem igne accensa,

paulatimque tabescens , hujusmodi mortem sibi placere symbolo Italico asserit: Nihil enim gratius amantibus esse solet, quam cum re amata fruuntur,potius in amplexu mori, quam ab ea divelli. Amor propterea inter conjuges laudatur, qui tam vehemens esse debet, ut semper simul vivere cupiant,& , si moriendum uni sit, alter commori optet.

193쪽

HIE ROG RAP HIAXIV. HI ERO GRAPHIA .

SEMPER VIVA. Vincentius Gonaaga, cum Ducis Parmensis sororem , virginem eximia forma praeditam in uxorem duxisset, neque eam proli ferendo idoneam nactus esset, ab ea separatus, alteram quedncens c si vulgi fama vela est j hanc Hierographiam sinceri amoris testimonium, in illius memoriam edidisse fertur; qua ostendere voluit; in Luna semper lumine illustratur , licet id non semper appareat; ita virtutes, ideam ac so1mam

prioris Arrias ae & conjugis, etiamsi conspectu illius non amplius fiui possit, animo suo firmiter inhaerere , ut quasi SEMPER VIVA appareat.

Vivunt enim amantes in alieno corpore, ac amatae so Imam, corpus, animumque in se ferunt,illiu sique animi facultate, non sui reguntur. Haec vis moris i cujus etiam proprium est non lariati,nCn gaudere , non bene valere, omnia fastidire, nis adsit res amata, acea frui liceat. Suscipit autem ideam veram, ac corpori amantis nectit, ut speculo objecta oculus, animusque ab oculo attrahit, sibi unit, ac spirituum beneficio toti corpori communicat : Vt ob id non mirum sit, amantes sola id ea non contentos, sed diototypon Optare ; neque quiescere, donec eo potiantur. Verum istius amoris gratia Ducem erexisse

Hierographia verisimile non est, sed alterius divinioris, qui virtutem prosequitur, colit ac sibi uniri cupit i Qua priorem conjugem Drnatam

fuisse, nemini ignotum cst. is

195쪽

XV. HIEROGRAPHIA.

Φ Υ Σ Α. Id est: E L A T V S. Videtur hic Hierographiae author quatuor

elementa exhibere: Corona enim, quia herbis& floribus constat, terram, quae illorum parens est, notat. Aquae figura sitis apparet. Aer, sp iritus aut uentus, quia neque cerni, neque depingi potest, Graeca dictione γαι, id est, flatus, significatui. Sol suprema parte, quia caloris omnis fons est, ignem illum aethereum non male designat. Sed , quid Mysta velit quatuor elementis, dissiculter anqui licet. Scitur omnia quatuor elementis consta re: Scitur absque iis nihil vitam

habere posse. Sed quid hinc sacri colligi potest λNon dubitandum , quin obscura haec Hierographia aliquid majus prae se ferat, quam prima fronte apparet: Hoc nempe; ut Sol nobis conlpicuus omnia suo motu, luce & calore regit, frontes herbasque virentes producit , tempestates marinas, ac ventorum tormina & procellas lumine ac praesentia sua moderatur, compescit ac regit ; ita Solem illum coelestem nostra omnia negotia ad bonum finem dirigere, ac variis calamitatibus oppress os, fortunaque injuriis ac prOcellis jactatos ineffabili sua bonitate sublevare.

196쪽

DVCVM MANTUAE. tryXVI. HIEROGRAPHIA.

PROBASTI DOMINE.A Francisco Gongaga desumpta est haec Hierographia, qui se fidelem Caesari fuisse,ac omnes probationis modos auri instar ) sustinuisse,

ostenderat: Conspicitur enim hic sumus ignitus, ac tigillum auri virgulis plenum , ignique impositum. Forte Princeps se a Caesare nostro Rudolpho probatum variis modis, ac sincerum fidumque inventum, sibi ipsi gratulatur : Quid enim Principem magis decet, quam fides & boni conscia mens, quietis laudisque aeternae ac immortalis pabulum Si divinis sacrisque accommodare Symbolum velimus; nihil profecto gratius,jucundius, acceptius, ac quod magis solatium praebeat, esse potest οῦ quam habere, conis scientia teste , firmam, DEu M omnia praevidisse etiam in maximis pericu

198쪽

XVIII. HI ERO GRAPHIA.

. A FUND AMENTIS EREXIT, Si quis hanc figuram diligenter contemplarIvelit, nullam esse Hierographiam deprehendet,

sed tantum exstructae arcis a fundamentis memoriam. Quaecunque autem ausit , legitimeta ex arte constructam esse apparet: Hexagona

cnim est, sexque propugnaculis instructa, quae ita ad lineas disponi solent, ut nusquam foris , ne uni hosti sit tutus locus. Facies etiam propugaaculorum ita duci debent, ut a multis locis defendi possint; ac axillae propugnaculorum, ut Vix foris & tantum ad iaciei superficiem c'nlpic1

possint. Hac enim ratione ordinatae tutissimae fiunt, ae hostibus metuendae ; quod non niu maximo periculo arcem oppugnare possint. Arces ob quatuor causas exstruuntur et Primo, ut Ilii, a lquos imminent, ad quaevis ossicia cogi possint. velint,nolint: Sed illae struentem, vel 1psius itatum diruunt, quia Tyrannidem inducunt nunquam durabilem. Secundo, ut tutuS receptus, hoste provinciam vastante aut occupante, ha beatur e Sed & hae raro utiles sunt; ob id, quod

occupatis omnibus circum circa , tandem & illae se dedere cogantur. Tertio exstruuntur arces,ut hostes circa limites provinciae haerere coingantur,ibique detineantur , donec quae ad illos repelleados necessatia sunt, parata euc possint..

r Atque

199쪽

ryx HIEROGRAPHIA

Atque istae necessariae omniumque utilissimae

sunt, si circa praecipuas vias ac provinciae introitus construantur. Quarto struuntur arces, ut

perfidi ,aut ad jugum redacti in ossicio retineantur. Vtiles quidem illae, si miles stationarius recte se gerat, sed nequaquam si ferociat: captae enim ab injuriam passis rebellionis fiunt fulcrum, ac dissicile recuperantur. Qui metui nolunt, ac ossiciis captant subditos , arcibus opus non habent, cum amentur, ac ab amantibus non

lidantur et Nemo enim, quem diligit, offendit.

XVIII. HI ERO GRAPHIA.

SIC. Lunae jam primum crescentis apparet imago. Huic inscriptum Symbolum SIC, supple, illustrior crescam ; ita ut singulae literae dictionem

referant, si velis: Nos paucis ita exponimus; ut Luna paulatim crescit, SI C Dux iste Vincentius. Solidiora profecto ea rerum gubernacula, quae paulatim excrescunt, quam quae subito ad summum perveniunt. Quod cito fit, cito perit; ac praecocia quaevis facile intereunt. Res magnae dc arduae, ut durent, fundamentis egent sir mioribus. Crescunt interdum Principes ambitione, Tyrannide,avaritia alitique vitiis, quae eLs enis illa libertas ac suprema potestas a nemine, neque a propria conscientia coercita,parit. Ue-

200쪽

rum iste Princeps suis, se Lunae modo paulatim illustriorem fore promittit: Luna enim lumine crescit, ac Solis beneficio. Quid igitur aliud notat Mysta λ quam se virtutibus, ac potentia di viani illius Solis,id est, numinis auxilio de ope, illustriorem semper fore, confidere,ac eo omnia sita dirigere, ut suorum omnium bono tale propositum feliciter ad optatum finem deducere possit.

SEARCH

MENU NAVIGATION